CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De probatione, quod in omni composito aliquid est forma, substantialis praeter componentia.
Nunc autem in fine hujus disputationis de substantia quae est quidditas, dicimus quod omne quod est compositum ex ali-
quo, si vere componitur, sic componitur ut omne fiat unum, ita quod vere sit unum : in quinto autem dedimus differentiam inter totum et omne : hic autem loquimur de unitate universi, quae magis est formae et qualitatis, quam quantitatis : unitas autem qua compositum quod natura componit fit unum, non est unitas coacervationis, sicut est in acervo granorum et lapidum, sed est vera unitas qua quidditas et ipsum quod quid dicitur, est unum et non multa, sicut superius in hoc eodem libro est ostensum. haec autem unitas est sicut syllaba est una, vel dictio una quae componitur ex duobus sonis : et syllaba quidem non est ipsa elementa materialia in ea : sicut enim dicam ba, syllaba ipsa non est idipsum b, et idipsum a, nec caro est ignis et terra
quae sunt materia ipsius : quia cum illa sint multa actu, non est unum ab illis, sed ab aliqua unitate quae est alia ab ipsis. Hujus autem signum est, quia dissoluta syllaba et carne, sunt et manent illa ex quibus sunt: et cum sic manent, non sunt in actu caro, et in actu syllaba. Si autem syllaba et caro nihil esset praeter ea, oporteret etiam quod post dissolutionem, factam in ista essent caro et syllaba : conjunctio enim et separatio istorum non inducit essentiae varietatem : et si ista essent syllaba et caro conjuncta, etiam post dissolutionem essent idem, sicut patet in acervo lapidum qui post separationem est lapides, sicut in ipsa coacervatione : eo quod acervus non dicit nisi unitatem collectivam : et nos de illa non loquimur, sed de unitate naturae qua vere est unum compositum. Multi tamen qui formam nihil esse dixerunt, unitatem naturae non dixerunt esse nisi coacervationis. Dicimus igitur, quod illa ad quae fit resolutio compositi, sunt elementa, ut ignis et terra : oportet igitur quod aliquid sit syllaba, non solum elementa composita vocale et consonans, sed diversum ab illis, quod est ratio et forma compositi.
Et similiter caro non est solum terra et ignis, aut calidum et frigidum alterata ab excellentiis ad medium, sed est diversum, quod est quid et speciei ejus secundum quod ipsa est caro secundum actum : licet enim mixta alterentur ad invicem., et ad medium veniant, tamen ex hoc non habent formas substantiales : quia for-Ilico substantiales non miscentur cum sint simplices : sed ipsa mixtio secundum, rationem suae proportionis qua miscentur forma quae est actus materiae, efficiuntur proprium subjectum : sed tamen ipsa mixtio non est forma substantialis : cum enim omnis mixtio quae secundum proportionem est, et praecipue secundum proportionem geometricae medietatis, sit ad aliquid, et illud ad quod est, sive propter quod, non sit aliqua pars materialis mixtorum, quia aliter esset idem propter seipsum, oportet quod mixtio corporum naturalium sit propter aliquid, et hoc est forma. Amplius aliquid, est quod unit mixta : et si quis dicat quod hoc est actus medii, hoc esse non potest : quia ille non est nisi alterationis extremorum, secundum quod medium est : nos autem inferius ostendemus, quod forma substantialis accidens non est. Si autem quis dicat quod medium est, quod, educitur de extremorum mixtione quasi de potentia ad actum, et non est de natura extremorum : et ex hoc sequitur nostra intentio, quod videlicet forma specialis quae nullum mixtorum est, nec omnia simul sic educta de potentia vel substantia ad actum et sit unitas compositi naturalis : quia, sicut in ante habitis diximus, hoc est in potentia in materia proxima : et designatio illius potentiae est genus proximum, et in potentia remota est in materia remota, et designatio illius potentiae est genus remotum : et sic semper egreditur actus de potentia : eo quod omnes differentiae in ambitu alicujus generis continentur, et educuntur de illo : et ideo cum producuntur in esse res, non fit forma ex nihilo : et cum resolvuntur entia, non cedit forma in non esse.
