CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod tantum unum urii est contrarium secundum oppositionem verae contrarietatis.
His autem sicut dictum est existentibus, palam est quia tali genere oppositionis plura uni opponi vel contraria esse possibile non est. Et hujus causa est et ratio, quia ultimo nihil est ulterius : quia quod per superabundantiam dicitur, convenit uni soli : nec potest esse, quod una distantia ab una parte plura habeat ultima ad quae terminetur : et hoc quidem est verum, si vera est contrarietas distantia vera duorum terminorum, et unum et finale est terminus ex parte una. Si vero hoc est in loco in quo prima est contrarietas, tunc necessarium est quod etiam aliorum contrariorum sint veri et simplices ultimi termini. Finalis enim differentia est illa quae plurimum differt :
quaecumque enim sunt genere differentia, illa non est exterius extra distantiam accipere in specie sua : quia illa sunt non habentia viam, sicut paulo ante diximus : ostendimus enim quod ad ea
quae sunt extra genus, non est differentia horum quae per distantiam continuam habent viam ad invicem : haec enim distantia quae contrariorum est, continuae viae est, et in eodem genere ea
quae sic plurimum distant, sunt contraria : maxima namque distantia horum, sicut saepius diximus, est finalis : et finalis est, quae in eodem susceptibili plurimum differt : contrariis enim una et eadem est materia. Nec sunt plurimum differentia, nisi ea quae sunt sub eadem potentia materiae : et haec non. possunt esse nisi simplicia ei extrema : et sic non potest opponi unum nisi uni simplici.
Si autem quis objiciat, quod hoc in Ethicis dicitur fallax signum, quia unum quod est voluntarium opponitur duobus involuntariis : uni quidem per ignorantiam dicto, reliquo autem per violentiam. Dicendum, quod in veritate per maximam distantiam non opponitur nisi unum uni, sicut probatum est : sed quia duo continet in se omne voluntarium : omnis enim voluntas est in ratione appetitus existens quidam : et ideo per formam rationis opponitur involuntario per ignorantiam, et per formam appetitus opponitur involuntario per violentiam : et sic inter quatuor formas, rationis videlicet et ignorati, et appetitus et violenti sunt duae distantiae maximae : et in utraque opponitur unum uni tantum.
Quod, autem diximus, quod localis distantia prima est distantia contrarietatis, secundum quosdam habet calumnias : quia cum primum genus quod est subjectum, et causa omnium aliorum, sit substantia, videtur quod contrarietas
quae est in substantia, sit prima contrarietas et causa contrarietatum, aliarum : et sic non videtur esse prima contrarietas quae est secundum situm et locum. Sed haec et similia non difficile est solvere : quia cum dicimus locum esse generationis principium, et contrarietatem quae est in loco, esse causam aliarum contrarietatum, non accipimus locum ut spatium mathematicum, sed potius corpora
quae sunt locus locans alia corpora physica : et sic substantiae quaedam locantes et qualitates activas et passivas dantes corporibus locatis in ipsis : et ideo secundum rationem accepta prima contrarietas est quidem generis primi quod est substantia. Si. autem secundum esse accipiatur, tunc est prima contrarietas loci superioris et inferioris secundum differentias suas, sicut diximus in libro de Natura loci et locati : hoc enim modo locus generationis est principium, generationis quemadmodum et pater, sicut dixit Porphyr
riusi . Cum autem dicitur, contrariorum maxima est distantia in eodem susceptibili, accipiuntur ambo contraria ut actus pueri educti de potentia susceptibili,
quod, medium est inter ea et aequaliter se habens ad. utrumque in quo sunt simul in potentia, sed non in actu, et utrumque in potentia est ad. reliquum, sicut statim patebit in sequentibus.