CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quae sit libri intentio, et quis modus in ipso.
Ex eis quae dicta sunt de substantia ad quam refertur diffinitio, syllogizare oportet et colligere de substantia secundum quod ipsa est forma et actus et natura ejus cujus est substantia. Copulatim igitur colligentes et syllogizantes ex principiis substantiae preinductis, ostendemus eamdem substantiam ad quam refertur diffinitio, esse formam et actum et naturam diffiniti : et hoc facto finem intentum attingimus in sermone de sub- stantia : hoc enim solum dicendum remansit de principiis substantiae, sicut patet ex divisione quae in principio septimi libri in hac eadem scientia inducta est. haec igitur nostra est intentio in hoc octavo primae philosophiae libro. Dictum est enim in ante habitis, quia in hac sapientia vere entium, hoc est, substantiarum quaeruntur causae et principia et elementa : quia sine his ens vere non cognoscitur, cui principium sit id a quo fluit res primo, cui convenit unumquodque analogum per primam ipsius rationem, et alia sunt modi ipsius, liquide colligitur, quod sive hoc insit rei, sive non, sed modus ejus, sine hoc non potest sciri id cujus ipsum est principium. De causa est hoc magis evidens : causa enim est quam sequitur aliud, sicut ostensum est in primo et secundo hujus sapientiae libro : et ideo sive insit causa per essentiam, sive non, sine ipsa non
scitur id quod quaeritur. Et hoc etiam in multis ad proprietatem hujus sapientiae spectantibus planum est videre, quia nec fluentia a prima causa et ab aliis separatis cognoscere possumus, nisi, illis cognitis : cum tamen nulla illarum, causarum elementum sit sui causati, sed lumine suo constituat ipsum, sicut in sequentibus ostendetur. Nec etiam accidentales formae cognoscuntur sine causa sua quae est substantia subjecta : cum tamen substantia subjecta non sit elementum accidentis : et in substantiis sensibilibus multa causantur ex caelestibus, cum tamen nullum caelestium sit elementum inferiorum : et sic se habet influentia intelligentiae supra animam., et in causalitate vitae et sensus et imaginationis et desiderii et motus, quae causantur ab anima in corpore : tales autem causae quaeruntur in hac sapientia, et sine eis non potest sciri quod quaeritur : elementum autem est quod ingreditur in esse rei, sicut diffinienda ingrediuntur diffinitum : et constat quod sine illis substantia sciri non potest. Ex omnibus igitur his planum est videre, quod volentibus nobis inquirere substantiam quae est actus et natura, ex talibus inquirere oportet.