Haec autem forma generis quae inchoatio formarum est, intrinsecum movens est ad. generationem naturalem, quando excitatur et convalescere incipit per motum efficientis qui est in. actu perfecto, Ex dictis igitur constat, quod omne compositum est quid aliud a suis componentibus : hoc autem quid aliud a componentibus elementis forte diceret aliquis esse, aut elementum, aut ex elementis, et sic substantiam compositi non esse nisi materiam : hoc autem sic improbatur : si enim hoc est elementum., Iterum, eadem ratio est de isto sicut de aliis : quia videlicet caro in hoc et alia resolvitur, et sunt non caro : ex his autem quae sunt non caro, non fit caro nisi aliquo alio addito, quod facit carnem esse carnem : igitur oportet illis iterum addi : addatur igitur sextum elementum illis : hoc iterum post resolutionem et ante generationem carnis sunt non caro : iterum igitur non fit ex illis caro, nisi aliquo alio addito : et tunc iterum quaero si hoc sit elementum : et hoc modo procedam in infinitum addendo : ex hoc enim et igne et terra et aliis omnibus elementis, et amplius alio quod est praeter ea additum eis, caro erit : ergo illud sic procedendo vadit in infinitum. Etsi dicatur quod, est ex elementis illud additum, tunc non est ex uno elemento, sed ex pluribus : nihil enim est ex uno compositum : hoc igitur aut illud idem erit compositum ex elementis, ex eo quod, ex ipso sic composito ex ele- mentis componitur : aut erit aliud : et postquam ipsum est per compositionem., tunc cum elementis componit aliud quod est ex. ipso. Et quocumque horum duorum modorum dicatur, In ipso eamdem, diximus rationem quam diximus de carne et syllaba : hoc enim resolvitur in componentia quae sunt non illud : igitur non fit ex ipsis nisi quodam addito : et sic idem sequitur quod prius. Si autem quis dicat, quod dato quod compositum est ex forma et materialibus, idem sequitur sic : sit enim compositum ex a et b et c materialibus et d sicut forma : et sit com-
positum totum e : dico Igitur b totum compositum est ex a b c etu: ergo resolvitur in Illa : illa autem non sunt e : ergo E non fit ex illis nisi aliquo addito sit illud F. Iterum procedo sicut prius : e enim resolvitur in abc d f, quae nec omnia nec singula sunt : e igitur non fit ex ipsis, nisi aliquo addito : et hoc procedit in infinitum sicut prius : videtur igitur non concludere ratio inducta.
Ad haec autem respondentes dicimus, quod ratio inducta de necessitate concludit: sed cum additum sit elementis, forma dans esse compositum non resolvitur in formam et materialia manentia : quia forma non manet nisi secundum potentiam, sicut diximus ante : et ideo postea ex ipsa et illis materialibus et alio addito non fit unum, sed potius formam de materia educit generans : et ipsa dat esse et nomen composito, et est quidditas Ipsius : unde hoc additum elementis videtur esse elementum et causa quare haec est caro et haec syllaba. Dico autem elementum non materiale, sed intrinsecum constituens : et sic hoc additum est totum Ipsius esse : quia post suum esse non nisi materia est, quae nihil est de esse, licet esse quorumdam sit in ipsa, sicut ante diximus de causa et substantia carnis et syllabae : ita est in omnibus aliis ex materia et forma compositis, sive vocentur simplicia, sicut elementa, sive vocentur composita, sicut materialia et plantae et animalia : forma enim materiae addita substantia est singulorum : haec enim forma est prima et proxima causa ipsius esse quo unumquodque est id quod est : esse enim proprius est actus ipsius.