CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quae libri intentio, et quae causa introductionis.
Inter omnia quae de principiis veri entis dicta sunt, hoc jam constat esse verissimum ens, quod unicuique confert vere esse et perfecte : et probatum est jam multis modis, quod hoc est actus ultimus in unoquoque : oportet nos igitur intendere ad investigandum subtiliter actum ultimum. Cum autem actus ultimus sit proprie et proxime potentiae completivus, et in proxima potentia supponatur potentia prima, et intermediae omnes, oportet etiam docere et investigare naturam potentiae : sine his enim nescitur quod vere est ens : necesse igitur habemus post libros duos hujus sapientiae de principiis substantiae inductos inducere hunc de potentia et actu librum, qui nonus est hujus primae philosophiae : quia nisi scitis potentia et actu entis veri,vera principia non sciuntur : ergo jam de primo ente ad. quod omnes aliae categoriae entis referuntur, hoc est, de substantia jam multum in ante habitis dictum est : jam enim diximus, quod secundum substantiae quae vere ens est rationem, dicuntur per analogiam alia entia, ut quantitas, quia est hujus mensura entis, et qualitas, quia vere entis dispositio, et alia entia praedicamentorum sunt sic aliquo modo dicta ad sub-
stantiam : omnia namque per analogiam aliquas substantiae habent rationes, sicut diximus in sermonibus primis, sive principiis hujus sapientiae habitis in tertio et quinto hujus sapientiae libris. Quoniam vero sicut saepius patuit, entium aliud dicitur quid sive substantia, aliud qualitas, aliud quantitas, et unumquodque ipsorum aut secundum potestatem, aut secundum actum, constat quod potentia et actus sequuntur ens in quantum est ens : alia enim entis praedicamenta quae sunt praeter substantiam et qualitatem et quantitatem, potius sunt quidam modi entis et comparationes : et ideo etiam hac secunda ratione determinabimus de potentia et endelechia sive actu. Est igitur et adhuc ratio tertia : quia cum de principiis substantiae et entisjam determinatum sit, et substantia non fluat ex suis principiis nisi exeundo de potentia in actum, oportet nos hic de potentia et actu determinare. Primum igitur loquemur de potestate, quia potestas praecedit actum quando ambo sunt in eodem. Determinantes autem de potestate, primum determinationis principium sumemus de potestate quae maxime proprie dicitur, licet non sit utilis : ad quod nunc intendere volumus, eo quod doctrina non erit facilis nisi ab ea incipiamus. Potestas proprie est in materia mobili ad formam : et haec est potentia physica quae non est de nostra intentione., eo quod est entis particularis, et non est entis secundum quod est ens : ut plus enim et secundum intentionem magis propriam est potestas. Similiter et actus in his solum quae sunt secundum motum, sicut diximus. Sed licet hoc sit non secundum nostram intentionem quam habemus de ente loquentes secundum quod est ens, tamen loquentes de tali potestate in determinationibus et divisionibus quibus de actu potentiam sequente dividentes determinabimus : ostendemus etiam de aliis actibus ultimis, qui sunt aclus et principia veri entis : quia sicut diximus, vere ens est vere ens per actum ultimum : haec igitur est necessitas
quare oportet nos de potestate et actu loqui. Diximus enim quod vere ens est, ad quod refertur diffinitio : et haec est natura constituta ex potestate et actu : nec materia est aliquid de esse vere entis, nisi prout per analogiam potestatis refertur ad actum : actus etiam sive forma, sive etiam differentia ultima, nisi accipiatur ut actus, non est aliquid de esse. Si autem accinitur ut actus differentia ultima,
1 constat ex omnibus praeinductis, quod fluit ex potestate, sicut perfectio ex inchoatione, et diffiniens ex indistincto vel determinante sive diffiniente : et haec potestas sic accepta ut confusa nihil diffiniens, est huic intentioni philosophiae primae propria, licet propter doctrinae facilitatem inchoemus a physica potestate. Scitis autem sic potestate et actu, sciemus vere entis principia : et tunc complebitur scientia de vero ente : et inquiremus tunc de uno et multo, ut sciamus qualiter vere ens est unum et multa : et deinde de partibus ejus investigabimus, quae sunt separatum et conjunctum, et complebimus doctrinam istam.