CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est conclusio ex his quae dicta sunt,
quae sit vera et perfecta cujuslibet substantiae sensibilis diffinitio, Ex bis igitur quae inducta sunt manifestum est, quod si quis ponit quod substantia in sensibilibus quae corruptibilia sunt, sola natura illa est quae est separabilis, sicut Stoici dicunt : et illius nomen non participat compositum, neque materia : et sicut non participant nomen, sic non participant diffinitivam rationem : et tune tempus et locum habet dubitatio cui consenserunt Anthistenidi cujusdam Anthistenis sequaces indocti et stulti, qui dixerunt nihil penitus esse diffinibile sensibilium : omnium enim dixerunt esse logicam diffinitivam rationem : logicam autem rationem esse separatorum a materia, quae in quantum separata, ut saepe ostendimus, nihil sunt de esse rerum sensibilium. De hac autem dubitatione, quia multa in ante habitis dicta sunt, hoc solum determinantes dicimus, quod dicere diffi.niti.vo contingit sermone quale quid est unumquodque sensibilium, sicut gratia exempli contingit dicere quid est argentum per propriam diffinitionem : et tamen non sic dicendo : quia non est sicut plumbum, eo quod idea argenti differat ab idea plumbi : hoc igitur est vere de substantia rei, quod contingit vere esse terminum et rationem esse ipsius, in quo termino principia quae sunt de esse rei, continentur, sicut contingit esse terminum et rationem cujuslibet substantiae compositae, sive illa sit sensibilis, sive sit intellectualis. Prima autem diffinienda ex quibus ille terminus et ratio conficitur, non contingit diffinire : et hoc est propter ea, quia ratio diffinitiva significat aliquid de aliquo : in omni autem eo in quo significatur aliquid de aliquo, oportet quoddam esse sicut materiam, et quoddam sicut formam.
Dubitabit autem forte de hoc aliquis, et dicet, quod si diffinientia indiffinibilia sint, cum dicitur quod homo est animal rationale, hoc ipsum animal quod in diffinitione hominis ponitur, erit indiffinibile. Adhuc autem et ipsa diffinitio indiffinibilis est, non quidem diffinitio secundum quod est intentio significata per hoc nomen quod est diffinitio, sed secundum quod est diffinitio uniuscujusque terminus : et si hoc sit verum, tamen multi dubitaverunt de causa hujus quare talis ratio indiffinibilis sit. Forte autem vellet aliquis dicere, quod prima diffinientia indiffinibilia sint, sed non proxima unicuique : et sic cum dicitur quod homo est animal rationale, animal non est primum diffiniens : et ideo potest diffiniri et diffinitur : sed substantia quae est primum diffiniens ad quod resolvitur animal, non est quid diffinibile, sed secundum hoc non est generabilis causa
quae dicta est, quod haec est causa quare aliquid non sit diffinibile : quia non significat aliquid de aliquo. Adhuc autem cum omne praedicatum significet aliquid de aliquo, videtur esse omne praedicatum diffinibile : per oppositum autem nullum subjectum videtur esse diffinibile, cum non significet aliquid de aliquo : et cum. diffinitio praedicatur de specie diffinita,
videbitur diffinitio esse diffinibilis et non diffinitum esse diffinibile.
Ad omnia autem haec et hujusmodi sciendum, quod cum dicitur quod haec est diffinibilis, quod significat de aliquo, intelligendum est quod modus significandi talis debet esse quod in suo intellectu claudat aliquid praedicatum et actum et formam, quod sit de aliquo participante nomen ipsius actus et formae per analogiam ad ipsum, sicut in praecedenti capite dictum est. Et ideo diffinitio non est ulterius diffinibilis : quia hoc modo plura in se non claudit, sed potius explicata in se habet ea quorum unum est de aliquo, et alterum de quo est illud : et cum dicitur, homo est animal rationale, animal secundum quod est diffinitivum hominis, non significat aliquid de aliquo, ut jam dictum est. Et ideo hoc modo non est diffinibile, et similiter differentia non est diffinibilis : quia hoc modo duo vel plura in suo non claudit intellectu : et cum dicitur, homo est homo, homo secundum quod est in subjecto, non est diffinibilis, quia non significat esse : sed ens et non significat ens aliquid de aliquo, sed potius ipsum esse significat aliquid de aliquo : idem autem est si dicam, animal est animal, et in omnibus talibus idem modus est intelligendi. Hoc igitur modo veram est quod hoc est indiffinibile, quia non significat aliquid de aliquo : et solum est hoc diffinibile quod aliquid de aliquo significat.