CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
An aliqua forma potest esse extra compositum cujus ipsa est forma : ei ostenditur quod nulla nisi intellectus.
In quibusdam autem substantiis generalibus forma nunquam est praeter compositam substantiam : quia sicut de ipsaeducitur ad actum, ita corrupta ipsa corrumpitur in ipsam potentiam per accidens, non per se, et non. manet in actu
post compositum, sicut nec fuit in actu ante compositum, sicut est species sive forma domus quae non est si non sit in lapidibus et lignis, nisi dicat aliquis quod est ars in mente artificis : et hoc praecipue est in formis artis quae non sunt substantiae, sed accidentia : et ideo sine subjectis esse non possunt : sed tamen formarum harum et aliarum non est per se generatio et corruptio, sicut ante dictum est, sed alio accidentali modo sunt et non sunt : quia generato composito sunt et corrupto composito non sunt, sicut dicimus domum et sanitatem sine materia non esse nisi sicut in artificialibus mentaliter et non secundum esse quod faciunt istae formae quando sunt in propriis materiis extra animam : et sic est de omni eo quod est secundum artem. Sed quia istae formae sunt accidentia, forte aliquis diceret quod ideo non sunt sine materia, quia sunt accidentia : et ideo formae quae sunt natura substantiae suae sunt sine materiis suis, etiam post corruptionem compositi sicut sine ipsa fuerunt ante compositi generationem : ideo oportet nos procedere tam in formis naturalibus quam, artificialibus. Dicit enim aliquis forte, quod quia formae naturales substantiarum sensibilium sunt substantiae, ideo non male fecit Plato, cum dixit quod species ideales sunt quorumcumque est natura et non aliorum, eo quod alia sunt accidentia et non substantiae. Si igitur sunt species, sicut dixit Plato, procul dubio non sunt species nisi eorum quae sunt in materia, sicut est homogenium et heterogenium, et simplex et compositum,ut Ignis, caro, caput : omnia namque ista dicunt formas conceptas cum materia. Adhuc autem formae illae quas dixit Plato, sunt maxime Illius substantiae quae finalis est, in qua stat totius substantiae divisio quae est individua substantia, quae maxime substat, cujusmodi formae sunt species et genera quae formas dicit esse Plato. Hanc autem nos jam ostendimus educi de materia, et non induci in eam : et ideo nec istius substantiae videtur esse forma praeter compositum.
Hoc autem tali via est investigandum. Accipiamus enim principia illius substantiae singula, ut videamus quae ipsorum possunt salvari sine materia, et quae non : videmus autem quod causae illae quae dicuntur moventes, sunt distinctae a materia, et sunt ipsam materiam antecedentes : et sunt etiam ante illa quae facta sunt per generationem : et ideo de illis constat quod possunt esse sine illis quae facta sunt, quae sunt composita facta per generationem. Aliae autem causae quae sunt quasi ratio sive forma dans esse et rationem composito, sunt simul, et non sunt nisi cum composito : et ideo, sicut dictum est, illae de potentia educuntur, et non sunt extra materiam ingredientes in materiam, sicut dixit Plato. Et hoc probatur per inductionem et simile : nam quando sariatur homo, tunc est sanitas secundum illud esse quod facit sanum. Et similiter quando fit aenea sphaera, tunc est figura aeneae sphaerae secundum esse quod facit sphaericum. In anima enim artificis existentes formae illae non sunt secundum ordinem et actum formarum, sed potius secundum intentionis rationem : quia animam non faciunt sanam vel sphaericam: et ideo nihil talium formarum videtur posterius post corruptum compositum remanere.
