CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis materialis principii quibus comparatur ad factum sensibile.
Quamvis autem modo declaravimus substantiam prout est actus et forma substantiae sensibilis, oportet tamen iterum resumere de ipsa et determinare modos ipsius, et removere dubitationes contingentes de ipsa, et sic ostendere quare ipsa est unum et non multa, sicut fecimus in septimo, ubi ostendimus hoc de substantia composita simpliciter et absolute considerata : hoc enim habito, attingemus finem considerationis nostrae. In principio septimi libri hujus sapientiae praedeterminatum est, cum natura quaedam substantiae sensibilis sit substantia materialis, hoc oportet primum intelligere et non oblivisci : quia licet omnia sensibilia sint ex eodem materiali principio., quod hile vocatur, et multa sensibi- lium compositorum sint ex eisdem materialibus primis principiis, sicut liquabilia omnia sunt ex aqua et subtili terreo : et quamvis sit eadem materia omnibus factis sive generatis, quae est eis ut principium et primum subjectum, tamen oportet quod aliqua propria et proxima sit cujuslibet sensibilis designati quae non est alterius, sicut phlegmatis generati in animali est prima sive proxima materia propria dulcia et crassa aquosa et subtili calido digesta : cholerae vero rubeae propria materia est amara combusta, vel
quaedam rubea terrestria combusta : ea enim quae sensibilia sunt, aut fiunt ex eodem principio materiali : aut si plures materiae sunt ejusdem, tunc oportet quod una sit materialis ad aliam, sicut si dicamus quod phlegma fit ex pluribus, quia ex dulci et crasso : tunc enim fit crassum ex dulci sicut ex materiali proprio principio, et phlegma ex crasso. Similiter autem si cholera resolvatur, resolvetur in rubea quaedam sicut in proximam, materiam : et illa rubea resolvuntur in combusta ferventia sicut in materiam : et sic cholera dicitur esse ex rubcis et combustis : dicitur enim hoc ex hoc fieri sicut ex materia his duobus modis : quia aut
videlicet est via ad hoc, ut ex ipso iiat per medium vel sine medio : aut quia est principium ejus quod resolvitur in ipsum, sicut in materiale principium : contingit tamen in quibusdam ex uno materiali paincipio existente aliquando fieri diversa propter diversitatem moventis causae, quae secundum formas et formativas diversas movet de potentia ad actum, sicut ex ligno tanquam ex uno materiali principio fit arca et lectus, quando artes moventes sunt diversae : et ex uno materiali principio quod est menstruum porcae, fit porcellus et similitudo hominis : quia movens ad figuram porcelli, est sperma porci : et movens ad figuram hominis, est stella quaedam : tamen quae fiunt, habent sibi determinatas materias, ita quod ex aliis etiam diversis moventibus fieri non possunt. Sicut serra:
haec enim fieri non potest ex lana vel ex. ligno, quia in movente eam non est ut ex lana vel ex ligno serram faciat. Si autem ex alia et alia materia contingit aliquando id secundum formam facere, palam est quia ars et principium factivum quod est ut movens, est idem secundum formam et speciem, sicut si fiat urceus ex terra et argento : nam si ponatur quod materia diversa sit, et quod etiam movens sit diversum in forma, sequitur necessario quod id quod factum est sit diversum secundum materiam et formam : et hoc generale est in omnibus principiis propriis materialibus et moventibus, et secundum speciem et formam quae informat sensibile factum, sive sit in artificialibus, sive in naturalibus.