CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De substantiis quae sunt vera rei natura, et qualiter probatur, quod materia talis sit substantia.
Sed sensibiles substantiae, sicut omnes confitentur, materiam quidem habent sicut quamdam naturam sui : hoc enim quod dico materiam habere, cum omnis materia in moto corpore consideretur, sicut in secundo hujus sapientiae libro
probatum est, idem est quod materiam situalem in potentia ad ubi, et formam, aut in potentia ad ubi habere, et hoc est causa ejus quod est sensibile et sic per se est, ita sensibilis substantia habet materiam et praedicatum ejus in ratione subjecti. Substantia tamen aliter quidem est materia, et aliter est ratio et forma, quarum utraque est natura sensibilis speciei designatae. Dico autem materiam in quolibet cujus ipsa materia est natura quaedam, quae non est aliquid ens actu et perfectum, potestate vero est hoc aliquid. Sicut enim in praecedentibus diximus, si accipiatur materia ut altera pars compositi, non est praedicabilis de eo cujus est materia : quia sic est actu ens, et accipitur ut ens quoddam, et non ut esse : propter quod de nullo secundum rectum, praedicabilis, sed oblique : et si accipiatur ut in potestate ad formam, tunc ipsa non accipitur ut ens, sed ut esse : et sic designatur per genus quod, praedicatur de eo cujus est genus : et ideo materia quidem non est genus, sed tamen genus non est sine materia : et ideo sic dicitur quod materia potestate est hoc aliquid, quia ipsa est hoc aliquid secundum esse inchoationis, sicut saepe diximus. Aliter vero dicitur substantia ratio et forma. Forma quidem qua hoc aliquid compositum ens est hoc aliquid et ipsa est vera natura ejus. Et accipitur etiam forma duobus modis. Uno quidem modo prout ipsa natura et actus dans esse et substantiam ei cujus est natura : et sic praedicatur de ipso : ideo quod ipsa hoc modo considerata totum est esse ipsius. Alio autem modo accipitur ut essentia quaedam separata, et sic est pars accepta, ut ens, et non ut esse : et hoc modo non praedicatur de eo cujus est forma : et quia hoc loqui suscepimus de substantia secundum quod est natura rei substantiatae, non loquemur hoc de materia, nisi secundum quod potestate est hoc aliquid : et de forma non loquemur nisi secundum quod ipsa.est actus ejus quod est hoc aliquid et est praedicatum de ipso : forma enim ratione abstrahente est separabilis, sicut diximus. Tertium vero quod etiam substantia est, illud est compositum., quod est ex his et est substantia designata, cujus solius generatio est et corruptio et motus : quia non generatur nec corrumpitur nisi compositum : et hoc in sequentibus hujus octavi libri probabitur : substantia etiam est id quod est simpliciter in esse et natura separatum : quia secundum rationem et ordinem substantiarum quaedam sunt substantiae separabiles, quaedam autem non, de quibus in undecimo hujus sapientiae libro perquiretur.
Quia vero materia sit substantia, palam erit ex his quae dicam : sicut enim in Physicis olim determinatum est, in omnibus motibus et mutationibus quae sunt inter opposita, est aliquid quod est quasi fundamentum fixum et subjectum motibus et mutationibus illis, sicut in motu secundum locum, oportet esse aliquid quod idem manens fertur in toto motu, et nunc est hoc, et iterum postea in substantia manens ibi, et sic idem manens in tota situs renovatione : eodem autem modo et in augmenti motu idem in substantia est quod nunc est tantum, et postea minus vel majus : et similiter in alteratione idem in substantia est quod nunc est sanum, et postea in motu qui est de sanitate ad. aegritudinem, laborat : et hoc planum est in motibus qui sunt de subjecto ad subjectum. Est hoc autem verum in mutatione quae est secundum subjectum : quia hile subjectum est primum generationis et corruptionis et idem fundamentum, quod nunc est in generatione, et iterum erit in corruptione : et illud quidem fundamentum nunc quidem est subjectum quasi aliquid ens generatum et perfectum, quod iterum idem subjecto manens erit subjectum quasi secundum privationem, quae est secundum non esse hoc : et in his mutationibus esse materiam quae fixa manet in tota mutatione, et est primum subje-
dum generationis et corruptionis,sequuntur aliae mutationes : quia quidquid generatur, alteratur, et augmentatur, et mutatur secundum locum : subjectum autem et fundamentum aliarum mutationum non necessario sequitur una, aut duae, aut plures mutationes secundum formam mutationis dictae : quia non sequitur, si aliqua natura est fixum fundamentum in loci mutatione, quod, eadem sit fundamentum fixum in generatione et alteratione et augmento : non est enim necesse si quid, habet materiam, localem, quod etiam habeat materiam generabilem et corruptibilem. quae autem differentia sit inter fieri aliquid simpliciter, et inter fieri aliquid non simpliciter, in physicis dictum est in libro qui de Generatione et Corruptione vocatur . Ex omnibus autem quae dicta sunt, syllogizari convenit, quod quidquid, est fixum fundamentum unum et idem manens in omni et tota transmutatione sensibilium, est substantia et natura eorum : materia enim est fixum fundamentum unum et idem manens etiam in omni et tota transmutatione sensibilium : materia igitur est natura et substantia eorum.