CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo per rationem Pythagorae ostenditur quid sit primum mensurans in entibus.
Sunt quidam Pythagorae deliramenta sequentes, qui metrum rerum dixerunt esse scientiam et sensum : eo quod,sicut diximus in quarto hujus sapientiae libro, verum ponunt esse in apparendo homini per sensum, et scientiam, et quod res sequuntur ea quae sunt in anima potius quam e converso. Dicti autem istius causa fuit, quia cognoscimus magis id quod mensurat, quam cognoscamus mensuratum : id enim per quod certificatur incertum, certum est et cognitum : certificatur autem mensuratum per mensuram certam. Supponebant autem isti, quod id quod est in anima certissimum est et notissimum. Sed tamen istud dictum falsum est : sed potius cum res extra animam existentes sint causa nostrae scientiae, potius res extra animam existentes mensurant animam secundum sensum et cognitionem, quam e converso : et in talibus accidit nobis, sicut si dicamus quod aliquo alio a nobis nos mensurante, nos ipsos cognoscimus secundum quod, quanti sumus, cum cubitum nos mensurantem nobis ipsis superponirnus. Sic enim species rerum accipiendo nostrum intellectum et invenimus et cognoscimus, sicut subtiliter in secundo libro de Intellectu ei Intelligibili nos ostendimus. Pythagoras vero omnium rerum dixit esse metrum hominem scientem : homo enim talis est scieris et sentiens : metrum autem est sciens et sentiens : ideo quia sentiens habet sensum, et sciens habet scientiam et sensum : et scientiam dicimus esse metra subjectorum sensibilium et. scibilium : quia sensus est species sensibilium, et intellectus est species scibilium, sicut in libro de Anima tertio est ostensum . Dicimus enim quod sensus et scientia nihil sunt superabundans super formas sensibilium et scibilium : et ideo dicentes hanc positionem ratione inducta aliquid dicere videntur : licet falsum dicant sic opinantes, tamen ex ratione dicti eorum accipimus quod unum in ratione nominis est, quod maxime dicimus esse metrum, et hoc est primum indivisibile notum et certum : et hoc quidem per prius convenit quantitati , et deinde convenit etiam qualitati per posterius : et hoc est palam per praedicta : tale autem quod habet et nomen et rationem metri, erit in aliquo talo si est indivisibile secundum quantitatem, et in alio si est indivisibile secundum qualitatem i unde necesse est quod illud unum quod est metrum, sit indivisibile, aut simpliciter, aut in quantum unum et pri-
muni est positione, sicut in ante habitis determinatum est. Quia vero unum sic ponitur, per quod quantitas mensuratur uniuscujusque, necesse est diversa poni,
quae quidem licet in se indivisibilia sint, tamen ad pondus vel aliter ad mensuram relata supponuntur certae et indivisibilis esse quantitatis. Omnia enim extensa ex uno aliquo principio secundum esse intelliguntur, et secundum extensionem hanc habent secundum suam naturam quamdem quantitatem, et in quantum talia sunt mensurabilia per unum : et hoc quidem unum ex. quo extenduntur in sensibilibus speciem sensuum, et in scibilibus speciem intellectus dixit esse Pythagoras, et ideo dixit sensum et intellectum esse mensuram omnium. Est autem hoc primum, ut diximus, lumen intelligentiae determinatum ad naturam entis in genere : et quia hoc sicut per determinationem factam ad genus diversum est, ideo primum mensurans in generibus entis est diversum : et per similem, modum diversum efficitur in specie, quando ad speciem determinatur : et ideo in speciebus diversis sunt metra proxima diversa, et aliquando est accipere sub specie aliquod individuum, quod simplicius et purius illam accipit naturam : et illud individuum aliquando dicitur metrum esse aliorum quae sunt in eadem specie : eo quod ad modum ejus mensuratur natura speciei in aliis : licet enim species et genera non secundum magis et minus dicantur de substantiis, tamen quando accipiuntur secundum esse et secundum quod sunt naturae subjectorum, in consequentibus potentiis naturalibus habentur secundum ma aris et minus.