CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo per naturam vere scitorum probatur actus esse nobilior potentia ei ante ipsam.
Quoniam vero tam ens quam non ens dicitur multipliciter secundum omnes figuras categoriarum, et quodlibet illorum dicitur secundum potentiam et actum, oportet nos etiam in his ostendre actum esse nobiliorem potentia. Dicamus igitur, quod in omni ente secundum genera praedicamentorum unum dicitur de alio, aut secundum potentiam, aut secundum actum, aut contraria sive disparata dicuntur de invicem : quod autem maxime proprium est in his praedicationibus, hoc est quod est verum vel falsum, et hoc est in rebus per compositionem vel divisionem. Et ideo si aliquis putat dividi divisum et componi compositum, et e contrario se habeat ipsa res, ille mentitur quando id quod verum, dictum est, aut falsum est, aut non est : sive enim dicat esse, sive non esse, componendo vel dividendo, si res aliter habet quam dicit, semper mentitur : quia in eo quod res est vel non est, est oratio vera vel falsa : hoc enim quod est secundum rem maxime perscrutandum est quid sit quod dicimus : sicut enim diximus in quarto hujus primae philosophiae, non propter nostrum aestimare res est vel non est. Et ideo verum non est aestimando sic esse vel non esse, sicut te esse album : sed ideo, quia tu es in rei veritate albus, ideo nos hoc quod est in re dicentes, dicemus verum : et si aliter dicimus, tunc dictio nostra est falsa. His ita praenotatis, oportet scire quod quaedam sunt quae secundum rem semper componuntur, et impossibile est ea dividi, sicut ea quae necessaria sunt simpliciter : quaedam autem dividuntur,et impossibile est ea componi, sicut ea quae simpliciter sunt impossibilia : et quaedam e contrario modo se habent istis, sicut contingentia quae contingit aliquando componi et esse unum per compositionem, et aliquando contingit ea non componi et esse non unum per composi-
X XX tioiiem, sed esse plura per divisionem. Circa contingentia igitur eadem esse et falsa et vera sunt opinio et oratio : quia et opinio, et oratio sunt falsa et vera in eo quod res est vel non est : et ideo orationem et opinionem circa hoc confingit quandoque esse veram, et quandoque falsam propter permixtionem potentiae cum possibilibus et contingentibus.
Circa autem ea quae impossibile est aliter se habere, non fit hoc ut sint aliquando vera, et aliquando falsa, sed illa sunt quae aut semper sunt vera, aut semper falsa : propter hoc quod potentia non est eis admixta. Cum igitur scientia certa nobilior sit quam opinio quandoque vera et quandoque falsa, erit actus qui est causa scientiae nobilior potentia quae est causa opinionis. Amplius circa incomposita quae sunt simplicia sive incomplexa, cum per diffinitionem dicuntur quid esse, aut non esse est quoddam verum, et quoddam falsum : hoc tamen verum non est compositum, vel compositionis et enuntiationis verum ut ipsum sit quidem, quando est compositum, vel non sit quando est divisum, sicut per compositionem dicimus album esse lignum, aut sicut dicimus incommensurabilem esse diametrum : quia in talium simplicium quidditatibus et diffinitionibus nihil praedicatur de alio : et ideo nec verum, nec falsum est in eis ad similitudinem aliorum : et sicut nec verum est in his idem cum vero compositionis, ita nec esse est in his simplicibus idem cum esse compositionis. Sed tamen quadam veritate quae est rei entitas, hoc quidem est verum, et aliud est falsum : non enim simile est verum diffinire et affirmare, sive diffinitionis et affirmationis, sicut non est idem diffinitio et affirmatio. Similiter autem et ignorantia verae diffinitionis non est similis ignorantiae diffinitionis sive affirmationis, quia decipi circa quid est non contingit nisi per accidens, si ignoretur significatio termini : sed ignorantia ejus quod est quid esse, est ignorantia