CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quales et quot causae debent reddi ad quodlibet quaesitum de substantia sensibili.
Quando vero aliquis volens scire substantiam et naturam sensibilis per diffinitionem, quaerit quid est causa per quam habet diffiniri et demonstrari, quia pluribus modis dicuntur causae, oportet dicere omnes causas quae contingunt esse causae
quaesiti si perfecte sciri debeat. Sicut si quaeratur quae sit causa quasi materia, dicimus quodmeiistrualia in guttis foeminae sunt causa quasi materia. Et si quaereretur quid est causa movens, dicemus quod est sperma viri, in cujus spiritu virtus formativa est per modum artis. Et si
quaereretur quid causat formalis et species, dicemus quod quidditas ipsius sive quid erat esse. Et si quaeratur, quid est hoc quod est cujus causa fit, sive finis, dicemus quod id quod causa finalis quae est intenta per primum movens : contingit autem aliquando fortassis, quoad haec ambo sunt idem, forma videlicet et finis : quia forma est in quo quiescit operatio moventis : et sic est finis motus et generationis, licet forte aliquid aliud sit finis intentionis : et de hoc satis in secundo hujus sapientiae libro determinatum est : et quaecumque diffinitio omnes quaesiti continet causas, hoc dicit et quid et propter quid quaesiti, et est perfectissima, et est ipsa demonstratio positione differens, sicut in Analyticis posterioribus est determinatum. In his autem, omnibus oportet dicere proximas et essentiales et convertibiles causas : ut si quaeratur quae sit propria alicujus materia, non oportet dicere ignem, aut terram, quae sunt prima elementa ex quibus componitur sensibile:
sed oportet dicere materiam propriam et proximam : et haec est quae substrata est proximae potentiae ad actum : materia enim non facit cognoscere nisi illo modo quo proximam analogiam habet ad actum : quia sic habet nomen diffiniti et rationem, sicut in ante habitis determinatum est : et quia sicut in secundo de Physico auditu diximus, in generabilibus et physicis omnes sunt quatuor causae ejusdem, oportet quod circa naturales causas et genitas sic versari quaerentem per redditionem omnium causarum, si quis recte philosophando versatur in cognitione generabilis physici . Si enim hae quatuor quae dictae sunt causae, sunt sensibilium generatorum, tunc oportet has et tot cognoscerc : in his autem quae naturalia quidem, sunt, sed sunt sempiterna, sicut caelestia corpora, forsitan est alia ratio : forsan enim quaedam physicorum corporum non habent materiam, aut non habent talem materiam quae sit in potentia ad esse, sed quae est actu secundum esse semper, licet sit in potentia ad ubi, sicut saepius in praehabitis dictum est : habent enim haec materiam solum secundum locum mobilem : unde in illis non
quaeritur materialis causa quae sit ex qua fiunt, sed quaeritur materia quae est subjectum actu existens perfectum in esse b Similiter autem est in his quaecumque quidem sunt physica, sed non sunt substantiae sicut accidentia quae non fiunt ex materia : quia non est in his materia ex qua sint : sed subjectum in quo sunt, est ens completum in actu existens, sicut dicimus quod quaedam est causa eclipsis, et hoc non est materia ex qua in potentia existens, sed subjectum in se completum lunae quae est subjectum eclipsis, non est aliud per eclipsim, quasi sit patiens aliquid et exiens de potentia ad actum, sed est subjectum eclipsis in se actu ens completum quidem per subjectum et formam. Et si quaeratur in talibus, quae est causa quasi movens et corrumpens lu- men, non assignamus causam transmutantem substantiam lunae, sed terram et terreni corporis umbram.
Cujus vero causa sicut finis si quaeratur in eclipsi, dicemus quod forsan nulla est: quia in talibus ista contingunt per motum et conversionis necessitatem, et non propter aliquid intentum extra. Si vero quaeratur quae sit forma et species, dicimus quod est illa quae est ratio et quidditas rei quaesitae, sicut privatio luminis. Sed ratio et species in talibus non est manifesta, neque diffinitio dicens causam est manifesta, nisi cum ratione et speciei sit causa faciens : sicut si dicamus quid est eclipsis, et di cliuus quod est privatio luminis, non est manifesta diffinitio. Si vero addatur causa movens
quae est terra in medio capitis et caudae diametraliter lunae objecta, tunc ratio formalis conjuncta est cum causa faciente, et est diffinitio dicens et quid et propter quid et manifesta : quia est demonstratio eclipsis in luna solum positione differens. Similiter autem est de dormitione sive somno si quaeratur quid sit per omnes causas : non enim est manifestum quod sit subjectum quod est primum patiens somnum, quod quaeritur loco materiae : quia non habet materiam nisi subjectum actu existens in quo est primo. Et si dicatur quod subjectum somni est animal, oportet quod iterum hoc animal non secundum se, sed secundum aliquid sui sit subjectum proprium somni. Et oportet quaerere quid sit illud quod est proprium et proximum somni subjectum, utrum videlicet hoc sit corpus, vel aliquid aliorum membrorum animalis. Deinde hoc habito, quaeretur a quo sicut a faciente causa est somnus. Deinde quaeretur quae passio illius membri sit somnus, quaerendo quidditatem et rationem somni, quae est essentia somni in illo membro et non in toto animali
primo : et dicimus quia est immobilitas sive quies talis. Et tunc quaerimus per quid ut primum patitur illam immobilitatem, et dicimus quod per evaporationem frigidam a loco digestionis ad cerebrum, et ibi infrigidatam et reflexam ad organum primi sentientis, sicut in libro de Somno et Vigilia determinatum est : et tunc perfecte scimus quid est somnus diffinitione dicente quid et propter quid, et sic de aliis.