CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod corruptibile ei incorruptibile differunt secundum genus.
Exilis autem quae dicta sunt, oritur quaestio non dissimulanda quam in istius libri decimi fine ponemus. Diximus enim quod contraria quae sunt in ratione formae, diversificant speciem : ea vero quae sunt secundum materiam, speciem non diversificant. Sunt autem quaedam contraria corruptibile et incorruptibile, et mortale et immortale, quae a qualitatibus activis et passivis in materia videntur causari : et ideo oportet quaeri, utrum ipsa diversificent speciem vel non, aut neutrum eorum, licet possunt convenire eidem specie vel genere : videtur autem statim, quod cum incorruptibile dicatur secundum privationem, quod illa privatio sit in aliqua potentia determinata, et non uniatur cum aliqua potentia quae deduci possit ad corruptibile. Et hoc patet ex hoc, quia sicut in primo caeli et Mundi probatum est , incorruptibile est quod
habet potentiam ad semper esse, et corruptibile quod habet potentiam ad quandoque non esse. Si igitur ista simul sint in uno genere, non potest hoc esse nisi altero duorum modorum. Aut enim sunt di (terentiae coaequaevae in genere : et sic ex una potentia producitur actus semper existendi, et actus quandoque non existendi., quod esse non potest : quia cum genus designet materiam sub potentia qua est inchoatio formae existentis, oportet quod una esset communis et univoca materia ex qua duobus generantibus produceretur id quod habet potentiam semper existendi, et id quod habet potentiam quandoque non existendi, et quod istae duae potentiae essent unum in radice, quod nullus accipit intellectus. Aut oporteret quod illud esset alio modo, sic videlicet quod incorruptibile non dicat differentiam coaequalem corruptibili, sed genus quoddam, sicut supra diximus rationale dicere generale quoddam et non differentiam specificam : et si hoc modo dicatur, tunc cum idem sequatur quod prius : quia illud generale deducetur ad differentias specificas per specialissimam aliquam differentiam : et sequetur idem quod prius, quia semper in radice prima erit designatio alicujus potentiae quae est idem corruptibilis potentiae: et sic unum inchoans secundum essentiam habebit corruptibile et incorruptibile, quod absurdum est secundum naturam. Necesse est igitur diversum genere et non tantum specie esse corruptibile et incorruptibile. Quod enim ratione sola communi accipitur, et non designat materiam, in physicis et realibus inutile est et vanum. Sed tamen ea quae nunc diximus, universalibus sermonibus et logicis dicta sunt, accipiendo illa nomina, corruptibile et incorruptibile , universaliter, non referendo ad determinatum, ali quid, sed accipiendo ea in communitate logica , prout quidam sunt logicis inducii rationibus, qui opinati sunt quod necessarium non sit quod, corruptibile et incorruptibile differunt specie : cum tamen secun-
dum veritatem etiam genere subjecti differant. Dicunt enim illa specie non differre, sicut nec album et nigrum differunt specie : et isti sunt tam Stoici quam etiam Epicurei, qui dicunt corruptibile et incorruptibile esse accidentia ex his quod aliqua sunt in materia vel separata : et hoc quidem est dictum Stoicorum. Epicurei autem dicebant corruptibile et incorruptibile eidem accidere ex hoc quod est in materia vel simile materiae, sicut patuit cum de sectis his in primo hujus sapientiae libro disputavimus. Secundum hos enim et praecipue Stoicos qui ponunt ideas, idem specie contingit esse corruptibile et incorruptibile et simul, si concesserimus quod haec duo ad universale quod est species, referuntur : sicut enim contingit quod aliquis homo est albus, et aliquis homo est niger simul sub hoc universali quod est homo : ita contingit quod unus homo est corruptibilis, et aliquis incorruptibilis, sub hoc universali quod est homo, quod, est universale ad separatum et ad non separatum : et in singularibus sicut contingit quod unus et idem homo aliquando est albus et aliquando niger successive et non simul, ita contingit quod unus et idem homo separatus est incorruptibilis, et conjunctus cum materia est corruptibilis, sed successive, non simul, quae sunt absurda.
Sed solutio dubitationis istius est secundum Peripateticos, quod harum duarum contrarietatum quae sunt album et nigrum, et corruptibile et incorruptibile, altera quidem inest per accidens, sicut ante diximus : hoc enim per accidens inest quibusdam quae est album et nigrum quibusdam, sicut et alia multa insunt per accidens materiae : alia autem non. est per accidens, sicut est corruptibile et incorruptibile : haec enim non insunt per accidens. Accidens enim contingit non existere, corruptibile autem omne de necessitate corrumpetur : et sic est de numero eorum quae ex necessitate exi- stunt in omnibus his quibus inest. Si quis autem dicat quod non ex necessitate corrumpetur , tunc sequitur quod erit idem et unum specie simul, et idem et unum numero successive corruptibile et incorruptibile. Si enim idem ipsum corruptibile contingit non existere corruptibile, vel idem ipsum incorruptibile contingit non existere incorruptibile, hoc enim jam paulo ante demonstravimus : aut igitur hoc inconveniens dabitur, aut oportet dicere quod corruptibile et incorruptibile sunt substantia et forma : aut idem in substantia formae existens, corruptibile quidem corruptibilium. , et incorruptibile incorruptibilium unicuique : et hoc quidem est verum. Eadem autem ratio est si dicatur corruptibile esse secundum accidens : idem enim erit corruptibile et incorruptibile, quod est absurdum : cum ambo ista quae sunt corruptibile et incorruptibile, de numero eorum quae de necessitate sint, existunt, et sint in ratione formalium differentiarum. Igitur si corruptibile et incorruptibile habent contrapositionem secundum primum modum contrarietatis per se et non secundum accidens, necesse est quod ista genere diversa sint, non tantum specie, sicut paulo ante diximus. Palam igitur est, quod has differentias secundum esse acceptas in uno communi non contingit esse species quibusdam separatas, sicut dixerunt esse Stoici, ita quod non aequivoce dicatur illud commune generis de speciebus separatis incorruptibilibus, et de sensibilibus conceptis cum materia corruptibilibus. Si autem sic in uno genere univoco non conveniunt corruptibilia et incorruptibilia, multo minus conveniunt in una specie : quia diversa genere in substantiis plus distant quam ea quae sunt tantum diversa specie, licet ea quae differunt aliis generibus, repugnantiam non habeant, quin aliquando possint esse in subjecto uno, sicut in ante habitis ostendimus.