CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis quibus aliquid dicitur esse in aliquo, sicut in potestate.
Sicut autem dicimus de differentiis actus, ita oportet dicere de differentiis ejus quod, est in potentia in aliquo. Determinandum enim est a nobis hic quando unumquodque dicitur esse in potestate in aliquo, et quando non : non enim dicendum quod quodlibet sit in. potestate in alio quod quocumque modo est materia ejus. quaerimus igitur utrum homo sit terra potestate, aut non, sed magis sit in potestate in materia, quando jam facta est sperma completum ex quo fiat homo : et hoc est quaerere, utrum sit res ut in potentia in aliquo quod est materia prima et remota, vel in eo in quo est sicut in materia proxima et completa secundum omnes dispositiones : nec forsitan adhuc est in materia proxima in potentia secundum quemcumque modum omnino, sed secundum modum specialem secundum quem educitur de illa : non enim a medicina quae est potentia sanandi quodcumque et quocumque modo sanatum est : nec iterum in potentia est in aliquo quod fortuna vel casu eductum est ex illo : sed id quod est in potentia in aliquo, est aliquid determinatum, sicut in medicina salubre potestate dicitur : ex quo secundum potentiam artis et naturae producitur sanitas : terminus autem diffinitivus illius est, quod hoc est in potentia in aliquo quod est factum et productum ab aliquo movente, et est endelechia facta ex potestate entis, hoc est, ex potentia talis entis quod proportionali et proxima potestate est illud, sicut in artificialibus in quibus principium est voluntas, dicitur aliquid esse in aliquo sicut in potestate, quando fit ex illo statim volente artifice, si nihil exteriorum prohibeat : et similiter est in sanato quod sanatum est in potentia in illo ex quo fit sanitas, si nihil ex parte sanati prohibeat. Si enim aliquid exteriorum prohibeat ex parte facientis vel facti, tunc impeditur per accidens. Id autem quando est per accidens, non prohibet quod aliquid non sit in potentia in alio, ex quo produci est natum. Sic igitur id in potentia est in alio, quod uno motore artis vel naturae producitur ex ipso : sic enim potestate domus est in hoc, si nihil eorum quae sunt in hoc, obest per se quin ex eo fiat domus. Nihil autem obesse dico tam ex parte efficientis quam ex parte materiae, ut dictum prius est : et hoc est quando nihil est quod oporteat plus adesse vel abesse, aut ab alio motore permutari quam a factore domus in potestate domus, sive in materia domus. Si enim absit lignum quod oporteat prius transmutari ex terra in plantam, et postea hanc plantam per aedificatorem mutari in trabem, tunc non est potestate domus in illa materia : et in aliis est similiter, extra quae tamen materialia est principium generationis quod est in ipso, quod habet potestatem activam, quando nullum prohibet exteriorum : tunc enim illa quae sunt potestate in ipso, erunt per ipsum et producentur in actum : et secundum hunc modum illud quod nondum est sperma completum, eo quod oporteat ipsum adhuc in aliud commutari et digeri, non est potestas ejus quod generabile est ex ipso. Et hoc est sicut si gratia exempli dicam, quod homo potestate est cibus, vel sanguis, cum nec cibus, nec sanguis uno motore mutetur in hominem, sed cibus in sanguinem utitur calore hepatis et sanguis in sperma virtute membrorum et vasorum seminativorum : quando vero sperma per suum principium quod
ipsum transmutare habet, factum est tale et completum, tunc jam est hoc potestate quod produci habet de ipso : illa autem quae adhuc in materia prima et remota sunt, diverso egent principio transmutante, sicut diximus quod terra nondum est potestate statua idoli : non enim est transmutata ut uno movente in idolum, sed pluribus : quia virtute caelesti mutatur in cuprum, et tunc deinde cuprum ex terra generatum, movente Polycleto statuifice, mutatur in idolum. Hoc autem quod dicimus esse materiam propriam et potestatem alicujus, videtur esse non hoc, sed illius : quia non praedicatur de ipso substantialiter, sed denominative : illud enim quod est potestate simpliciter, sive universaliter, et non proprie et proxime, est semper id quod est posterius secundum resolutionem ad materiam : unde diximus quod arca quae est actu, non est terrea, neque etiam terra secundum materiam propriam, sed est lignea, non lignum. Si vero adest materiale principium quod per resolutionem non dicitur denominative ab alio materiali aliquo, haec est materia simpliciter et prima in illo ordine materia : et hoc est sicut si dicamus quod materia terrae sit aer : tunc enim terram dicimus denominative aeream : et si aeris materia sit ignis, dicimus denominando aerem esse igneum : ignem autem cum sit materia prima in hoc ordine, non denominamus ab alio quodam materiali priori, sed dicimus ipsum simpliciter materiam : et hoc est aliquid existens non denominatum ab alio. In hoc enim modo praedicationis differt aliquid esse universale praedicatum primum, quod substantialiter praedicatur utens de ratione subjecti, et aliquid esse subjectum primum quod non praedicatur nisi per denominationem. Hoc autem aliquid quod sic est subjectum primum et materia, non dicitur subjectum, sicut subjectum passionum sive accidentium a quibus fit subjecti denominatio : in materiis enim denominatio fit a materia, et non denominatur materia : sed in accidentibus fit denominatio ab accidente, et denominatur subjectum : et hoc est sicut si gratia exempli dicam, quod homo corpus et anima existens est subjectum quod substat passioni : tunc enim subjectum hoc dicitur musicum secundum passionem animae, et dicitur album secundum passionem, corporis : illud enim subjectum adveniente musica non dicitur musica abstracta praedicatione, sed musicum praedicatione denominativa. Et similiter homo non est albedo, sed album : nec homo est ambulatio, vel motus, sed ambulans, et motus concretive loquendo : et hoc dicuntur ut illius et non ut illud. Palam igitur est ex dictis, quod ultimum substantialiter praedicatum, et non per denominationem est substantia et forma et actus : quae vero non sic praedicantur, sed sunt ut species et forma quaedam, et ut hoc aliquid praedicatum, ultima materia illorum est materialis substantia, et illa dicitur non illud, sed illius : et rectum et dignum est quod materia et passiones illius dicantur et non illud : quia ambo illa, materia videlicet et passio sunt infinita et indeterminata, et non specificantia aliquid. Sic igitur dictum est a nobis quando aliquid dicendum est in potestate in altero, et quando non.