CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De oppositione differentiarum primarum
quae sunt in eodem genere. Diversum vero specie est, quod ab aliquo est diversum, ita quod ipsam suae diversitatis causam habet ab ea differentia quae facit diversitatem dividendo potentiam generis : et oportet ut hoc quod sic per divisionem diversificatur, insit ambobus diversis : et hoc esf sicut si dicam, quod hoc genus, animal, per divisionem diversum est specie, oportet quod ambo dividentia ipsum sint animalia : necessarium est igitur, quod in eodem genere sint quaecumque diversa specie sicut per divisionem ab uno genere prodierunt. Tale namque hoc voco genus, quod ambobus dividentibus unum et idem dicitur per praedicationem esse, et non secundum accidens, habens potestate differentiam divisivam generis et constitutivam speciei, sive illud generis sit sicut materia, in cujus potestate est actus, sive sit animal, sicut forma communis quae nihil diffinit, sed per diffe-
rentias in species determinantur. His enim duobus modis sumitur genus proprie, ut in quinto hujus sapientiae libro determinatum est : ad diversitatem enim non sufficit, quod diversum non sit nisi aliquid commune praedicatum de ipsis : sed oportet etiam adesse aliud utrique, quod facit diversa esse secundum actum: et ista diversa oportet esse hoc animal ipsum quod, est commune, non secundum esse, sed secundum rationem praedicati substantialis : oportet enim esse hoc quidem equum per equi differentiam, illud autem hominem per differentiam constitutivam hominis : propter quod etiam, hoc quod est genus, est commune sic diversorum ab invicem secundum speciem : et quando utrumque accipitur secundum se divisum, tunc hoc quidem est tale animal, et illud tale, et non sunt unius speciei, sicut si hoc quidem sit equus, illud vero homo. Et ex hoc concluditur quod eadem differentia
quae sic dividit genus, est ipsius generis diversitas. Dico enim generis differentiam esse illud quod facit diversitatem in genere illo in quantum facit diversum : sed hoc esse idem genus determinando et uniendo ut actus determinat et finit potentiam generis : et haec differentia pro certo est contrarietas illa prima quae dividit genus.
Hoc autem palam est ex inductione : omnia namque quaecumque genera inducunt ut, dividuntur per aliqua prima et maxime distantia et opposita, sicut cum dico, animal rationale et irrationale : licet enim hoc quod dico irrationale, privatio quaedam sit, tamen secundum intellectum dicit illam naturam in qua conveniunt omnia illa super quae abundat homo per rationem : et sic dicit quamdam potentiam ulterius divisibilem, donec stabit in una specifica quae forte innominata est, sicut et in superioribus hujus sapientiae determinatum est. Ostensum est autem paulo ante, quod contraria sunt in eodem genere : differentia citi, in finalis maxime distantium secun-
dum extensionem unam potentiae generis est contrarietas : omnis autem differentia quae est species faciens differre, est aliquid et alicujus generis : et hoc idem est genus, quod est aequaliter in ambobus specie differentibus. Et ex hoc sequitur, quod omnia contraria sunt in eadem coelementatione categoriae, quaecumque sunt contraria specie differentia et non genere. differentia enim specie sunt ab invicem maxime differentia i et hoc quidem non habent genere differentia, ut color, et sapor, et substantia : et ideo compatiuntur se ad invicem, nec habent materiam ad invicem secundum cujus extensionem maxime distent, sicut jam in. ante habitis diximus. Specie enim differentium est differentia finalis, quae maxima est : et talis diversitas non fit eorum quae simul sunt ad invicem in subjecto uno : oportet igitur quod differentia talis sit contrarietas : haec enim est diversa esse specie ea quae in eodem sunt genere habere contrarietatem, quae sunt ulterius individua per differentias, sicut sunt species specialissimae, quae ulterius non dividuntur : quaecumque enim species subalternae accipiuntur, illae non sunt distinctae per ultimum actum, et ideo nihil determinant, sicut nec genus : et ideo illae differentiae non sunt ultimae, sed sunt permixtae potentiae generis. Ea vero quaecumque sunt omnino individua entia sicut particularia, nullam habent differentiarum contrarietatem : quia non differunt nisi per materiam : omnes autem contrarietates fiunt in divisione ultimarum differentiarum, et in mediis
quae sunt inter illas, sicut in praecedenti capitulo dictum est : et hoc fit in speciebus ultimis priusquam veniatur ad individua particularia per solam materiam et accidentia differentia. Ex his palam est, quo'd si aliquid diversorum specie accipiatur in genere aliquo, illud nec idem, nec diversum, est aliquid id quod nominatum est genus ejus : et hujus causa est, quia genus nihil distinguit, nec diffinit, et sic nec facit idem, nec diver-
sum : et hoc aequaliter est omnium specierum convenientium in uno genere. Materia enim ostenditur et cognoscitur negatione formae quae est primo : genus autem est ut materia eorum quorum dicitur esse genus : et ideo sicut potentia materiae nec idem nec diversum est ab actu : ita nec genus a specie constituta in ipso genere. Non enim accipitur hoc genus sicut illud quod dicitur ab uno primo patre denominatum, sicut dicitur genus Heraclitum quod ab Heraclito primo patre incepit. Sed illud vocatur hoc genus quod in natura materiae est genus et primum subjectum : nec dicitur genus ab ipsa quae non sunt in eodem genere, et differunt genere ab his quae sunt in genere eodem : quia hoc, sicut diximus, non faciunt maximam diversitatem. Specie vero differentia differunt ab eis quae sunt in eodem genere : contrarietatem enim necesse est esse differentiam, et non specie differre, sed facere et constituere ea quae specie differant : talis enim differentia non inest nisi his solum quae sunt existentia in eodem genere. Differentia autem ista finalis ii omni genere facit diversum, ita quod illa diversitas non potest esse in subjecto eodem. Sed tales species sunt aut disparatae, aut contrariae. Qualiter autem Differentiae talium quae disparata sunt, sint contrariae, in superioribus a nobis determinatum est,