CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De mediate et immediate oppositis, et qualiter unum urii vel duobus vel pluribus opponitur.
Ex omnibus autem his quae dicta sunt, hoc est intelligendum, quod sive unum et multum principia sint aliorum contrariorum, sive genera, haec duo sufficiunt: quia ad unum reducitur Linum contrariorum, et alterum ad multum : et hoc diversificatur secundum diversitatem ge-
neruni, sicut superius in hoc eodem libro ostendimus : sufficiunt autem ideo ista pro principiis vel generibus sumpta: quia omnia alia referuntur ad ista per Idem quod causatur ab uno, et diversum quod causatur a multo vel pluri. Quoniam vero, sicut praedeterminatum est, unum uni est contrarium, forsan dubitabit aliquis quomodo potest opponi unum ad multa, cum multa non sunt unum, nec una natura aliqua: et quomodo potest esse quod aequale opponitur magno et parvo,
quae non sunt unum. quaerentes per hanc dictionem, utrum, semper ponimus eam in contrapositione et tali contrapositione,
quae dividendo infert alteram per responsionem. Dicimus enim quaerentes de contrariis, ut utrum hoc est album, aut nigrum ? ut quaerentes in contradictione per utrum, dicimus, utrum est hoc album, aut non album ? et quaerentes in privative oppositis, dicimus, utrum est hoc caecum, aut videns ? et In ad aliquid quaerentes, dicimus, utrum est hic pater, aut filius ? Sed de his quae sibi non contraponuntur non dicimus quaerentes per utrum- Non enim dicimus quaerentes, utrum hoc est album, vel homo ? quia neutrum potest esse, et utrumque potest esse. Non ergo in talibus non oppositis quaerimus per utrum, nisi per accidens, ex suppositione intentionis dicimus se aliqua habere ad aliquid unum ut opposita, licet opposita non sint, sicut dicimus, utrum venit Cleon, aut Socrates ? intendentes quod alter, et non reliquus, nec uterque debet venire : tunc enim divisim ut contraria Cleon et Socrates se habent ad venire : hoc tamen secundum necessitatem non est verum in aliquo genere, quod, alterum talium semper inferatur sine reliquo : et hujus causa est, quia non sunt opposita, Socrates et Cleon, sed ex suppositione per accidens hoc Idem evenit In talibus quod evenit in. oppositis. Sola enim opposita proprium habent hoc quod non contingit ea simul secundum actum existere : et hoc proprio oppositorum utitur sic interrogans quando dicit, quis eorum venit, Cleon, aut Socrates ? posito quod non ambo simul venire possint, et ignoretur quis eorum veniat. Si enim, daretur quod contingeret eos simul venire, derisio esset interrogatio per utrum, quando dicitur, utrum venit Socrates, aut Cleon ? Si vero etiam ita se habet in omni interrogatione facta per utrum, tunc omne de quo interrogatur per utrum, similiter et secundum unum et eumdem modum Incidet in contrapositionem, quae est in genere contrariorum unius et multi sicut si interrogarem, utrum uterque simul veniunt, aut alter ? et attendatur oppositio inter utrumque quod, est plura, et alterum quod est unum supposito, quod haec oppositio quaeratur.
Si autem sicut jam bene determinatum est, interrogatio qua , est ipsius utrum, semper est in oppositis, videmus autem quod quaeritur, utrum aliquid sit majus, aut minus, aut aequale ? tunc
quaeramus, quae sit contrapositio aequalis ad. ea quae sunt majus et minus. Non enim alteri soli est contrarium, ut videtur, per naturam interrogationis factae per utrum, nec ambobus potest esse contrarium, ut videtur secundum praedicta, ubi probatum est unum uni esse contrarium. Quod enim ambobus sit contrarium, videtur ex hoc quod non magis aequale videtur opponi majori quam minori. Amplius autem si dicat aliquis, quod aequale opponitur majori et minori per rationem, inaequalitatis quae est in utrisque : tunc quaeramus quomodo aequale contrarium est inaequali ? aut enim hoc quod dico, inaequale, erit in pluribus, ita quod, significet plures naturas quae sunt convenientes divisim majori et minori, aut est in uno, ita quod significet unam naturam, qua opponatur utrumque illorum In una communi natura : et si dicatur quod inaequale significet unum et Idem, quae est una natura simul in ambobus, tunc sequitur quod sit op-
positum ambobus. Illa enim natura una non est potentia subjecti, eo quod illa nulli opponitur : erit igitur haec natura formae et actus per quam opponitur majori et minori : et ex hoc sequitur quod inaequale sit, nec majus, nec minus : et quod nec minus, est aequale : ergo inaequale est aequale, quod est impossibile.
