CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De intentione libri, et quare theoria ista est tota de substantia.
Tota ista pars theoriae de substantia est, sicut saepe diximus. In ista enim sapientia quaeruntur principia et causae substantiae tamquam vere entis et primo et principaliter : et hoc licet jam in quinto . libro probatum sit, hic tamen aliquam de hoc faciemus rememorationem.
Ens igitur quod dicitur de omnibus, aut ita se habet ad omnia, quod est universum et totum ad omnia : vel ita dici-
tur de omnibus, quod est secundum analogiam per prius et per posterius praedicatum de ipsis. Et si quidem se habet ad omnia entia ut totum et universum quoddam omnia continens, constat quod non omnia continet ut coaequaeva in ipso : sed quaedam sunt coordinatione contentorum ante alia, sicut etiam in uno genere praesenti contenta sunt quaedam ante alia. Si ergo talis est coelenientatio universorum sub ente., ita quod ipsum sit totum et universum quoddam ad alia, sicut quidam dixerunt : tunc procul dubio in ista coelementatione substantia est prior aliis: et ideo loquendo de ente, primo loquendum est de ipsa, sicut de ente quod praecedit alia. Si autem non sic, sed secundum analogiam praedicatur de entibus, et de uno per prius, et de alio deinceps, sive per posterius : tunc iterum per ea quae dicta saepe sunt, ipsa est primum ens et vere ens solum : et sic iterum primum loquendum est de ipsa.
Simul autem cum his quae dicta sunt intelligendum est, quod entia alia a substantia, etiamsi de eo quod simpliciter est, loquamur, non dicuntur entia, sed dicuntur entis qualitates, aut motus, aut mensurae, aut aliquid aliud, ita quod potius sunt entis quam entia : et cum ita sit et non sit loquendum de eo quod est entis, nisi determinatum sit de ente : quia sicut in septimi hujus philosophiae principio probavimus , accidentia quae non sunt entia simpliciter, sed entis, non habent rationem in qua recipiatur substantia et ratio ipsorum. Oportet igitur per hanc rationem potissime loqui de substantia. Si quis autem hanc rationem non valere dicat, et asserat omnia illa simpliciter esse entia de quibus praedicatur ens quocumque modo, tunc sequetur etiam non album et non rectum esse entia : quia dicimus quod hoc non album quod est linea, est ens: et hoc non rectum quod est color, est ens : et hoc modo entia sunt privationes, quod est absurdum. : sed potius sunt entis, eo quod privatio propterea quod relinquit subjectum, non est omnino nihil, sed est entis. Si autem nos loquentes de ente, de privationibus non oportet tractare : tunc etiam de aliis quae non sunt simpliciter entia, sed sunt entis, non tractabimus, sed de substantia quae est ens simpliciter et absolute: dicimus enim ea quae sunt privationes sic esse quod sunt entis, sicut est ens quoddam non album : et eodem modo omnia accidentia entis sunt, et non entia simpliciter. Amplius nihil aliorum praeter substantiam est separabile, ita quod sint per separatum ab aliis existens. Sola autem substantia est separatum ab aliis existens. Igitur sola substantia est ens principaliter et simpliciter. Et sic iterum loquentes de ente, loquemur de substantia : quia sicut alia non existunt per se, ita nec rationem habent per se absolutam : et eodem modo non possunt sciri per se simpliciter et absolute. Hoc autem non tam probat ratio quam testimonia Antiquorum quae in ipso opere suae theoriae hoc testificantur. Cum enim illi debent quaerere de ente, quaerunt substantiae causas et principium et elementa, quod non generaliter facerent tanquam ab ipsa veritate coacti, nisi. substantia principalis esset ens et simpliciter. Ex his igitur palam est quod tota ista theoria est circa substantiam : et si quid tangitur in ea de accidentibus, hoc non est nisi in quantum accidentia sunt hujus entis quod est substantia. Cum igitur jam a principio libri sexti hujus sapientiae de substantia in communi determinatum sit, et de principiis ejus quae sunt partes diffinitionis, et ostensum sit de potentia et actu quae sunt principia substantiae, et sit declaratum quod ipsa est unum et non multa, etiam investigatum sit de uno et multo in omnibus rebus : restat ut hic ad partes substantiae descendamus. In universali enim scire est scire in potentia : et si perfecte debet sciri substantia, oportet quod in partibus in propria natura cognoscatur : et adhuc faciendum hoc quasi a principio exordiri oportet investigando quae sint palles substantia , et quae passiones earum.
