CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De multiplicitate potentiae, et de reductione multiplicitatis ad unum primum.
Quod igitur multipliciter dicatur potentia et posse, determinatum est a nobis in his distinctionibus potentiae quas in quinto libro posuimus. Harum intentionum potentiae quas ibi exsecuti sumus, illae hic praetermittantur quaecumque dicuntur potentiae aequivoce et secundum metaphoram et non secundum analogiam ad unum. Metaphorice autem dictae sunt, quae non dicuntur secundum motum qui est exitus de potentia ad actum, sive actus existentis in potentia secun-
dum quod est in potentia. quaedam enim potentia dicuntur quadam similitudine metaphorica, sicut ea quae potentia dicuntur in geometria : ibi enim quaedam possibilia et quaedam impossibilia dicuntur, eo quod aliqua similitudine possunt et non possunt, sicut dicimus quod latus trigoni quod subtenditur recto angulo in orthogono trigono, potest in duo quadrata laterum continentium rectum angulum : nec tamen unquam per motum exibit de ista potentia ad effectum : et cum motus sit actus existentis in potentia, oportet quod illa potentia sit per metaphoram dicta. Hoc igitur praetermittatur. Sed quaecumque posse dicuntur relata ad eamdem speciem et formam, omnia illa sunt principia quaedam potentiae, et dicuntur per resolutionem ad primum unum quod est forma separata, et est causa omnibus aliis quae potentiae quaedam sunt et possunt esse : et quia forma est principium agendi secundum se, ideo illud primum est principium transmutationis in alio secundum quod est aliud : sic enim diffinita est potentia activa in quinto hujus sapientiae libro : nec hic oportet explanationem diffinitionis iterare. Aliud autem quod est patiendi potentia, est sicut in causa in primo patiente quod est materia prima : et hoc est principium mutationis passivae ab alio secundum quod est aliud, sicut in quinto libro praedeterminatum est. Habitus autem sive forma quae est habitus, et haec est forma, non prima, sed habita in subjecto, et materia est principium et potentia in illo subjecto quod quidem patitur, sed non patitur ad deterius, et non patitur secundum viam corruptionis ab alio in quantum est aliud quod est principium activum et transmutativum : talis enim forma
quae est habitus subjecti, non inducitur in subjectum nisi per transmutans et agens : quia sic actus activorum sunt in patiente et disposito. Si autem pateretur in deterius et secundum viam corruptionis, tunc forma non habitus esset, sed potius abjiceretur et tenderet in non esse. In omnibus enim his et hujusmodi terminis ipsarum mediarum et ultimarum inest ratio primae potentiae, sive sit secundum ordinem potentiarum activarum, sive sit secundum ordinem potentiarum passivarum : et iterum secundum alium modum divisionis potentiarum dicuntur potentiae quaedam solum faciendi^ sicut illae quae tantum formalium sunt principiorum : quaedam autem dicuntur potentiae solum patiendi, sicut illae quae sunt principiorum tantum materialium : et utraque istarum dicitur dupliciter : aut enim est potentia simpliciter faciendi, aut simpliciter patiendi, aut bene patiendi, aut bene faciendi : et ideo oportet quod in secundarum potentiarum rationibus quae secundum bene determinantur, insint rationes primarum potentiarum quae determinantur secundum facere aut pati simpliciter.
Palam igitur est ex dictis, quia aliquando in quibusdam quasi una est potentia faciendi et patiendi : et haec est forma materialis in composito, quae ut forma faciendi est principium : ut autem materialis etiam est principium patiendi: possibile enim est aliquid habere potentiam patiendi per se in seipso, et etiam possibile ut sit illa potentia alterius, et patiatur ab alio : et quod contingit aliquando, quod hoc est impossibile, sicut in simplicibus in quibus nulla est patiendi potentia in patiente : etenim compositio propterea quod habet quoddam passivae potentiae principium quod est materia, aliquando patitur patiens principium passionis habens in seipso, et aliquod est quod patitur ab alio : crassum enim propter potentiam combustibilem combustum est ab alio quodam comburente, cum tamen principium suae passionis habeat in seipso. Hoc etiam modo suppositivum in coitu quod est incumbens masculinum, sicut est eunuchizabile ab alio quodam testiculos excidente, aut etiam a fronte propria, vel apostemate. Similiter est etiam in aliis. quaedam au-
tem habent principium potentiae activae in faciendo aliquid, cujus principium est in ipsis, sicut principium faciendi in physicis est calor, et in artificialibus est ars aedificatoria : calor enim est principium agendi in calefactibile, et aedificatoria habet potentiam faciendi aedificationem, quae est alia potentia, sicut alia est potentia naturae a potentia artis : propter quod nihil per se aptum natum est aliquid pati a seipso : quia potentia activa et passiva sunt diversae secundum principia. Quod unum est et simplex non habens aliud et aliud in potentia agendi et patiendi, est penitus impassibile, sicut patet ex ante dictis.