CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter idem subjectum est diversimode susceptibile contrariorum.
Quia vero quaedam quae non habent per se generationem, sed sine generatione per se et corruptione per se sunt generatione per accidens, et non sunt corruptione per accidens, sicut sunt puncta quando sunt, et totaliter loquendo species universales et formae communes substantiales et accidentales : haec enim non generantur et corrumpuntur nisi generato sensibili composito et corrupto : non enim generatur per se separatim album, sed generatur album lignum : et de omnibus talibus qualiter generentur et quomodo se habeant ad terminos generationis et corruptionis, in quinto libro de Physico auditu de terminavimus. Sed quod nunc quaeritur,hoc est, quod si omne quod est factum, est aliquid determinatum et ex aliquo determinato sicut ex potentia et materia propria, sicut paulo ante dictum est, tune oportet quod non omnia contraria fiunt ab invicem ex quibuslibet contrariis, sed diversa contraria fiunt ad invicem quibusdam determinatis, in quibus sunt in potentia secundum idem subjectum salvatum, sicut albus homo fit ex nigro homine salvato in subjecto, et album hoc modo fit ex nigro secundum subjectum et salvatum : et
hoc ideo est, quia subjectum salvatum est in potentia aequaliter ad utrumque : et cum est album actu salvatum in se, est nigram in potentia : ei e converso cum est nigrum actu, est album potentia : et subjectum sic determinatum materia determinata, non est materia secundum idem salvata omnis rei, sed est tantum potentia ad ea quorum est transmutatio ad invicem secundum idem subjectum salvatum : quae vero fiunt sine transmutatione per se dicta, aut non sunt sine corruptione per se dicta, horum non est materia, sicut puncta et formae, sicut in principio hujus capituli diximus. Habet tamen quamdam dubitationem, quomodo ad contraria inter quae est transmutatio per se, se habeat materia cujuslibet horum quae contraria esse dicuntur : hoc enim bene videmus in quibusdam, sicut si corpus idem salvatum est potestate sanum, et contrarium est sano infirmitas : tunc bene videmus, quod idem corpus salvatum potestate est utrumque istorum : sed non est idem modus in aliis : quia videmus quod aqua est materia quae potestate est vinum, et potestate est acetum, sed est subjectum et materia viiii secundum habitum et speciem vini quae perficit eam in esse vini secundum substantiam : sed aceti non est materia salvata in esse viiii et substantia, sed potius secundum privationem speciei vini. Et ideo non esse in vino salvata est aqua potestate vinum et acetum, nec aequaliter recipit ambo : sed sub habitu vini est potestate acetum, et non est potentia acetum nisi habitum vini primo accipiat, et non efficitur actu acetum nisi secundum privationem habitus et speciei et corruptionem quae est praeter naturam ipsius et ex corruptione principiorum naturae. Dubitatio igitur quaedam oritur ex dictis, quare vinum salvatum in esse nec materia sit, nec sit potestate acetum salvatum vinum, cum tamen ex vino fiat acetum, cum sanum
salvatum in esse substantiali et subjecto fit subjectum aegri, et potestate aegrum cum fit ex. sano aegrum : et quaeritur si vivens salvatum in esse sit potestate mortuus, aut non. Sed ad omnia haec determinatio vera est, quod in contrariis unum subjectum salvatum est potentia ambo contraria, quando fit unum ex alio. In his autem quae opponuntur ut privatio et habitus, cum privatio non sit privatio nisi habitus et speciei, non est materia privationis susceptibilis nisi prius suscipiat habitum : et cum privatio privet habitum, non potest esse idem subjectum proximum utriusque in uno esse salvatum, nec potest esse subjectum privationis nisi per corruptionem principiorum facientium habitum : et ideo de privatione ad habitum ejusdem materiae non est regressio, nisi prius redeat per resolutionem in materiam primam et per qualitates et virtutes et mixtiones diversas, iterum principia facientia habitum consimilem recipiat: unde in talibus subjectis per se corruptis secundum accidens fiunt etiam corruptiones habituum et specierum, sicut materia animalis quae est secundum corruptionem motuum, et est quaedam potentia et quaedam materia non salvata, sed corrupta et secundum corruptionem et potentia materia vocata. Similiter aqua est quaedam materia corrupta aceti materia et acetum potentia : quia non est potentia acetum nisi corruptione viiii : tamen est potentia acetum, quia fit ex his, sicut in die nox ubi nox. salvata non fit dies, sed dies fit post noctem corrupta forma noctis. Et quaecumque per corruptionem habitus transmutantur ad invicem, haec, si debeat fieri gressus a privatione ad habitum, oportet redire ad materiam primam: ut si ex mortuo debeat fieri animal, oportet quod mortuum resolvatur ad primam materiam quae est elementa quatuor, et deinde per mixtionem et complexionem et compositionem horum fiat animal: et acetum si debeat fieri vinum, oportet quod resolvatur in aquam, et aqua misceatur ad principia vini : tunc enim tali contemperatione facta in materia educitur forma ut per generationem univocam, sed convertitur in vite vel in semen animalis ut per generationem aequivocam si virtute stellarum sine generante univoco ad esse deducitur, sicut est generatio eorum quae ex putrefactione nascuntur, de quibus alibi determinatum est a nobis.