CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod substantia quae est actus ejus cujus est substantia, proportionalis debet esse potentiae et praedicatur de materia.
Oportet autem scire, quod hoc quod uniuscujusque rei vera forma substantiae est id quod maxime est sibi proportionale in potentia existenti : actus enim proportionalis est semper propriae potentiae et educitur ex ipsa : et hoc est quod in substantiis sive substantialibus de materia praedicatur. Diximus enim jam in ante habitis, quod si forma accipiatur ut actus, et materia accipiatur ut potentia, quod forma praedicatur de potentia et materia : et hoc modo designatur per genus, et praedicatur de eo cujus est potentia : quia sic utraque tam forma quam mateteria accipiuntur ut esse compositi, et non ut ens quoddam distinctum : ea igitur quae sic de materia praedicantur, sunt maxime actus etiam in aliis diffinitionibus quae non tantum per formam, sed etiam per materiam dantur : sicut causa exempli si nunc opus sit diffinire lignum, aut lapidem, dicimus diffinientes id esse actum quod in. diffinitione est positum ut actus proportionalis potentiae praedicatur de materia, sicut si dif finiamus domum dicentes, quod domus est ligna et lapides ad figuram talem sic composita : aut forte in quibusdam diffinitionibus addimus etiam causam finalem, cujus causa fit hoc quod fit : si vero velimus diffinire crystallum, dicemus quod est aqua congelata : et ita sive ad formam sit potentiae proportionalem congelata : et simul diffinientes symphoniam dicemus quod est commixtio talis soni acuti et gravis ad modulum taliter vel taliter sono proportionatum. Eodem modo est etiam in aliis. Palam igitur ex dictis est quod alterius materiae sive potentiae est alius actus et unumquodque est in potentia in illo a quo suo proprio et proportionato motore educitur : et eodem modo alterius materiae et potentiae alia est ratio sive diffinitio quae refertur ad actum qui est sua propria natura et forma. Et hoc bene dixit Plato, quando dixit quod secundum meritum materiae forma infunditur. Aliorum enim secundum quod diximus, actus est compositio, aliorum autem tio, et aliorum est aliquis alius actus de his quae diximus : propter quod etiam Philosophi diffiniendo ea quae sunt, diversificantur. Hi enim quid est domus dicentes, dicunt quia domus est lapides, caementum, et ligna : et hi dicunt id quod est domus potestate materiae : ista enim quae dicunt in diffinitione sunt materia sub potestate ad actum constituta. Alii vero diffinientes domum, dicunt quod est vas quod est cooperimentum pecuniarum, aut corporum, aut aliquid tale formalis addunt : et constat quod illi in diffinitione dicunt actum et formam prout est actus potentiae. Alii autem ambo ista, potentiam et actum componentes, dicunt diffiniendo tertiam substantiam quae est haec et ex his, et hoc planum esse putamus cuilibet qui meminit eorum, quae praedeterminata sunt: omnibus enim videtur quod differentia quae constituit rem in esse, sit ratio diifinitiva speciei et actus in quo
completur diffinitio praedicata de potentia : ea autem diffinitio quae est in existentibus materialibus, sicut lignis, lapidibus, et caemento, videtur esse magis materiae. Tales autem terminos sive diffinitiones maxime probavit esse recipiendos sapiens Architas. Iii et enim termini sunt utriusque completivi, scilicet potentiae et actus, sicut si diffinientes dicamus quid est venema sive serenitas, dicimus quod est quies in plurimo aere :
haec enim diffinitio aerem complectitur sicut materiam, et quietem ut substantiam et actum. Similiter autem si diffidentes dicimus quid est tranquillitas, et dicamus quod tranquillitas est maris aequitas, sive aequalitas : in hac enim diffinitione mare est ut subjectum quasi materia : actus autem et forma est aequitas, sive aequalitas. Propter quod istae perfectissimae sunt diffinitiones. Palam igitur ex praedictis est quae sit vera ejus quod sensibile est substantia, et quomodo una substantia sua est ut materia, et alia est substantia et natura sicut forma, quia forma est actus. Tertia vero substantia est quae est exilis composita, et est illa ad quam refertur diffinitio. Et hoc est quod in prima hujus octavi parte voluimus investigare.