CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De differentia et diversitate et contrarietate.
Differentia vero et diversitas aliam quamdam habent diversitatem sive de- terminationem, eo quod ista alium habent respectum et resolutionem quam idem et diversum. Diversum enim cum sit diversum ab aliquo, non est necessarium esse diversum alicui in quo conveniat secum : et hoc est ideo, quia idem et diversum sequuntur omne ens. Omne enim ens omni enti est aut idem, aut diversum, sive conveniat in aliquo cum ipso, aut non. Sed quia omnis differentia aliquid unum in quo est potestate, dividit, ideo proprie loquendo id quod est differens ab aliquo per differentiam, est differens alicui uni quod dividit cum opposita sibi differentia : propter quod necesse est quod idem aliquid sit cum illo a quo dividit per differentiam : hoc autem idem in quo differentia conveniunt, est aut genere idem generalissimo, aut subalterno, aut est specie idem si habeant differentiam qualitatum activarum vel passivarum accidentalium : omne namque differens, aut differt genere, aut specie. Et genere quidem differentia dicuntur, non quidem quorum non est una coelementatio categoriae, sed potius quorum non est una communis materia quae sit subjectum primum : et horum non est transmutatio ad invicem : possunt tamen esse in una categoria, eo quod omnis differentia proprie loquendo est in genere praedicamenti. Quorum autem non est aliquod unum nisi ens et unum, sunt quidem diversa ab invicem, sed non differentia proprie loquendo. Alia tamen et diversa sunt et largo modo differentia quaecumque secundum figuram categoriae sunt alia et alia. Specie vero sunt differentia, quorum idem est genus proximum. Si autem idem est genus remotum, adhuc dicuntur eadem specie, sed minus proprie : et hoc modo si sunt species diversae, dicuntur etiam minus proprie differentia specie. Genus enim dicitur illud secundum quod, ea
quae differunt specie, ambo idem et convenire dicuntur. Contraria vero dicuntur esse differentia : et ipsa contrarietas dicitur quaedam, esse differentia. Quia autem
hoc bene supponimus sicut verum esse, palam erit per inductionem. Omnia autem quaecumque differentia sunt proprie, videntur in aliquo eadem esse, et non solum esse diversa in omnibus, sed quaedam diversorum sunt genere diversa,
quaedam autem non, sed sunt in eadem coelementatione categoriae. quae autem sunt eadem specie, sunt in eodem genere. In aliis autem determinatum est quae sunt eadem genere subjecti vel diversa : hoc enim in Logicis logice, et in libro
caeli ei Mundi physice determinatum est.
Ex his enim quae ibi dicta sunt, scitur quae sunt eadem genere vel diversa. Patet igitur ex dictis, quod contrarietas
quaedam est differentia. Quia vero diffe rentiae contingunt ea quae sunt ab invicem differentia pius et minus, oportet quod aliqua maxime sint differentia, quae. maximo distant a medio contactu in quo se differentiae contingunt : et hoc est id in quo sunt potestate materiae, et hoc est utriusque subjectum : illud enim dividentes separantur ab invicem secundum hanc maximam differentiam quae maxime distat secundum esse contrarietatis 5 unde contrarietas est duorum sub uno genere differentium maxime distantia : et hoc est verum, de pura et prima contrarietate. Quia vero distantia est in spatio loci per se, propter hoc contrarietas in loco causa est contrarietatis in aliis : et ideo ponitur distantia ut causa in diffinitione contrariorum universali. Et hujus causam nos jam assignavimus in libro de Natura loci ei locali et in Caelo et Mundo. Quia vero contrarietas maxima est differentia, et maxime distans, palam erit ex inductione : ea enim quae tenere distant, non proprie habent maximam ab invicem distantiam, eo quod non habent viam et spatium quo moveantur ab invicem: maxime autem distantium via est communis media 1 et
hujus signum est, quia diversa genere, si aliud non impediat, sunt in eodem subjecto, nec mutuo se expellunt . Sed talia tamen diversa secundum genus large loquendo distant magis et non sunt convenientia sibi plus quam ea quae differunt specie : et quia non habent viam ad invicem, sed sunt distantia ultra viam, patet quia generationes sunt ex contrariis ultimis : aut si sunt ex mediis, oportet quod medium accipiatur ut participans ultimum : et ideo illorum continua est via ad invicem : inter autem contrarietates in quolibet genere acceptas, illa est maxime quae est universalior, et primo dividit generalissimum : dictum autem est, quod maxima distantia est contrariorum : maxima autem in quolibet genere est illa quae est finalis extremi et impermixti contrarii ad suum finale extremum et impermixtum contrarium. Dicimus enim aliquid tunc esse maxime, cujus non est hyperbole, hoc est, excessus: et dicimus aliud esse finalis et in fine, extra vel ultra quod non amplius aliquid distantius est accipere, vel habere possibile. Finalis enim differentia habet et tenet finem distantiae, sicut et omnia alia finalia finem habere dicuntur. Constat autem quod extra vel ultra finem nihil est : finis enim in omni eo quod est, ultimum est et complementum : et ideo nihil est penitus quod egeat aliquo ulterius, quando ponitur finale rerum. Ex his igitur quae dicta sunt, satis palam est quod contrarietas finalis quaedam est distantia. Cum autem contraria dicantur multipliciter, sequitur quod id quod finaliter est, ita sicut dictum est, quod habet maximam distantiam. Sunt enim contraria media et extrema, sicut diximus : et hoc est ut si ita dicamus, quod esse contraria insit eis quae maxime et finaliter distant.