CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis ei dispositionibus quae conveniunt actui.
Quoniam autem jam dictum est de potentia quae dicitur secundum modum diversum motus per quem exit in actum, determinabimus nunc de actu, quid videlicet est actus, et quale quid est. Dividentibus enim et distinguentibus actum, erit simul cum hoc etiam manifestum possibile quod secundum potentiam dicitur : hoc enim ad invicem determinas
tur, quod cum. respectum habent ad invicem. : et Ideo sicut unum relativorum non diffinito cognoscitur sine reliquo, ita nec potentia diffinito cognoscitur nisi cognito actu : non enim solum hoc dicimus possibile sive potens, quod aptum natum est movere aliquid secundum potentiam activam, aut moveri ab alio secundum potentiam passivam : sed etiam aliter et aliis modis : propter quod quaerentes de actu, tractabimus etiam de his de quibus potentia aliis et diversis modis dicitur. Est autem, ut generaliter dicatur, actus rem perfecte existere, non ita quidem existere sicut dicimus aliquid potestate existere, sicut in ligno dicimus existere Mercurii idolum, et sicut dicimus in toto existere medietatem : eo quod Mercurius aufertur de ligno, et de toto auferri potest medietas : et sicut dicimus scientem existere, quando sciens non speculatur secundum actum, qui tamen potens est speculari : ea enim quae secundum habitum sunt, in potentia sunt, et non in actu antequam agant K Id autem quod est actu, est in singulariter et simpliciter existentibus et separatim. Hoc autem quod dicere voluimus est manifestum in inductione omnium eorum quae vere actu existunt : omnia enim haec separatim et singulariter existunt : talis autem inductio sufficit ad actus manifestationem, et non oportet quod nos quaeramus terminum difUnitivum cujuslibet actus : sed sufficit conspicere id quod actui est proportionale in potentiis secundum respectum ad ipsum : quia sicut se habet aedificans secundum actum ad aedificabilem, qui potens est aedificare, et nondum aedificat : et sicut se habet vigilans ad dormientem qui nondum vigilat : et sicut se habet videns actu ad eum qui. claudit oculos, et tamen habet visum secundum habitum, et nondum utitur visu :aet sicut se habet id quod remotum et separatum a materia, ad materiam quae est in potentia :
et sicut se habet paratum in actu ad non paratum quod est in potentia : ita est, ut generaliter dicatur, actus ad potentiam, Et ejus differentiae sunt differentiae alterius partis istarum divisionum, et diffe rentiae reliquae partis sunt ejus quod est in potentia sive possibile. Non enim omnia similiter dicuntur secundum actum, sed proportionaliter, sicut hoc dicitur actu esse in hoc, vel hoc dicitur esse proportionaliter ad hoc secundum actum: aliquod enim dicitur actus, sicut motus comparatus ad potentiam, cujus est actus imperfectus : aliqua vero dicuntur actus, sicut substantia quae est actus et forma dicitur actus ad aliquam materiam in qua fuit in potentia. Alio autem modo ab his duobus modis dicitur infinitum in potentia inane in potentia : et quaecumque talia per similitudinem istorum dicuntur esse potestate et actu in multis quae sunt in numero entium, sicut dicitur aliquid potestate et actu videnti et non videnti, et etiam viso quod videtur, omnia ista contingit aliquando simpliciter vera esse, quando exeunt de potentia ad actum : quia in talibus actus totam potentiam determinat et finit. Visum enim dicitur dupliciter, secundum potentiam et actum : dicitur enim visum aliquid, quia videtur secundum actum : et aliquid dicitur visum, quia videri potest, et cum videtur,tunc est visum secundum actum, infinitum autem non eodem modo est in potestate tanquam sit actu futurum et separatim existens actu infinitum sit, sed notitia est infinitum, sive scientia et ratione : quia per divisionem continuum non tollitur a materia : dividens enim non reddit et facit actu infinitum de factis divisionibus : nec ita reddit ipsum., quod faciat separationem infinitam actu, sed potius sic, quia quantumlibet divisionibus acceptis ulterius remanent accipiendae secundum rationem continui, tamen acceptae sunt finitae, sicut in tertio de Physico auditu declara-
tum est. Sic igitur manifestum erit nobis quod aliquid est actu, et quale quid est illud.