CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De oppositione ejusdem et diversi, et similis et dissimilis, ei aequalis et inaequalis.
Sicut autem jam ante descripsimus, ubi distinximus contraria in quinto hujus sapientiae libro, unius quidem in substantiis proprius effectus est Idem, et In qualitate simile, et in quantitate aequale : et pluralitatis vero sive multitudinis in substantiis quidem est diversum,in quantitatibus autem Inaequale, et in qualitatibus dissimile. Cum autem idem dicatur multipliciter : uno quidem enim modo dicitur idem quod et ratione formae et numero materiae est idem : et hoc vocatur Idem numero, sicut tu tecum es idem numero : hoc enim et specie formae et numero materiae est unum et idem. Amplius autem dicimus idem si est una ratio primae substantiae secundum formam,sicut secundum speciem linearum lineae quae sunt aequales rectilineae dicuntur eaedem cum illa, et aequalia inter se trigonia dicuntur eadem trlgonlo sibi aequali, quamvis sint plura secundum numerum i sed in tali- bus Id quod facit Identitatem, est unio quam facit aequalitas : quia per nullam formam Inaequalitatis ab invicem separantur.
Similia vero secundum speciem sunt Illa quae non sunt eadem simpliciter secundum numerum entia, nec secundum substantiam differentia, et tamen ipsorum est una qualitas : et ideo major minori est simile, quamvis sit aliud ab Ipso et inaequale, quia unius sunt qualitatis sicut inaequales rectae lineae : hae namque sunt quidem ad Invicem similes, sed non sunt simpliciter eaedem. Alia vero dicuntur similia si habent eamdem speciem ea in quibus magis et minus est, tamen in illa specie non sunt magis et minus : quia tunc species illa est similitudo essentialis eorum, sicut homines similes sunt ad invicem, licet unus sit major et alter minor, ut puer et gigas et nanus. Alia iterum dicuntur similia, si eadem passio insit eis secundum speciem, quamvis illa passio insit eis secundum magis et minus, sicut duo alba quorum unum est magis album reliquo. Alia autem iterum similia dicuntur, quae licet plura habeant, et in uno non simpliciter conveniant, aut etiam habeant simpliciter altera ab invicem, tamen perchira sunt, hoc est, prae manibus, et in promptu est facile reducere eam in convenientiam, sicut stannum simile est argento, aut auro rabicundo Ignis, et croceo simile est rubeum, et cholerae rubeae ignis : quia per facilem additionem prae manibus est reducere stannum ad argenti convenientiam, et aurum ad ruborem ignis, et croceum ad ruborem, et choleram ad ignis rubedinem. Palam est igitur, quia diversum et dissimile dicitur multis modis, ei aliud etiam dicitur oppositionis modo ad idem : quia aliud est diversum. Et Ideo sicut omne ad omne et quodlibet ad quodlibet est Idem vel diversum, ita omne ad omne et quodlibet ad quodlibet est Idem vel aliud.
Aliud autem dicitur ab aliquo, si non habet secum identitatem in ratione formae et numero materiae : quapropter etiam tu propinquis tibi diversus es et alius ab eis. Alio autem modo dicitur aliud et diversum, ut in mathematicis, per oppositionem ad illum modum ejusdem quem dicimus esse rectarum linearum et aequalium trigonioruin, sicut linea curva aliud est a recta, et quadratum a trigono. Diversum igitur et idem dicitur omne ad omne : et causa est, quia omne quod est ens est et unum et idem, causatur ab uno et opponitur ei diversum et aliud : et hoc supponunt ens : et neutrum eorum convenit non enti : quia inter idem et diversum sive aliud non est oppositio contradici oms ut unum sit ens, et alterum non ens : et ideo neutrum eorum dicitur in his quae non sunt entia, quod sint idem vel diversa vel alia. Sed in entibus omnibus dicitur alterum eorum : sicut enim sequitur quod omne ens enti est unum cum ipso, aut non unum aptum natum esse cum ipso, et ens et unum convertuntur : ita dicere oportet quod idem et diversum est omne ens enti, idem igitur et diversum talem habent ad invicem oppositionem, qualis determinata est : et aliud est idem cum diverso : quia aliud et diversum distantiam dicunt secundum substantiam, et utrumque illorum causatur a divisione quae est causa pluralitatis et multitudinis : et ideo utrumque talem ad idem habet oppositionem, qualis est inter unum et multum : et hanc jam in ante habitis sufficienter determinavimus.