CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De distinctione privationis quae potentiae activae opponitur.
Opponitur autem tali potentiae privatio quae est potentia activa a forma principium habens : ideo etiam sicut in Logicis dict um e st, omnis potentia et impotentia quae est privatio, sunt ejusdem subjecti, et secundum idem, quod est susceptivum habitus illius et formae, sicut caecum et videns opponuntur circa oculum : privatio autem quae est impotentia, dicitur multipliciter, sicut superius in quinto libro distinctum est. Dicitur enim privatum simpliciter non habens, sive sit aptum natum habere, sive non. Dicitur etiam privatum eo quod caret eo quod aptum natum est habere : et hoc dupliciter dicitur. Uno videlicet modo quando omnino non habet quod aptum natum est habere. Alio autem modo dicitur privatum, quod non habet aliquid in tempore, quod quando aptum natum est habere, aut sine illo modo non habet secundum quem aptum natum est habere, sicut si aures aliquis non habeat ad audiendum, quamvis habeat figuram aurium : aut etiam quod non habeat aliquid quocumque modo natum est habere, sed deficiat aliquid de modo ipsius naturali. In quibusdam vero in quibus magis proprie sumitur privatio, non accipitur in tanto ambitu communitatis, sed dicimus privari ea si non habent ea quae apta nata sunt habere : haec autem omnia planissime ostensa sunt in quinto libro hujus sapientiae, ubi de natura et distinctione privationis dictum est.