CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De oppositione privationis ei habitus, et qualiter contraria sunt privative opposita.
Prima autem contrarietas in quolibet genere est habitus et privatio : et hujus causa est, quia in omni genere prima principia eorum quae sunt in genere, sunt potentia et actus : potentia autem sub privatione existens privatio nominatur : quorumcumque enim contrariorum alterum est vilius et minus nobile, hoc secundum privationis modum determinatur, sicut frigidum ad calidum privatio est, et album ad nigrum : de hoc autem saepe in pluribus locis determinatum est a nobis. Non tamen omnis privatio alterum est contrariorum. Multipliciter enim dicitur privatio, sicut in quinto distinximus. Sed illa privatio est contrariorum, quae est finalis secundum maximam distantiam : hoc enim supponit illam esse inter extrema : alia autem contraria quae contrarietatis nomen et rationem participant per ista et secundum ista, contraria vocantur per aliquam ad ista analogiam : quaedam enim dicuntur contraria, quia habent in se ista finalia contraria et componuntur ex ipsis, ut media inter album et nigrum : quaedam autem dicuntur contraria, quae faciunt aut sunt poemata sive operativa ipsorum: alia au tem dicuntur contraria, quia sunt de perfectione et mutatione istorum : et similiter se habet ratio aliorum quae dicuntur contraria. Quamvis autem sicut ante dictum est, opponantur contradictoria et privative opposita et contrarietas et ea quae sunt ad aliquid, non tamen haec omnia genera similem habent modum oppositionis : palam enim est, quod primum genus horum oppositorum quidem est contradictio, et contradictoria sunt extrema entis : et hoc dicitur primum, quia dividit ens et non ens generaliter respectu omnis subjecti unius : privatio vero secundum quod est genus oppositionis quae est contradictio quaedam circa subjectum determinatum : diximus enim jam, quod, si aliquid est quod non habet id quod impossibile est ipsum habere : aut si non habet id. quod aptum natum est habere, hoc privatum est aut totaliter, aut non habet illo modo, aut illo tempore quo determinatum est quod habere debet : multipliciter enim jam hoc distinximus, sicut praedictum est a nobis in aliis locis hujus sapientiae, in quinto videlicet libro, ubi omnes modi privationum distincti sunt. Palam igitur est, quod privative opposita quaedam contradictio sunt in potentia determinata, aut concepta cum susceptibili determinato, sicut caecum et videns circa animalis oculum in tempore et modo quo debet habere visum : et quia sicut privatio subjectum sibi determinat cujus constantia supponit, contradictio autem, non, ideo contradictionis non est medium secundum se, sed privationis est aliquando medium aliquod : et hoc manifestum inductione. Nam si contradictorie accipiam aequale et non aequale, de omnibus dividunt verum et falsum : omne enim quod est, vel est aequale, vel non aequale est : sed si accipiam privative opposita, sic dicendo, aequale vel inaequale, non de
omnibus possum dicere : non enim omne quod est aequale, vel inaequale alicui est : sed aequale et inaequale sunt solum dividentia verum et falsum in eo quod est susceptibile aequalitatis et inaequalitatis, et hoc est genus determinatum quod dicimus quantum vel quantitatem. Reducta ergo contraria ad idem susceptibile, accipiunt rationem privationis et habitus, quia privatio et habitus habent medium, et falsa sunt ambo de hoc quod non est proprium susceptibile eorum.
Si igitur generationes omnes et mutationes quae sunt ad formam in materia determinata, fiunt ex contrariis : fiunt autem ex contrariis sic quod fiunt ex specie aliqua sive speciei habitu, aut privatione speciei et habitus et formae,tunc palam est ex hoc ipso, quod contrarietas est privatio quaedam, si omnis generatio est et mutatio talis,sicut dictum est: et praecipue ista quae de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum : privatio vero quae est contrarietas, fo rsan non est privatio omnibus, sed quibusdam, sicut diximus. Causa vero est, quia multipliciter contingit privari privatum, sicut saepe determinatum est : ea enim sola contraria sunt proprie, ex quibus sunt ad invicem mutationes ultimorum et maxime distantium : et illa sola sunt privationes ad invicem. Hoc autem palam fit per inductionem : omnis enim contrarietas
quaecumque supponatur inducendo, habet alterum contrariorum ut privationem et potentiam. Non tamen haec oppositio est similiter et aequaliter omnium, sed potius generis determinati : inaequalitas enim non est inaequalitas omnium, sed aequalitatis tantum est privatio. Similiter et dissimilitudo non est privatio omnium, sed similitudinis tantum : et sic malitia non est privatio nisi virtutis, et sic est in omnibus aliis per privationem dictis.
Differt autem privatio, sicut saepius dictum est: dicitur enim aliquid privativum, si est solum privativum simpliciter, nul- la adjecta determinatione : aliud autem dicit privationem cum determinatione temporis, sicut imberbis in tempore adolescentiae post pubertatem : et ideo puer non est imberbis. Aliud autem dicitur privativum in aliquo membro : unde lapis caecus non dicitur, vel claudus, vel surdus. Aliud etiam dicitur secundum aliquam aetatem determinatam, ut catulus caecus post novem dies. Et aliquid diciturprivatumin aliquo proprio sibi conveniente. Et aliquid dicitur privatum tempore, sicut claudus qui non habet rectas tibias, in quocumque tempore non habet : et propter hoc horum quae privative opponuntur et contrarie, est aliquando medium aliquod : unde videmus quod est homo qui neque bonus neque malus est bonitate et malitia in civilibus, siculis qui incivilis est et rusticus. Aliquorum autem privative oppositorum non est medium circa proprium susceptibile, sicut paris et imparis circa lineam. Amplius autem eorum quae habent medium, alia habent medium determinate suppositum et diffinitum : alia autem non, sed medietas eorum est determinata et indiffinita. Ex omnibus igitur istis palam est, uia semper alterum in contrariis dicitur secundum privationem.