CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De diversitatibus substantiae quae est natura rei, etc.
Substantiae autem quae sunt naturae rerum, dupliciter ab Antiquis determinantur : quaedam, substantiae communiter concessae sunt ab omnibus esse substantiae : ideo quod primo substent et in se subsistunt. Aliae autem sunt nec ideo dictae substantiae quia substant, sed quia substantiam faciunt esse id quod vere est : et de illis non est adeo manifestum quod sint substantiae : et ideo de illis quidam privatos et proprios enuntiaverunt sermones : quidam enim illas negaverunt esse substantias, quae non substant aliis entibus. Quidam autem quamvis concedant has esse substantias, tamen quidam eorum ens dixerunt esse numeros, et quidam mathematica, et quidam harmoniam, et quidam separata
quae vocant ideas, sicut saepius in ante habitis dictum est. Illae vero substantie
quae substantiae esse confessae sunt ab omnibus, sunt physicae quae subjiciuntur motui, et mutationi, ut ignis, et terra, et aqua, et alia corpora simplicia quae secundum diversos diversimode ponuntur : et in secundo loco confitentur esse substantias quae sunt ex his, sicut sunt plantae et partes plantarum, et animalia et partes animalium tam homogeniae quam heterogeniae, et corpora quae sunt omnium finis et extremitas continens quae nulli nituntur, sicut caelum et partes cae li. Propriis autem et privatis et non communiter confessis sermonibus quidam dicunt esse substantias et naturas rerum species ideales : et hoc ideo dicunt, quia etiam mathematica, quamvis sint separata a rebus, dicunt esse substantias rerum et naturas. Alias autem substantias sequitur esse substantias ex ipsis substantiae rationibus : quia videlicet sunt principia constituentia substantiam designatam et compositam, sicut diffinitio quid erat esse significans sive quidditas, et subjectum cujus est differentia et actus.
Amplius autem secundum hanc eamdem rationem genus quod secundum sui naturam est quid substantiae speciei, magis et per prius est substantia quam species, et universale magis est substantia quam singularia : sed hoc est aliter, sive per aliam substantiae rationem quae superius inducta sit : materia enim ab eo quod est primo substare substantia
dicta est : individuae autem substantiae designatae dictae sunt esse substantiae, quia primo et principaliter et maxime substant : sed species ideales et mathematica ideo dictae sunt substantiae, quia cum in se separatae sint, causa sunt aliis quod sunt et dicuntur substantiae. Genus autem et universale substantiae sunt, quia sunt in ratione substantiae : quia non diffinitur neque diffinit nisi universale : et primum universalium diffinientium est genus, et ultimum diffinitum est species, quae est totum esse singularium. Et ideo in hac ratione substantiae magis est substantia genus quam species, et magis est substantia universale quam singulare. Universali vero et generi etiam ideae copulantur secundum eos qui ponunt ideas esse rerum formas et naturas : quia secundum eamdem quae dicta est rationem videntur esse substantiae : qui enim ponunt ideas, dicunt eas esse rerum singularium principia. Quoniam autem sermo diffinitivus qui significat quidditatem, est substantia, et haec ratio designans ipsum est diffinitio, ideo in ante habitis de diffinito sive de substantia ad quam primo et per se refertur diffinitio, determinatum est. Adhuc autem quia diffinito non est simplex, sed ratio composita est, et omnis ratio talis habet partes, ideo necesse est nobis considerare de partibus diffinitionis, utrum videlicet designata nominibus partium sint substantiae et naturae rerum, vel non, et quae sint de ipsis partibus diffinitionis partes substantiae, et quae non : et oportet considerare si easdem partes diffinitionis diffiniri oportet, aut non. Cum enim substantia quae vere diffinibiiis est, diffinitur, videntur partes diffinitionis esse substantiae : cum autem accidens diffinitur, non videtur sic esse. Similiter autem partes diffinitionis non primae diffinibiles esse videntur : primae autem nequaquam. Amplius autem secundum superius bene determinata, nec universale est substantia in ratione universalis, nec genus in ratione generis : quia naturae simplici quae est substantia rei, accidit universale esse, per hoc quod est separata per intellectum : et cuidam tali naturae accidit esse genus, per hoc quod est prima potentia ambiens differentias quae sunt ejus qualitates, sicut patet ex superius determinatis : et ideo de hujusmodi hic dimittimus, cum non
quaeramus, hic nisi substantiam quae est natura rei secundum suum esse, vel secundum quod ipsa est id quod est. De ideis vero et mathematicis, utrum sint substantiae rerum, vel non,posterius perscrutandum erit in ultimis hujus sapientiae libris, duodecimo videlicet, et tertiodecimo. Hoc autem Auctores earum dicunt esse praeter sensibiles substantias. Nunc autem tractabimus de manifestis substantiis, quae ab omnibus confessae sunt, et hae sunt substantiae sensibiles : nec tractabimus de eis secundum quod sensibiles sunt, quia hoc pertinet ad physicum, sed potius tractabimus de sensibilibus secundum quod ipsorum substantia pendet ex substantiae principiis primis, quae sunt actus et natura sensibilium .