CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De quatuor modis unius, et qualiter isti reducuntur ad unum, et qualiter reducuntur ad duos : in quo primo est digrossio declarans tres rationes, quare hic agendum est de uno et multo,
subjectum quae est diffinitio, et substantiam ad quam diffinitio refertur, jam in ante habitis quaesitum est, quare unum et non multa, et quia unum est substantia dicta ab eo quod est potentia, et ab eo quod est actu, quae sunt unum et non multa, ideo oportuit investigare de potentia et actu, ut sciretur proxima potentia et ultimus actus, qua?, sunt causa, unitatis et esse substantiae quaesitae. Et quia de bis jam quantum sufficit, expediti sumus in libro praecedenti, ideo nunc restat inquirere de uno quo substantia est una, et per oppositionem ad ipsum oportet inquirere etiam de multo : habitis enim uno et multo et differentiis eorum, sufficienter scitur substantia et ejus principia, et quod ipsa ex illis principiis est actu, et unum, non multa. Unum etiam et multa sequitur ens in quantum est ens. Et cum nos quaeramus de ente in quantum est ens, oportet nos determinare de
his quae sequuntur ens in quantum est ens : et ideo iterum de uno et multo nos oportet determinare. Adhuc autem quoniam ununi et ens convertuntur, et neutrum addit aliquid super reliquum, et sunt praedicata quae nihil distinguunt sicut distinguunt genus et differentia, sive sit differentia substantialis, sive differentia accidentalis : et quia sic se habet unum ad ens, ideo in scientia de ente oportet etiam determinare de uno : et quia jam de vero ente et principiis ejus habitum est, ideo nunc de uno restat inquirere, et gratia unius oportet etiam determinare de multo.
Revocemus igitur nunc quaedam eorum quae in quinto dicta sunt, ut accipiantur ea quae sunt ad propositum. Unum igitur, quia multis modis dicitur, jam dictum est in quinto hujus sapientiae libro, ubi tractatum est de diversis multiplicibus quoties sive quot modis dicitur unumquodque ipsorum. Uno vero multipliciter dicto, sicut ibidem ostensum est, capitales modi unius ad quos omnes alii reducuntur, sunt quatuor. Non enim hic summus modos unius per accidens, quos ibi determinavimus per omnes differentias modorum ejus : sed accipimus unum per se, quoad quatuor primos essentiales modos reducitur secundum primum et principalem ejus multiplicitatem. Modorum igitur unius primorum et secundum se dictorum, et non secundum accidens est, quo dicitur continuum unum : et quia continuum est, cujus partes ad unum communem terminum copulantur, et copulatio ad unum et multum fit multis modis natura et arte, ideo iste modus dividitur in modos plures. Quod autem simpliciter aut maxime est unum continuitate, est id quod na tura continuum es t, ita quod, continuitas ipsa secundum se fit natura ipsius, et actus quo habet esse et unum esse : et hoc non est copulatione diversorum in unum, aut ligatione, quocumque modo fiat colligatio : et de his modis copulationis et ligationis, sive fiant arte,
sive natura, prosecuti sumus in quinto hujus sapientiae libro. Tamen quia signum proprium continui unius est, quod ejus motus est unus, ita quod quacumque ejus parte mota movetur totum, et ideo cujuscumque continui unius est indivisibilior motus, et magis simpliciter illud inter ea quae continuitate numeri sunt, maxime est unum, et hoc constat esse primum caelum, sicut bene probatum est in octavo de Physico auditu : alia autem sunt quidem et continuitate unum dicta, sed ad primi continui et uniformis unitatem relata.
Si quis autem instet, et dicat quod circumferentia duarum formarum est in eo quod habet formam concavi et formam convexi, et rectum non est nisi forma , simplicis, et ideo rectum dicat magis esse unum quam sphaericum, sive rotundum, sive circulare. Dicimus quod forma continui est ante formam circularem, et ante formam recti per intellectum : et licet plurium sit formarum rotundum quam rectum, tamen, illae formae nihil adimunt de uniformitate et simplicitate, sed o contra : licet forma recti una sit, tamen tollit uniformitatem et simplicitatem in natura propter diversitatem terminorum recti, qui quando accipiuntur in corpore physico simplici, inducunt contrarietatem in situ : et ideo continuum circulare magis unum est et magis unus motus quam rectus.
