CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo recte et in quo non recte dixerunt ponentes formas.
Illi tamen qui ponunt species esse separatas, uno quidem modo dicunt recte, et alio modo dicunt non recte. In hoc enim dicunt recte, quod quando consenserunt quod sunt substantiae per se existentes, quod separarunt eas : quia tales substantiae habent esse separatum. Sed in hoc non recte dicunt, quod dixerunt unam separatam numero substantiam per essentiam in multis esse specie: non enim potest unum numero esse per essentiam in multis numero. Causam vero hujus positionis acceperunt, quia propter ignorantiam suam non habent reddere quae sunt incorruptibiles substantiae et formae quae sunt praeter singulares et sensibiles : hac enim de causa ideas dicunt esse easdem, specie cum corruptibilibus : quia, sicut dicunt, istas corruptibiles scimus, quando per se hominem separatum et per se equum separatum addimus sensibilibus secundum Idem verbum sive nomen et rationem, sicut exemplar et imago sunt ejusdem nominis et rationis : et scitur Imago per tropicum ejus, qui est exemplar. Hujus autem dicunt esse signum : quia quamvis sensu visus non percipimus astra, tamen existimo nullum dubitare quod non propter hoc minus existunt astra ejusdem, substantiae, per quas nunc iucundamur in pulchritudine
caeli contemplata. A simili ergo quamvis nunc non haberemus ista quae sunt sensibilia, tamen forsan esset necessarium esse ista secundum incorruptibilem substantiam qua sciuntur et sunt apud Intellectum. Sed ratione eadem contra eos possumus uti. Si enim, illa sensibilia non habent esse per Intelligibilia separata quibus sciuntur, quae quidem non separata sunt nisi in intellectu : et cum in Intellectu non sint, separata non sunt : et cum separata non sunt, tunc simpliciter non sunt, sicut isti dicunt, a primo arguendo sequitur ad ultimum, quod si Intellecta non sunt, quod simpliciter non sunt : et sic entia non sunt in naturis suis et principiis, sed potius ab intellectu esse accipiunt. Sed contra hoc est, quod si substantia rei per quam res est id quod est, ab intellectu est, tunc multo magis sensibile non est nisi quando in sensu est : et hoc absurdum est, quia astra sunt quamvis non videantur, et similiter sensibilia alia quamvis non sentiantur. Hanc enim opinionem supra in tertio hujus sapientiae libro destruximus, et ostendimus ens non relative dici ad Intellectum vel sensum, sed potius e converso : isti tamen maxime innitebantur isti rationi quam paulo ante diximus, quod videlicet simile fit a simili : et propter hoc primum simile oportet esse primum generans non generatum : et quia est non generatum, est etiam incorruptum, et sic est sempiternum : unde dixerunt illas esse veras formas : sensibilia autem dixerunt non habere formas, sed formarum Imagines.
Ex omnibus Igitur inductis manifestum est, quod nihil universalium secundum esse universalis est substantia, et quod non est aliqua substantia ex non substantiis, et ideo non est ex universalibus. Plato autem et quidam Pythagoricorum, quia universalia dicebant esse principia et substantiarum singularium et scientiae, dicebant illa semper esse in intellectu agente et possibili : et ideo discere secundum ipsos non est nisi immemores recordari. Cum autem hoc ostensum sit uni-
versalia non esse substantiam, sed esse substantiale abstractum a rebus, sequitur intelligibilia semper fieri in anima : et sic possibilis intellectus fit in effectu : et hoc est non recordari immemores, sed. de novo scientiam accipere. Qualiter autem intellectus agens semper agat et intelligat, alibi a nobis determinatum est.