purae negationis sive privationis, quae est nihil comprehendi de re. Circa verum autem et falsum quod est in compositione, confingit decipi, et est ignorantia malae dispositionis et non purae privationis. Similiter autem circa eas compositas substantias, quae sic compositae sunt quod ab actu sunt inseparabiles, non est deceptio malae dispositionis, sed purae privationis : quia quidditas earum est quidditas incomplexi semper in actu existentis : tales enim omnes sunt actu, non potentia. Si enim essent aliquando potentia, possent non esse compositae, quod est falsum : quae enim sunt potentia, sunt aliquando generatae, et aliquando corruptae : nunc autem patet quod id quod est purum ens, uno modo semper cum actu compositum, nec generatur, nec corrumpitur. Si enim daretur generari, oporteret quod ex aliquo generaretur : et sic sequeretur quod ab actu esset divisum, quod est contra hypothesim. quaecumque vero talia sunt, quod ipsa sunt tantum esse quid sive quidditas, et sic sunt actu indiviso ab eis, circa ista non est deceptio : nam deceptio circa compositionem et divisionem est tantum per ignorantiam malae dispositionis : sed talia simplicia aut contingit simpliciter intelligere et comprehendere per intellectum, aut non : et tunc est circa ea ignorantia purae privationis : et verum quod quaeritur de eis, est id quod quaeritur per quaestionem quid est, et quaeritur si talia per diffinitionem sunt, aut non. Esse vero compositionis quod est ut verum, et non esse ut falsum, unum quidem illorum est, si res componitur per hoc quod aliquid inest alii, et hoc est verum : si vero non componitur et significatur componi, tunc est sicut falsum. Et unum illorum est quoddam verum si ens et esse sic est, sicut significatur in positione : si vero esse non ita est ut in compositione significatur, tunc non est verum. Similiter autem cum. sit verum adaequatio rerum et intellectuum. Verum est igitur cum intelliguntur sicut sunt : falsum vero est cum intelliguntur ut non sunt : hoc autem falsum in intellectu non est sicut ignorantia vel deceptio purae privationis, quae est sicut caecitas, quae pura privatio est in oculo : haec enim intellectos caecitas est : ut si dicam quod nihil omnino aliquis habet de intelligibili, sed est sicut ignorantia malae dipositionis, in qua aliquid habetur de intelligibili, sed male habetur.
Ex omnibus autem quae diximus, hoc est eliciendum, quod circa res quae sunt immobiles, et semper actu existentes, nulla prorsus est deceptio malae dispositionis : sed potius si aliquando aliquis per intellectum suscipit ea quae immobilia sunt, non ignorabit unquam : sicut si dicamus quod trigonum accipit habere tres duobus rectis aequales, ille si non putat permutari trigonum, eo quod scit ipsum immobilem esse, non opinabitur quod quandoque habeat tres duobus rectis aequales, et quandoque non : quia si sic esset, tunc oporteret quod permutaretur : et hoc est impossibile. Nec iterum qui scit mathematica immobilia esse, eo quod separata sunt a potentia, opinabitur quod aliquid quidem mathematicorum sic habet et aliquid non : et hoc est gratia exempli, sicut si dicam parem esse numerum primum vel perfectum esse qui constituitur ex suis partibus : tales enim numeros opinabitur esse, aut nullos, aut aliquos quidem sic, et aliquos non, aut omnes : nec hoc opinabitur esse in numero aliquo qui. est praeter unum, cujus hoc est per se passio : non enim putabit aliqua quidem sic esse in illa specie numeri et aliqua non, sed semper et de omnibus illius speciei numeris, aut verum dicet, aut mentietur, sic se habente numero ut immobili. In omnibus igitur immobilibus propter immobilitatem actus est vera, scientia : in aliis autem propter permixtionem potentiae non est nisi, opinio. Sicut igitur scientia et intellectus est nobilior opinione, sit actus nobilior est quam, potentia.