CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo determinatur quae sit una natura in quolibet genere prima,utrum separata, vel conjuncta : et si conjuncta,
quae sit illa. Est autem nunc inquirendum quid sit illud unum quod est principium et metrum entium secundum substantiam et naturam, utrum videlicet se habeat unum illud quemadmodum superius in tertio libro in quaestionibus tractavimus de ipso, vel non, ubi inquisitum est quid est illud unum secundum substantiam et naturam : et quomodo nos oportet loqui de ipso, utrum videlicet loquendum sit de ipso quasi de substantia aliqua existente quae sit substantia una ejusdem unius de quo loquimur, sicut omnes prius Pythagorici dixerunt unitatem esse principium omnium quasi unam substantiam existentem omnium : et sicut posterius post Pythagoram dixit Plato ponens unum, quod est idea, esse principium omnium : aut magis sit illud unum quaedam natura quae supponitur physicae. Et oportet quaerere de uno secundum quem modum oportet notabilius et significantius dici, sicut quidam naturalium dixerunt, qui non posuerunt principia mat iiematica. i. Jiysi corum enim alius illud unum quod est omnium principium, dixit esse amorem, eo quod amor est unitivus amantium. Alius autem magis respiciens ad materiam, dixit illud esse aerem, propter humidum subtilis continuans, quod est aeris proprium. Alius autem dixit illud esse infinitum, eo quod nihil est extra ipsum : et ideo convenit ei maxime esse unum.
Objicientes autem contra eos qui mathematica ponebant, dicimus quod si est sicut in septimo supra probavimus et in
quinto, quod nullum universalium potest esse substantia rerum, sicut diximus in septimo, cum. sermo haberetur de substantia et ente,tune etiam esse non potest quod hoc universale unum quod Pythagoras et Plato ponunt esse genus omnium, sit substantia rerum : universale enim non est unum, quid praeter multa in quibus habet esse, et est commune ad illa secundum praedicationem solum, et non secundum esse et substantiam unam
quae salvatur in omnibus illis : et palam est ex ibi dictis sicut ens, quod est praedicatum commune, non est substantia entium, ita nec unum quod convertitur cum ipso, propter eamdem rationem :
haec enim duo, ens et unum, maxime et universaliter praedicantur de omnibus. Quia igitur genera quae sunt minus universalia, non sunt naturae quaedam et substantiae separabiles ab aliis, ideo nec unum et ens quae sunt magis universalia, contingit esse naturas separatas ab aliis : et propter easdem causas nec ens nec unum nec genera alia sunt substantiae
quaedam et naturae separatae.
Amplius autem necesse est quod in omnibus similiter se habeant ens et unum. Quoniam igitur in quolibet genere entis est aliud et aliud unum, sicut est alia et alia natura entis, sicut et in quantis est unum quod est de natura quantitatis, palam est ex praedictis : in omnibus enim illis totaliter sive universaliter quaeritur quid in quolibet genere unum, sicut quaeritur quid est natura entis. in ipso ? et
haec quaestio ideo est, quia non est sufficiens dicere, quod hoc idem, unum quod est primum et universale, sit propria uniuscujusque generis natura. Sed sicut
quaerimus de coloribus, quis est color unus et primus ? et dicimus illum esse album, et deinde producimus alia quae sunt de genere coloris ex hoc primo colore et ejus contrario nigro : ex his enim. duobus omnia quae sunt de genere coloris, videntur esse genita, et non sunt ge-
nita sicut ex duobus principiis, sed potius sicut ex habitu et privatione, quia dicimus quod nigrum est privatio albi, sicut tenebrae sunt privatio lucis : ita dicimus quod est uniuscujusque natura una prima, ex qua sicut ex. principio procedunt omnia quae sunt generis illius : unde si entia omnia essent colores, entia essent quidam numerus procedens ex uno primo, quod est color albus. Palam autem est,quia quorumdam entium, sicut dictum est, unum est esse sicut colorum : si tamen in coloribus, sicut dictum est, aliquid quod unum habet esse primum, ut album : hoc enim forte verius est lumen, quod est colorum substantia : sed de hoc hic non facimus vim : sed quod diximus, gratia exempli est inductum. Similiter autem si omnia entia essent melodiae., tunc numerus entium non esset numeros separatus, sed potius numerus entium esset discrimen primum, quod est diesis, sive semitonium : semitonium enim habet duas dieses, sive unum discrimcm diesum, et numerus separatus non esset substantia eorum, et unum primum quid esset aliquid separatum, sed esset substantia entium : non enim tunc unum quod est separata unitas, esset entium substantia secundum hanc positionem, sed primum discrimem diesum, ex quibus est semitonium. Similiter se habet et in sonis elementorum. Si enim entia essent numeras sonorum, et unum primum de soni natura esset substantia rerum, quod est forte elementum vocale, quod est per se sonans primum, et eodem, modo si entia essent figurae orthogoniae, hoc est, rectilineae : tunc entia essent non numerus separatus, sed numerus figurarum : et unum illius numeri esset primum orthogonium quod est trigonum, ex quo fieret omnis figura. Eadem autem ratio est etiam in aliis generibus entium : propter hoc si sic procedatur in aliis, sicut in passionibus, et quantitatibus, et qualitatibus, et in motu, et dicatur quod entia praedicto modo numeri sunt, et unum aliquod primum est
in omnibus ex. quo producuntur, tunc patet, quod entia non sunt numerus simpliciter, sed numerus quidam, et unum non simpliciter, sed aliquid determinatae naturae unum est principium et substantia eorum. Si vero hoc idem unum est substantia, tunc etiam in substantiis sive in genere substantiae necesse est similiter se habere : sicut enim diximus, similiter se habet in omnibus quod dictum est. Palam igitur est, quod unum in quolibet genere est cujusdam naturae : et hoc quidem unum quod est principium et universale, nullius generis determinati est natura, sed est multiplicatum per analogiam et diversum in omnibus, et est sicut in coloribus color unus primus : manifestum est igitur, quod unum, ipsum, quod sicut in substantia est primum, ipsum est una su.bsti.mtia prima in genere substantiarum.
Quia vero unum, et ens significant idem licet modo diverso, ideo utrumque istorum sequitur et circuit omnes categorias: et quia per unam et eamdem rationem non sunt hoc in aliqua una categoria, manifestum est ex praedictis : non enim sunt univoce de omnibus praedicata, et in quid, sive substantia, neque in quale praedicantur de omnibus, neque in quantum, et sic de aliis : sed in praedicatione similiter se habet unum tanquam ens, et neutrum addit aliquid distinguens aut distinctum super his de quo praedicatur,nisi forte in modo qui in privatione consistit, sicut nos in superioribus hujus sapientiae ostendimus : et ideo cum dicitur unus homo, nihil dicit diversum ab homine hoc quod additur unum, quemadmodum nihil diversum dicitur, cum dicitur homo et homo ens. Nihil ergo diversum dicunt ens et unum praeter quid et praeter quale et praeter quantum : et in his omnibus idem est quid unum esse quod est quid esse, et quantum unum esse et quantum esse, et quale unum esse et quale esse.