CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo est erroris illius explanatio, et persuasio per quam in errorem sunt inducti : et haec est digressio.
Sunt autem quidam qui omnino negant potentiam antecedere actum, sequentes dictum quorumdam Philosophorum Megaricorum, cujusdam Megaris discipulorum. Dicunt enim tunc aliquem solum posse quando operatur, non posse autem quando non operatur : unde dicunt non aedificantem in actu, non posse aedificare : sed aedificantem dicunt posse quando aedificat : et similiter dicunt etiam in aliis. Persuasi autem isti videntur ea ratione quam in secundo de Physico auditu, et in secundo hujus sapientiae libro tetigimus : dicunt enim quod cum potentia activa sit causa effectus sui, et causa et causatum sint simul, non
erit potentia activa ante opus ejus, ut videtur. Adhuc autem detur quod sit ante effectum, et sit in potentia. Cum igitur nihil veniat de potentia ad effectum, nisi per motum et movens diversum a se,oporteret quod potentia activa permotum efficeretur agens, et haberet aliquid aliud movens. Quod si concedatur, infinita sequentur inconvenientia : quia secundum hoc potentia activa est passiva : passivum enim est, quod movetur alio quodam movente. Adhuc autem de isto movente quod activam potentiam movet ad actum, quaero similiter quid ipsum moveat ad actum ? Et si etiam illud per aliud movens venit adactum, de illo restat eadem quaestio : et hoc vadit in infinitum : igitur standum est in primo, et dicendum quod non habeat potentiam ante actum. Amplius idem eodem modo se habens, semper facit idem, aut nunquam. Cum igitur potentia activa sit a forma, et forma sit natura eodem modo se habens, non erit aliquando agens, aliquando autem non agens, sed semper agens aut nunquam : et quocumque modo dicatur, sequitur quod non est potentia agendi antequam agat. Adhuc
autem nulla natura destituitur essentiali et propria operatione. Si igitur forma quae est principium potentiae agendi, est natura essentialiter operans, nunquam destituitur operatione illa : et sic nunquam est ante operationem. Eodem autem modo dicunt de potentia passiva, persuadere volentes quod non sit ante actum : quia quod solum est in potentia passiva, non est actu : et quod actu non est, non est in rerum natura : igitur quod in potentia passiva solum est, non est in rerum natura : et si sic est, . nec praecedit, nec sequitur actum potentia passiva : sed est cum actu quae dat ei esse in natura.
Attendendum autem est, quod Averroes dicit , ''quod isti Megarici supponebant res non habere proprias potentias, sed omnia agere per potentiam causae primae, et quod illa agat in ipsis quidquid agunt : et quia in illa non praecedit potentia actum, ideo dicunt potentiam non esse ante actum : et si hoc est causa dicti, tunc ratio eorum fuit haec : quidquid potest secundum, potest per primum : quia secunda causa habet a prima, et quod est, et quod causa est : sicut igitur est in his quae animata sunt, quod virtutes elementorum hoc quod agunt, agunt potentia animae, et virtutes inferiorum agunt virtutibus caelestium, sicut saepissime ostendimus : ita per resolutionem ultimorum ad media et mediorum ad prima videbatur Megaricis, quod omnia quaecumque agunt, agunt potentia divina. Et licet hanc rationem et suppositionem Averroes dicat esse Megaricorum, constat pro certo quod ipsi non sunt persuasi per illam, sed potius per eas quas nos ante induximus : et hoc declaratur ex hoc quod etiam passivam potentiam actum dixerunt non praecedere, quam tamen in primam causam resolvere non possunt.
His autem non est difficile respondere, quia sicut dictum est, potentia- rum alia est activa, alia est passiva : et activar iud alia cum ratione, alia sine ratione. Et illa quae est sine ratione, non agit nisi quando appropinquat passivo in quod agit : et quando illi non appropinquat, est in habitu, et sic est ante actum : et cum ex tali potentia efficitur actu agens, non movetur de forma ad formam, sed in eadem forma in qua est, agit : et non fit mutatio in ea, sed in patiente quod appropinquat ei cum non fuerit ante propinquum et tangens. De hoc autem dictum est in secundo de Anima quantum sufficit. Patet etiam ex hoc quod natura non destituitur propria operatione, sed quod non operatur, hoc est per accidens : quia non est propinquum patienti, et nihil penitus operatur, quando nihil suscipit suam operationem : illa autem quae est cum ratione potentia activa, conjungitur ad opus per appetitum : quia a seipsa potest agere et non agere : quod non potest illa quae forma naturalis, quae agit per naturae necessitatem: et per hoc patet quod nihil est quod dicunt de potentia activa. Quod autem dicunt de potentia passiva, nihil est : quia licet potentia passiva non sit in actu quem nata est suscipere in quantum passiva est, est tamen, in aliquo actu : et sic patet, quod est aliquid ens in rerum natura. Quod autem Averroes dicit esse rationem Megaricorum, nihil est : quia licet secundum habeat a primo quidquid habet virtutis et potentiae, tamen virtus primi quae est in secundo, per applicationem ad materiam secundi efficitur propria secundo et determinata ad proprias operationes : et sic efficitur particularis et materialis et propria, et secundum sic agit per eam : et hoc modo procedit ad actum, et est ante actum suum etiam quando non agit.