CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De declaratione dubitationis et solutionis quare diffinitio est unum et non multa.
Habitis autem his quae dicta de partibus diffinitionis, prout illae sunt naturae et substantiae sensibiles, sunt dubitanda, redeundum est ad dubitationem quae mota est in libro septimo, et perficienda et declaranda est haec perfecte solutio ipsius : hic autem inducta dubitatio est circa diffinitiones et numeros quos quidam ponunt esse diffinientes omnes substantias. quaeritur enim tunc, qua de causa diffinitio est unum et non multa. Ratio autem dubitationis est : quia omnium eorum quae plures partes habent, et non sunt unum coacervatione aut collectione sicut numerus, sed hoc ipsum totum est aliquid vere unum, quae unitas praeter partes sive partium coacervationem aut compositum est aliqua una causa suae verae unitatis. In corporibus enim aliis
quae non sunt vere unum, sed compositione partium sunt unum, plana est causa suae non verae unitatis, quae aliae unitates non vere sunt tales vel tales, quae sunt contactus, vel conglutinatio, aut colligatio, aut alia passio talis quae est sicut viscositas continens multas partes in uno, vel sicut gumphis concavum est
unum : diffinitio vero quae est ratio talis vel talis est vere una., non quidem conjunctione, quemadmodum llias quae est una naeniis compositis in unum per caementum, aut sicut metrum quod est de excidio Troiae, quod est unum ordine metri, et est sua unitas, quia est unius historiae et unius materiae de qua est. Restat igitur quaerendum quid est quod facit unum hominem esse vere, qui tamen ex multis componitur, et quare est unum et non multa, ita quod esse plura coacervata quae cadunt in ejus diffinitione, sicut animal et bipes. Adhuc autem et aliter aggravatur ista dubitatio si est, ut quidam Philosophi aiunt, idem quod animal, et illud idem quod est animal etiam est bipes: tunc enim quaeritur, quare homo non est illa quae sunt alia ab invicem : et sic erit duo non unum vere, ita quod secundum participationem horum duorum homo vere sit homines, et non sint haec participatione hominis alicujus unius qui vere sit unus, sed sint vere duo, sicut duorum sunt participationes, animalis videlicet et bipedis, quae secundum veritatem duae sunt naturae, et non una : alia enim est natura genus, et alia est natura differentia. Palam autem est, quia si aliqui sic transformant quaestionem ut consueverunt Stoici diffinire, et dicere unitatem numerorum et idearum, non contingit reddendo veram unitatis causam solvere dubitationem inductam : quae enim dicunt vere sunt plura, et non unum nisi secundum quid. Si autem est verum, sicut nos dicimus, quod in diffinitione licet plura sint, lamen in ea est, hoc quidem sicut materia substans potestati ad actum, illud vero est in ea sicut actus et forma : et ideo hoc quidem est potestate, illud vero actu, tunc adeo manifesta est causa unitatis. Quod etiam quaesitum non videbitur habere causam dubitationis : ista enim aporia sive angustia et ambiguitas est eadem cum hoc si dicamus, quod teres dicens rationem teretis sive sphaerae est : quia teres est aes rotundum : hoc enim nomen, teres, est signum diffinitionis, et ponitur loco ejus : propter
quod cum dicitur quid causae, quare sit unum vere rotundum et aes, nulla tenus videtur esse dubitatio : quia statim videtur hoc quidem esse materia potestate sphaera sive teres, hoc autem forma actu teres existens : quid ergo causae est, quod idem quod potestate est ens est ens actu, nisi generatio et faciens causa quae sic educit ipsum de potestate entis ad actum ens, quod non largitur ei aliquam diversitatem et multitudinem aut pluralitatem : sed id quod potestate est ens, facit existere secundum actum : nulla enim penitus potest esse causa diversa quae faciat potestate sphaeram actu esse sphaeram, sed uterque horum est quid erat esse rei et diffinitio : et ideo diffinitio est unum et non multa : ad esse enim diffiniti refertur diffinitio, et non ad diversas naturas materiae et formae, sicut nos in ante habitis saepe declaravimus.
Si autem quis objiciendo dixerit, quod non omnia sunt concepta cum materia : quia diffiniuntur mathematica quae per diffinitionem separata sunt a materia, dicemus sicut et in sexto hujus sapientiae libro determinatum est, quod materiae alia est intellectualis, et alia sensibilis, secundum proprietatem illam intellectus qua intelligit cum continuo et tempore : et ideo in omni ratione diffinitiva, hoc quidem materia, illud vero forma, et actus, et mathematica licet non sint concepta cum materia sensibili, sunt tamen concepta cum materia intellectuali, sicut circulus qui est figura superficialis : et in hac ratione superficies est intellectualis, figura vero talis est sicut perfectio et actus : quaecumque vero non habent materiam intellectualem vel sensibilem, sicut ipsa substantiae principia quae sunt materia et forma illa, et sunt vere unum, sed non habent aliquam causam aliam suae unitatis, sicut habent illa quae sunt composita, sed seipsis sunt unum : esse enim ipsorum statim sine alio causante est unum, sicut eliam unumquodque talium
ens hoc ipsum in quantum est quale quid, sive quale aliquid ens : sicut enim materia est aliquid et forma aliquid per seipsam, ita etiam utrumque istorum est aliquid unum, ita tamen quod ens et unum non sunt eorum genera per quae sunt unum. Et haec est causa quare ens et unum non ponuntur in diffinitionibus ut potentia et actus, quia dicunt aliquas naturas distinctas ejus de quo praedicantur. Similiter autem est de eo quod est quid erat esse, sive quidditas, sive forma : hoc enim per seipsam statim est ens et unum, ita quod ens et unum non dicunt ea ex quibus componitur : propter quod nulli eorum principiorum est aliqua alia a seipsis causa per quam sint et unum sint : statim enim per seipsum unumquodque talium est ens quid et unum, non quod sit in ente et uno : quare in genere diffinitive, ut diximus, nec est in uno ente sicut in naturis distinctis et separabilibus ab ipsis singularibus quo dicuntur ens et unum : quia ens et unum etiam per intellectum non potest separari ab aliquo. Haec igitur vera solutio est inductae dubitationis.