CAPIT II.
De divisione substantiae in universalem et particularem, et quae sit magis substantia et principium, et de conceptione quae est in illis.
Sunt autem quidam qui dividunt substantiam in substantiam universalem et substantiam particularem sive designatam: et universalem quidem substantiam vocant genera et species, particularem autem vocant quae designatur demonstrata ad sensum: et dicunt quod universalia magis sunt substantiae quam particularia. Et dicti eorum causa est, quod
genera dicunt esse substantias, et dicunt quod haec sunt principia et substantiae aliorum. Omne enim quod est principium esse et scientiae alterius, est principalius illo : genera autem sic se habent ad alia, quod sunt principia esse et scientiae aliorum, sicut dicunt : et ideo genera dicunt substantias esse maxime. Et causa hujus est, quia de rebus non fecerunt nisi logicam inquisitionem : nos autem jam in multis locis objectionis istius ostendimus imperfectionem : quoniam id elementum quod est natura et non genus, sed natura simplex, et potentia quae cum actu complet esse, et accidit huic naturae quod sit universale, et quod sit genus, et quod sit principium scientiae. Et haec omnia plana sunt per supra dicta in quinto hujus sapientiae libro : et ideo etiam ostendimus quod nullum universale est substantia in eo quod universale est. Et ideo sunt antiquiores his alii, qui magis dicunt esse substantias res particulares : et hoc dicunt etiam, esse principia substantiarum, sicut ignem, et terram, et caetera hujus, et non dicunt quod substantia sit et principium commune genus quod est corpus. De horum autem disputationibus ad invicem, satis in primo libro hujus sapientiae determinatum est. Stoicorum enim tota schola defendit universalia esse principia et substantias rerum. Epicureorum autem secta, quae antiquior omnibus est, magis elegit particularia et sensibilia esse principia quam universalia : quia licet haec secta in multis erraverit, non tamen in hoc erravit, quin videret quod universalia colliguntur ex particularibus, cum ex multis per memoriam acceptis una fit universalis acceptio. Intellectus autem est, qui sic ex. particularibus agit universale : et ideo universale consequens est particulare : et ideo non potest esse principium, ipsius, nisi logice accipiatur secundum intentiones rerum, et non secundum res ipsas. Sic enim dicimus universale esse ante particulare et principium esse ad ipsum : secundum veritatem tamen, ita se habet, quod si ipsa na-
tura accipiatur, ad quam refertur diffinitio, illa est unum illud quod, est potentia diffinita et determinata ad actum : tunc procul dubio illius sunt principia potentia et actus : et materia quidem nihil est de esse, nec de principiis ejus, nisi sub potentia quae est formae inchoatio designetur, et sic designatur per genus : et hoc modo genus est principium esse et substantiae, et differentia est designatio actus, et species est totum esse speciei : et secundum hunc modum diffinitio data per genus et differentiam dicit potentiam et actum et materiam et formam, sicut nos in antehabitis ostendimus : et hoc modo eadem sunt principia esse et substantiae quae sunt principia scientiae, sed aliter et aliter accepta. Hoc autem modo non processerunt qui dixerunt genera esse magis substantias et principia, sed potius intentiones communes secundum quod communes sunt, dixerunt esse separatas per se et non per intellectum.: et ideo non dicuntur in istis habuisse nisi considerationem logicam : et ideo sunt decepti : hoc enim modo diffinitiones logicae sunt ex intentionibus communibus, in quibus intellectus agit universalitatem, et sunt vanae omnes : et tanto vaniores, quanto intentiones illae per se a Stoicis ponuntur esse communes et separatae, cum nec communes sint, nec separatae, nisi in quantum intellectus agit in eis universalitatem et separationem. In modo igitur principiorum substantiae Epicurei meliores sunt Stoicis, licet erraverint in ipsa substantiae positione : quia principia entis ut est ens, sive substantiae ut est substantia, non sunt ignis et aqua, sed potius ea quae a nobis saepius determinata sunt in praehabitis istius sapientiae.