CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo probatur actus prior esse potentia, substantia et ratione, et aliquando esse prior tempore secundum aliquem modum.
Quoniam autem superius in quinto determinatum est quot modis dicitur prius unum esse altero, palam faciemus .quia prior est actus quam potentia substantia, ratione, et tempore, et nobilitate sive dignitate in bonis, licet in malis potentia minus mala sit quam actus. Adhuc autem ostendendo praedeterminare oportet, quod cum comparamus actum potentiae secundum rationem prioritatis, accipimus magis large potentiam quam diffinita sit in ante habitis : diffinita enim est in ante habitis secundum quod potentia dicitur principium mutabile sive mutationis in alio secundum quod est aliud, et hanc diximus esse potentiam activam. Modo autem magis large sumentes potentiam, dicimus potentiam totaliter sive universaliter pro omni principio motus sive immobilitatis, hoc est, quietis, sive sit hujus principium in alio, sive sit in ipso : natura enim quam hic sumimus sub ratione principii, fit ex eodem principium motus et quietis, et natura est eadem in genere cum principio : propter quod etiam in secundo da Physico auditu diximus naturam esse virtutem : virtus autem omnis principium est : natura enim, est principium motivum, sed non est principium motus in alio, sed est principium motus in eodem, cujus ipsa natura est in quantum est idem. Tali enim omni principio potentiali prior ostendetur esse actus ratione, substantia, et tempore etiam prior est quandoque, quandoque autem non. Ergo quod ratione prior sit, palam est ex dicendis. In nulla enim potentia activa contingit agere eum qui potest agere, nisi prius habeat potestatem ad actum : et hoc probatur inductive in omnibus potestatibus acquisitis non innatis, sicut dico aedificatorem secundum actum, qui potens est ex habitu aedifi-
care, et speculatorem secundum actum qui potens est speculari ex habitu : et in potentiis passivis dicimus visibilem secundum, actum, qui potens est videri. Cum igitur actus sint praevii potentiis secundum rationem, et potentia omnis diffiniatur per analogiam ad actum, palam est quod ratione actum est necesse praeexistere potentiae, et notitiam actualem notitiae habituali quae est potentia et imperfecta : substantia enim potentiae perfectiva est actus. Tempore etiam est prior actus potentia, sed non est idem numero ad quem est potentia, sed idem specie prior est. Dico autem explanando hoc : quia hoc quidem homine designato et demonstrato secundum numerum jam existente secundum actum, et hoc frumento demonstrato secundum actum, et hoc vidente secundum actum, prius est materia quidem tempore quae est potentia : prius enim hoc modo est sperma ex quo est homo iste, et prius est semen ex quo est frumentum illud, et prius est visibile tempore antequam videatur, sicut superius est ostensum : haec enim tria potentia sunt, homo, et frumentum, et videns, et nondum actu : sed tamen quaedam in specie istorum existentia diversa ab eis numero sunt actu entia et priora his quae secundum potentiam dicta sunt, ex quibus ista facta sunt : ita enim est in omni natura, quod semper ex potestate ente fit actu ens ab aliquo priore actu ente, sicut fit homo ex homine, et musicus ex musico docente musicam : oportet igitur quod semper sit aliquid prius movens id quod ex potentia venit ad actum : movens autem esse jam actu est : s c igitur non in eodem numero, sed in eadem specie tempore actus potentia est prior : igitur substantia et ratione simpliciter quidem actus prior est potentia, tempore autem aliquando quidem est prior, aliquando autem est posterior.