CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De solutione duarum quaestionum, quare mas et foemina non differunt specie, et quare non omnis contrarietas facit differentiam secundum speciem.
Dubitabit autem aliquis dubitatione ex praedictis occasionata, quare foemina non differt a viro secundum speciem, cum masculinum et foemininum videantur esse contraria ejusdem generis, et sunt diversa differentiis contrariis : animal enim masculinum et foemininum non sunt diversa specie, cum tamen masculinum et foemininum videantur esse differentiae contrariae animalis, non per accidens, sed per se in quantum est animal : non enim insunt hoc animali per accidens, ut albedo, et nigredo, sed potius masculinum et foemininum insunt animali in quantum est animal. Et hujus signum est, quia omne animal est masculinum vel foemininum, licet in quibusdam animalium speciebus non sit compertum, sicut in anguilla, et in quibusdam parvis pisciculis, et in quibus non nisi foemininum invenitur. Sed de his in libro Animalium determinatum est. Est autem alia similis huic quaestio et enuntiatio quae . praeambula est ad solutionem istius, et tamen fere eadem est isti : est enim generalior, et solutio ipsius dicit causam ex qua determinatur de masculino et feminino particulariter mota quaestio : et haec est
quaestio qua quaeritur, quare est quaedam contrarietas quae facit alia et alia, sive diversa et diversa specie, et quaedam est contrarietas quae hoc non facit. Cum enim dividitur animal per gressibile et volatile, istae differentiae contrariae sunt, et faciunt diversa animalia specie : album autem et nigrum esse animal non facit diversum esse specie. quaeramus enim dividentes, quia hoc est ideo, quia aut ista sunt propriae animalis passiones quae sunt gressibilis et volatilis, et non illa
quae sunt album et nigrum esse, aut hoc est propter aliam causam. Si enim ideo est hoc, quia sunt propriae passiones animalis, tunc etiam masculinum et femininum debent facere diversa in specie : quia propriae sunt passiones animalis : hoc autem falsum est. Oportet igitur hujus quaerere causam aliam.
Dicemus igitur, quod, quaedam ratio formae dantis esse et rationem est species immediate educta de substantia potentiae generis : et quaedam est quae non est talis,
sed est species et forma materiae causata ex aliquibus passionibus ejus quae sunt, aut passiones principiorum generantium, aut forte sunt generatum consequentes : et quaecumque quidem, sunt rationes formarum quae sunt in ratione diffinitiva extractae de genere sicut actus de potentia, illae contrarietates faciunt diversitatem secundum speciem : quaecumque vero sunt contrarietates quae sunt in supposito in quantum ipsum est conceptum cum materia, et causantur de passionibus materiam, sunt accidentia propria vel communia materiae : et ideo secundum species non faciunt diversitatem, eo quod talis diversitas non a materia est, sed a forma : et ideo albedo et nigredo non facit homines : quia non haec sunt hominum constitutivae Differentiae, nec in hominis albedine differentia specificata est ad nigrum hominem : nec nomen speciei est a tali accidentali differentia positum, sed potiusab illa quae formalis est et specifica : compositus enim homo est quasi quaedam materia : sed tamen materia non facit in eo veram et secundum rationem differentiam : homines enim non sunt homines ab hominis materia, sed potius ab hominis forma : et hoc est in eis non divisa nisi secundum accidens, hoc est, secundum esse quod habet in materia : et ideo diversa quaedam materialia sunt carnes et ossa, ex quibus est hoc et hoc. Sed hoc diversum in numero est integrum totum differens ab alio toto integro. Species autem et formae substantiales non sunt diversae per se. Et hujus causa est, quia materialis contrarietas non est in ratione dicente formam dantem substantiam quae est species, sed hoc demonstratum est ultimum integrum individuum quod in materia conceptum est, sicut Gallias. Callias enim est ratio et forma quaedam concepta cum materia: et similiter albus homo, si Gallias est albus. Patet igitur quod secundum accidens materiae est homo albus : similiter autem est hoc in his quae secundum rationem non concipiunt materiam si in materia sensibili accipiantur: aereus enim circulus et ligneus non differunt specie circuli, sed per materiam tantum. Similiter autem et triangulus aereus et circulus ligneus qui differunt specie, non est
haec diversitas propter materiae diversitatem, sed potius ideo quia in ratione speciei et formae trianguli et circuli inest differentiarum contrarietas, quae dividunt figuram et constituunt secundum speciem triangulum et circulum quando dividunt figuram trilateralem et rotundam. Tamen forte aliquis quaeret, utrum materia facit diversitatem speciei quando ipsa est diversa secundum speciem, aut non : aut si facit aliquando diversitatem speciei, et aliquando non : quia quidam dixerunt, quod in mathematicis quidem non facit diversitatem speciei quando est diversa secundum speciem, ut in circulo ligneo et triangulo aereo : quia illa non recipiunt materiam in sua diffinitione : aliquando autem facit sicut in physicis quae concepta sunt cum materia, et materia cadit in diffinitione ipsorum. Nam si quaeratur, quare hic equus ab hoc homine diversus est secundum speciem ? forte causa sumitur tam ex forma quam ex materia, cum ratio talium sit concepta sic cum materia, sicut in ante habitis in sexto et septimo hujus sapientiae libro determinatum est. Aut enim haec contrarietas est ideo, quia contrarietas differentiarum equi et hominis cadit in ratione diffinitiva ipsorum : et materia sola non est hujus aliqua causa : nec etiam materia cum forma facit hoc, sed forma sola,
quae quia concepta est cum materia, ideo recipitur materia in diffinitione : sed tamen ipsa non est aliqua causa diversitatis, sicut videmus in planioribus exemplis albi hominis et nigri equi diversitas est secundum, speciem : sed hoc non est in quantum hic est albus et ille niger : et hoc patet, quia si daretur quod ambo essent albi equus et homo, tamen adhuc diversi essent secundum speciem : et ex hoc patet quod accidentia quae sunt ex materia et ipsa materia, non sunt causa diversitatis.
Et hoc habito, quaestionis superius inductae facilis est solutio : quia veram est quod masculinum et foemininum sunt animalis propriae passiones, sed non Diffe- rentiae : et ideo omne animal est masculinum vel femininum, et animal recipitur in diffinitione masculini et feminini : sed non sunt differentiae, quia causantur ab accidentibus materiae quae subjicitur generationi. Unde non sunt differentiae secundum substantiam formae acceptae, sed potius secundum suas causas sunt in materia et corpore : et hoc patet per hoc quod idem sperma fit femina et mas, si contraria patiatur secundum, calorem et frigus, sicut nos in scientia de Generatione animalium determinabimus.