Sed forte adhuc dubitabit quis de unitate motus unius, eo quod sensibiliter manifestatur, quod unius et ejusdem aquae continue manantis plures sunt motus, sicut videtur in charybdi, et fluxu et refluxu et circumfiuxu, qui sunt motus aquae quae est in charybdi: et idem videtur in motu aeris et turbine, in quo etiam aer fluit et refluit et circumgeritur. Sed hoc solvere non est difficile : quia pro certo licet quaelibet pars aquae et aeris cuilibet
X Xx parti sui generis statim continuetur, ut eam tangat propter humidum quod semper fluit ad alteram, tamen scitur quod pars fluens separatur a parte refluente, et
circumfluens separatur a circumstantibus omnibus : et ideo ad illas non habet continuitatem : propter quod non oportet quod cum illis habeat motum unum. Sic igitur unum continuitate sit determinatum .
Amplius unum etiam est tale, et est modus secundus,quo totum dicitur unum, quod habet aliquam formam et speciem unientem partes quae componunt totum : maxime autem sic est unum quod per naturam unicam totum est, et non vi sive violentia quadam artis compositum, sicut violentia componuntur quaecumque visco aut gumpho sive clavo conclavantur, aut commotione aliqua violenta, sed potius per naturam formae habet in se causam suam, ut sit continuum et compositum ad unum : tale unum autem est cujus motus est unus indivisibilis loco sive subjecto et tempore, sicut est corpus animalis unum ex compositione ad unum quod est cor : et motus a corde per membra unus est, sicut in libro de Principiis motuum animalium j ani olim ostendimus : tamen inter ista
quae sic unum dicuntur, si fiat compositio, tunc id iterum hoc modo est primo unum, quod licet sit ex dextro et sinistro compositum, tamen sicut et animalia habent in se sui motus principium, et habent motum maxime unum, sicut est primum movens compositum ex movente, et eo quod, movetur, sicut eadem probavimus in fine VIII Physicorum : motus enim, circumferentiae prior est eorum motuum qui in circulo orbium inferiorum feruntur : eo quod circumferentia, sicut jam paulo ante diximus, est prima et magis una dimensio. Dicuntur igitur quidem sic unum, aut ut continuum, aut ut totum.
Aliud autem et tertio modo dicitur unum, si ratio diffinitiva eorum est una : talia vero quae sic unum sunt, ea sunt quorum intelligentia quae est quod est, una est. Alia vero et quarto modo unum sunt, quorum intelligentia est indivisibilia esse, sicut ratio puncti et unitatis indivisibile : tamen et divisibile dicitur specie, aut numero. Est enim aliquid specie divisibile, quod dividitur qualitate essentiali : et numero divisibile est, quod dividitur quantitate et numero materiae. Indivisibile vero numero est id quod vocamus singulare : quia in illo non invenitur diversitas in numerando. Specie vero indivisibile est, sicut notae, et sicut scientia ejus quod est quid est : notae quidem, sicut puncta : specie autem, sicut ea quorum est una scientia propter quid est et una intelligentia : et horum modorum secundum quemlibet modum, id quod, primo dicitur, unum est id quod in substantiis est causa unius. Substantias autem dico quae sunt quid erat esse determinantes, et ad hunc modum alii referuntur modi unius. Dicitur igitur unum tot modis quot dictum est, quatuor videlicet, continuum naturaliter, et totum, et singulare sive indivisibile simpliciter aut secundum numerum, et unum specie quod est universale.
Si autem omnes modi unius considerentur, omnia dicuntur unum reductione ad. modum tertium : quia omnia dicuntur unum quadam indivisibilitate : sed si ipsa ratio indivisibilitatis consideratur, tunc omnia reducuntur ad modum primum, et ad. modum, ultimum unius : omnium enim quae unum dicuntur indivisibilitate, aut sic est quod dicuntur indivisibilia ab indivisibilitate sui. motus, aut ab indivisibilitate suae speciei, et intelligentiae, sive quidditatis et formae.