Si autem aequale dicatur duas naturas significare, quarum una convenit majori, et altera minori, adhuc quidem juvat negatio, et inducit ut hoc dicant illi qui dicunt inaequale esse dualitatis majoris et minoris : sed ex hoc sequitur quod unum quod est aequale, duobus est contrarium, quae ut duae naturae assignantur in eo quod est inaequale per negationem inaequalitatis, hoc est contra hoc quod jam subtiliter determinatum est, quod tantum unum uni opponitur : impossibile est igitur unum duobus opponi. Amplius aequale medium quoddam videtur esse magni et parvi : et ex hoc iterum alia oritur difficultas : videtur enim quod contrarietatis nullum sit medium prorsus, quia ex diffinitione contrarietatis quae supra posita est, videtur non posse esse mediatio aliqua contrariorum :
quaecumque enim esset mediatio illa, non esset, nec esse posset distantiae finalis : sed potius illa distantia quae radiationem habet, semper habet medium aliquid propinquum, et illud semper sumet participando extrema secundum diversum modum : quae autem sic sibi mediando appropinquant, non maxime distant. Cum igitur contraria maxime distent, contraria non videntur esse, quae medium habent : et sic multa privative dicta non sunt contraria : quod iterum est contra superius disputata. Restat igitur quod aequali opponatur inaequale.
i. JL ix. X aut sicut negationi aequalitatis, aut sicut privationi ejusdem. : et sic utrum uni opponatur. Sed hoc iterum videtur stare non posse, quia non videtur aequale opponi tantum alteri, sed duobus ambobus.
Dicatur ergo ratio quare magis opponitur magno quam parvo : oportet igitur quod negatio ejus quod dicitur inaequale,
quae est privativa, sit horum amborum
quae sunt majus et minus : et ideo per prius et rationem simpliciter dicitur inaequale ad utrum.que, et non ad. unum per alterum. Dicimus enim quaerentes per utrum, utrum hoc est majus vel aequale, aut utrum est hoc aequale vel minus ? et hoc quidem est verum : quia aequale dicit medium, excedentis et excessi Medium autem in eo quod medium, forma est comparata ad duo : et ideo duo habet opposita, nec impedit quin contraria maxime distent, quamvis habeant media : quia medium non impedit distantiam extremorum. Sed unum aliquando medium plus distat ab extremo secundum oppositionem generis, quam extremum ab extremo, sicut est in proportionibus et in his quae pertinent ad electionem : quia medium duarum malitiarum est virtus
quae in genere boni, et duae malitiae ambae sunt in genere mali, secundum quod bonum et malum sunt genera eorum
quae secundum mores determinantur. Nihilominus tamen extrema secundum potentiae distantiam et extensionem ejus maximae distant : et haec potentia est proportio susceptibilis et subjecti ad actum contrariorum : quia cum medium symbolum habeat cum extremo, facilior est transmutatio a medio ad extremum, quam ab extremo ad extremum : et ideo major est distantia extremi ad extremum, quam extremi ad medium, vel e converso. Medium enim est, in quod prius venit transmutatum quam in extremum, sicut dictum est in VI Physicorum.
Attendendum autem est, sicut et supra diximus, quod privatio habens medium, non est semper quaecumque causa : sed oportet quod sit generis determinati : non enim verum est quod omne ens omni enti sit aequale, vel majus, sed tantum illud in quo aptum natum est esse aequale, et majus, et minus : est enim aequale alteri, quod neque ad ipsum magnum,
neque parvam est, sed est aptum natum esse aequale sibi, et magnum esse, et parvum : et aequale quidem opponitur ambobus illis, prout ipsa sunt negatio privativa significata per inaequale : quapropter etiam tale oppositum mediatum est, sicut etiam in moribus, quod neque malum est, neque bonum, opponitur et bono et malo : sed medium tale in proportionatis ad invicem et contrariis est innominabile et multipliciter dicitur : et hoc est necessarium, quia non est unum tantum medium secundum unicam proportionem tantum susceptibile contrariorum, sed secundum multas et indefinitas : et ideo magis et significantius dicitur per abnegationem utriusque extremorum, sicut si medium inter album et nigrum dicatur, quod nec est album, neque nigrum : hoc enim medium non dicitur unum, tantum unicae proportionis et participationis extremorum, sed dicitur modo quodam infiniti, sicut colores medii in quibus ipsa dicitur privativa negatio, quando dicitur, neque est album, nec nigrum : hoc enim est necesse, aut subalbum esse, aut pallidum, aut tale aliquid medium. Et ex hoc patet, quod illi qui opinantur quod omnia media oporteat propriis dici nominibus, non recte corrigunt dictionem quando medium nominatur per abnegationem extremorum. Opinantur enim illi, quod si medium nominetur per abnegationem extremorum, quod inter quaecumque quocumque modo ab invicem separata multa hoc modo possunt dici media : si enim hoc verum esset, tunc inter pedem et manum, quae sunt membra distantia in corpore, est medium, quod neque pes, neque manus : hoc enim dicunt, quia et id quod neque bonum est, neque malum, est boni et mali medium : et hoc dicunt quasi talia media sint aequaliter omnium est, et non determinent sibi genus determinatum :hoc autem, sicut jam ostendimus, non est necesse accidere : eorum enim quae sunt opposita quae significantur in negatione quae est medium quod est Inter ea, est aptum natum esse distantias, quae sunt generis determinati : hae enim sunt extensiones potentiae determinatae : aliorum vero non est talis differentia distantiae ab invicem, eo quod, quorumdam congregationes et coelementatioD.es sunt in alio quodam genere, neque cum istis habent unum subjectum : et ideo nec ad invicem habent proportionem, neque mutantur ad invicem.