CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De natura formarum accidentalium, et qualiter distinguuntur a forma substantiali.
Quomodo vero quaedam formae quae etiam additae sunt elementis in composito, non sunt substantiae, eo quod non dant esse simpliciter, sed potius causantur a subjecto in quo sunt sicut formae accidentales, oportet quod quaecumque formae
quae sunt substantiae rerum, sint substantiae secundum ipsam rei naturam, et ipsa forma rei constitutae natura est propria: et cum natura constiterit secundum actum constituta, tunc manifestabitur quibus accidentibus ipsa natura est substans substantia, ut subjectum cujus esse quoddam est forma accidentalis, sicut in principio hujus septimi dictum est. Ab ipsa enim substantia composita per formam materiam continentem et terminantem fluunt virtutes in materia, et ab ipsis causantur formae accidentales in composito. Et ideo quaedam istarum formarum sequuntur formam, sicut potentiae naturales : quaedam autem sequntur materiam, sicut naturales impotentiae : et quaedam causantur a passionibus vel actionibus subjecti sic constituti. Omnes autem tales formae sunt esse consequentes, et non habent quidditates absolutas a substantia : et ideo etiam non habent absolutam a substantia diffinitionem : et hujus causam jam in ante habitis diximus, quod videlicet unumquodque diffinitur per se constituens in esse principiorum. Et ideo cum hujus formae in esse constituantur per substantiam, oportet quod etiam per substantiam diffiniantur : et ideo etiam absolutae essentiae non sunt, quarum actus sit esse, sed potius ab esse dicuntur es-
sentiae, si nomen essentiae eis attribuatur improprie. Forma autem substantialis,
quae vere substantia est, non proprie dicitur elementum, sed principium : et causa proprie vocatur, eo quod ipsa totius esse est causa et principium et aliquo modo finis : elementum vero est materiale principium proprie loquendo, in quod dividitur et resolvitur id quod ex materialibus compositum est, sicut in materiam manentem et incorruptam, sicut syllaba ba resolvitur in sonans et consonans a et b : forma autem non est in. quod resolvitur compositum ex materia et forma, quia forma non manet : sed sicut generatur per accidens, ita etiam corrumpitur per accidens in potentiam materiae, ex qua educitur per generationem, Sic igitur demonstratur, quod forma est praeter materiam aliquid additum composito, quod multi negaverunt.