CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De distinctione potentiarum rationabilium et irrationabilium.
Quoniam vero horum principiorum
quae sunt origines potentiarum, quaedam insunt his quae sunt inanimata, quaedam autem insunt animati s quae habent animam quae utitur ratione : palam autem est, quia etiam potentiarum quaedam sunt irrationabiles, quaedam autem sunt cum ratione sive rationabiles : propter quod omnes artes et scientiae quae dicuntur practicae, hoc est, operativae sunt potentiae : quaedam est enim ars cum ratione principium factivum : artes autem, et industriae operationum sunt habitus cum rationibus probabilibus potentes ad fieri et non fieri : quod ideo vocantur potentiae, quia se habent ad opposita ad esse et non esse : et secundum hunc modum sapientia et scientia et intellectus quae sunt virtutes intellectuales, non possunt dici potentiae : artes autem
et potentiae sive operativae scientiae sunt quaedam principia operativa agentia in alio secundum quod est aliud : harum autem potentiarum quaecumque cum ratione sunt, sunt eaedem contrariorum, sicut etiam scientia eadem est contrariorum : quaecumque autem sunt potentiae irrationabiles et sine ratione facientes sunt unius tantum, sicut et ipsa potentia est una : natura enim et forma non agit nisi unum, sicut calidum non est nisi calefaciendi, potentia : medicina vero quae est cum ratione, est sanitatis et infirmitatis. Causa vero haec est, quia ratio est sententia quaedam et una. Et eadem ratio ostendit rem et ejus privationem : quia privatio non habet diffinitionem, sed scitur per rationem habitus i : non tamen similiter est amborum, sed magis est ejus quod existit, et hoc est habitus : alterius autem, non est nisi per deflexum ab ipso : necesse est igitur tales scientias potentiales esse quidem contrariorum, ita tamen quod sint unius secundum se, alterius vero sint non secundum se : siciam dicitur rectum esse judex sui et obliqui, quia recto et ipsum cognoscimus et obliquum : ratio vero quidem habitus est secundum se, privationis vero est non secundum se, sed potius per defectum ipsius : et ideo privationis est modo quodam et secundum accidens : ratio vero habitus ostendit formam sua diffinitione. Negatione autem et ablatione hujus ostendit contrarium, quod, est privatio. Si enim privatio est primo modo dicta quae est ejus quod nec habet habitum, nec natum est habere, ostenditur negatione habitus. Si autem est privatio relinquens subjectum cum aptitudine, tunc ostenditur habitus ablatione : privatio enim prima est inter contraria, eo quod contraria reducuntur ad privative opposita i et privatio prima nihil aliud est nisi ablatio habitus, ubi natus est esse.
Quia vero contraria simul actu in eodem non sunt, et sicut jam diximus, scientia et omnis potentia rationalis est potentia quaedam in habendo rationem, non tamen anima habet hujus motus tantum principium : animatum enim habet potentiam quae in modum naturae aliquando movet tantum ad unum : salubre enim non facit ex parte animati nisi sanitatem, et calefactibile non iacit nisi caliditatem : et etiam si sit habitus cum ratione aliquando, non facit nisi unum, sicut virtus moralis et civilis quae est habitus in modum naturae cum ratione consentaneus : sed sciens dixit potestatem cum. ratione, non in modum naturae moventis, sed per rationem sumptam ex diffinitione scibilis : et ideo facit ambo, quia una ratio est habitus et contrarii quod est privatio : est enim una, sicut diximus, amborum ratio non similiter : et haec ratio est in anima scientis quae per hujusmodi potentiam habet motus principium, quod est activa potentia : et propter hoc ambo contraria movebit ab eo principio formali, terminans ea ambo ad idem quod est ratio habitus : est enim unum et idem causa duorum, unius per potentiam sui, et alterius per absentiam : et ideo ea quae sunt cum ratione potentia, faciunt et agunt contrario modo his quae sunt potentia sine ratione, sed faciunt in modum naturae : quia cum ratione potentia faciunt contraria ad idem te rminata per diffinitionem : ea autem quae in modum naturae potentia sunt, non faciunt nisi unum : unum enim et idem principium contrariorum continetur et habetur in ratione una et eadem. Dissimiliter tamen, sicut diximus, adhuc autem et hoc considerandum est in potentiis : quia videlicet ad potentiam bene faciendi sequitur potentia faciendi simpliciter, sed non convertitur : quia sequitur, si possum bene citharizare, possum citharizare : sed non sequitur, si possum citharizare, possum bene citharizare. Similiter autem de po-
tentia est patiendi: quia ad posse bene pati, sequitur posse pati, sed non convertitur : et hoc per se est manifestum :
necesse est enim bene facientem facere^ sed non est necesse facientem bene facere .