CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De oppositione unius et multi : ei est in eo digressio declarans quatuor genera oppositorum.
His habitis, oportet nos determinare oppositionem quae est inter unum et multa : et quia unum in substantia est idem, et unum in quantitate est aequale, et idem in qualitate est simile, oportet nos etiam loqui de opinione quae est inter Idem et diversum, et de ea quae est inter aequale et inaequale, et de ea quae est inter simile et dissimile. Dicamus igitur incipientes, quod unum et multa quibusdam modis opponuntur : unum enim et pluralitas quae est multitudo quaedam, se habent adinvicem sicut divisibile et indi- visibile. Omne enim quod est plurale et multum., dicitur aut divisum in plura, si pluralitatem habet actualem : aut dicitur ut divisibile, si pluralitatem habeat in potentia^ Unum autem aut dicitur simpliciter indivisibile omnino : aut si quidem est divisibile secundum potentiam, tamen supponitur ut indivisum secundum actum. Quoniam ergo jam scimus ex his
quae in Logicis determinata sunt, quod contrapositionos sive oppositiones quatuor modis dicuntur, quorum unus est oppositorum secundum privationem et habitum, alter autem secundum contrarietatem, tertius secundum contradictionem., et quartus sicut opponuntur relativa : licet nos hic de contradictione et oppositione relativorum non indigeamus ad praesens. Dicamus igitur, quod secundum praedicta apparet, quod unum et multum, quae se habent ut indivisibile divisibile, non opponuntur secundum contradictionem, neque opponuntur ut ad aliquid dicta : unum autem dicitur et ostenditur esse ex contrario suo quod sibi
opponitur, sicut ex divisibili dicitur et ostenditur indivisibile, sicut omnis privatio dicitur et ostenditur ex suo habitu. Dicitur enim privatio per diffinitionem habitus, et ostenditur ex ipso : quia habitus est principium cognitionis privationis, et sic indivisibile ostenditur ex divisibili : pluralitatem enim secundum sensum magis quam unitatem cognoscimus, et divisibile magis est sensibile quam indivisibile : et ideo secundum rationem
quae accipit a sensu, divisibile et pluralitas sunt prius quam indivisibile et unum. Est autem hic valde attendendum, quod cum nos ante determinaverimus, quod unum indivisibile est metrum certificans esse entium, et privatio nihil penitus certificet, quod unum non potest esse privatio, nec opponi ut privatio multo : sed potius cum unum sit simplex^ et ante se non habeat aliquid prius, non potest exponi per aliquod positivum sive affirmativum, sed exponitur per consequentem negationem, quae nihil est ipsius : sed natura quae ipsum est, procedit affirmata et posita : et ideo licet secundum suum nomen dicatur a privatione, tamen secundum naturam habitus est et potentia affirmativa : et ideo oppositio quae hic determinata est inter unum et multa, ostensa est esse secundum nomen. Nomen autem jam diximus impositum esse a negatione consequente. Et eadem ratio est in eo quod dicitur primum, et in eo quod dicitur principium, quorum utrumque exponitur per consequentem se negationem : et haec est interpretatio nominis quoad nos facta, et non secundum rem ipsam.
Scias autem, quod unum nominatum statim in intellectu relinquit formam suam : et secundum hanc formam opponitur multo secundum modum contrarietatis, et non secundum supposita : et hoc patet, quia unum est de constitutione multi, quod non posset esse, si oppo-
neretur ei secundum suppositum. Sic igitur in forma opponitur contrarie, et in nomine opponitur privative, et in supposito non opponitur, sed est constituens multum : hoc autem quod est multum, opponi habet ad paucum sicut opponuntur relativa : ad unum autem habet oppositionem contrarietatis et privationis : quoniam multum est recedens ab uno per divisionem : et divisio privatio est unitatis potius quam unitas privatio divisionis: divisio enim omnis in ratione privationis consistit. Et ideo Pythagoras posuit eam esse de non entibus. Si autem opponitur quod contraria nata sunt fieri circa idem : unitas autem et multitudo non ordinantur ad idem : dicendum, ista nata sunt fieri circa idem : quia omnis multitudo procedit ex uno, et hoc unum in generibus diversis diversum est, ut diximus paulo ante : et talis ordo ad unum, sufficit contrarietati in genere. Si autem accipiantur contraria physica, quae sunt agentia et patientia, tunc contraria sunt circa idem, quod est materia subjecta, sicut patet ex determinatis a nobis in Physicis,
Attendendum est etiam, quod non ens non opponitur non enti , nec potentia potentiae sed ens enti opponitur,et actus actui opponitur, et actus potentiae : et secundum oppositionem entis ad non ens quando ad idem refertur, est sumpta oppositio contradictionis. Secundum oppositionem autem qua actus actui opponitur, est sumpta oppositio relativorum, in qua per oppositionem, respectuum oppositio est, quia utrumque refertur ad reliquum : et ideo utrumque est de alterius ratione. Secundum, oppositionem autem actus ad potentiam est duplex oppositio : aut enim potentia dicit diminutionem in actu tantum, aut in actu et in principiis subjecti secundum quae subjectum receptibile est habitus : et primo quidem modo est oppositio contrarietatis : et ideo
unum contrariorum ut privatio se habet ad reliquum, et est motus de uno ad aliud, et e converso : secundum reliquum autem modum est oppositio quae dicitur privationis et habitus, et est motus de habitu ad privationem, sed non regressus de privatione ad habitum, sicut jam in ante habitis in nono libro determinatum est: nec possunt esse plura genera oppositorum: et quia prima non sunt nisi enset non ens, et potentia et actus, et ista ad Invicem et ad unum pluribus modis secundum compositionem comparari non possunt. haec autem subtilius et prolixius in Logicis sunt determinata.