Si tamen aliquid formarum illarum talium manet, hoc perscrutandum est subtili et propria indagatione, nam de quibusdam formis non de potentia materiae eductis, sed potius ab extrinseco in materiam inductis., nihil prohibet formam manere post compositi dissolutionem. Ut verbi gratia investigandum, si anima est talis aliquid : constat enim per omnia quae in tertio de Anima et in secundo de Intellectu et Intelligibili, et in libro de Immortalitate animae dicta sunt, quod
non tota et omnis anima sic est separabilis a composito corpore, sed intellectus :
et forsitan impossibile etiam est omnem et totum intellectum manere post corporis dissolutionem : hoc autem qualiter verum sit, revocentur ad memoriam ea quae in III de Anima, et in Ii de Intellectu et Intelligibili dicta sunt a nobis. Supponimus enim intellectum agentem, partem esse animae, et esse formam humanae animae per ea quae in III de Anima dicta sunt : possibilem autem intellectum ponimus non esse praeparationem in corpore, sicut mentitus est Alexander : eo quod nec forma est harmoniae corporis, nec aliquid consequens harmoniam, sed esse locum specierum intelligibilium, sicut perspicuum est locus colorum, in quo sunt secundum esse spirituale quod lux confert ipsis : et ideo intellectus agens et possibilis se habent ad invicem sicut agens per essentiam, et sicut materia quae non est omnino materia respectu intelligibilis, sed potius ut locus se habet ad illa : sed etiam sicut materia respectu agentis, sicut se habet perspicuum ad colores sicut locus, et sicut se habet materia ad lucem. Intellectus autem, formalis est, qui inhaeret possibili et intelligibilibus, de actione agentis proveniens, sic istud est forma visus secundum actum, et visibilium, quod de luce incorporatur colori secundum quod motivus est visus. Intellectus autem omnino separatus est intellectus intelligentiae, cujus intellectus hominis est imago quaedam, ambiens suum mobile, quod est corpus hominis, sicut intelligentia separata ambit suum mobile, quod est sphaera, et interiectus hominis est in illo sicut lumina inferiora sunt in lumine superiori, a quo recipiunt et formas et motus per influentiam. Et continuatur hujus influentia formae et motus usque ad causam primam quae movet sphaeram primam universaliter influentem, quae est penitus lux pura, quae a nullo aliquid recipit : et intellectus hominis continue extendendo se a seipso superius tandem per contemplationem
caelorum devenit in contemplationem divinorum : et in illis perfecte contemplans stat sicut sol. Sed intellectus iste humanus ad seipsum non devenit, ut in se sit nisi prius se inveniat. Cum igitur lumen intellectus et intellectuum, sicut jam dictum est, sparsum sit in omnibus intelligibilibus, primum quod acquirit intellectus per studium, est intellectuum speculativorum collectio in tribus theoricae partibus, quae sunt physica, mathesis, et prima philosophia, sicut a principio hujus sapientiae libro determinavimus. Caetera autem quae sunt de rationibus, in grammaticis quae ministrant intelligibilium signa, et logicis quae dant inveniendi et accipiendi verum modum, et rhetoricis quae ex signis aliquid persuasionis eliciunt, et poeticis quae conjecturare docent ex integumentis : ethica autem sunt praeparationes ex parte studentis, ne avertatur a concupiscentiis : et hic intellectus sic acceptus est speculativus. Quia vero in omnibus speculativis id quod fulget, est lumen intelligentiae illustrantis, sicut id quod fulget in coloribus est lumen solis, ideo per resolutionem intelligibilium in lumen intellectus quod micat in eis, homo adipiscitur continue lumen intellectus separati, et ingreditur in ipsum ab extrinseco : et haec est intentio duplicis actus, quorum unus manet, et alter non manet. Et hujus causa est, quia unus est substantialis et substantia ejus, et alter est accidentalis, sicut dico quod lucis est actus substantialis lucere, et est substantia ipsius lucere, quia lux seipsa lucet. Alius autem actus potius est operatum quoddam, sicut est fulgor et rubor aurorae : et hoc accidit luci ex materia cui incidit : et cum separatur lux a materia tali, tunc manet secundum actum primum ipsius. Per omnem eumdem modum dicendum est quod intellectus adeptus est, quem adipiscitur homo ex resolutione omnium quae secundum actum intellecta sunt in lucem intellectus, qui micat intellectis omnibus : et acceptio plena hujus lucis est intelle-
ctiis adeptus, quo homo adipiscitur intellectum verum et propriam lucem ejus secundum ambitum omnium intellectorum, quae lux intellectus est substantia intellectus ipsius, et habet duplicem actum. Unum quidem, quo reflectitur super continuum et tempus, qui est actus ejus sicut est actus lucis solis super alienam materiam, sicut diximus de splendore aurorae. Alium autem habet quo lucet in intellectis puris et nudis, et in se non reflexus ad continuum et tempus, sed potius illustrans intellecta in ipsis primis substantiae principiis et entis : et ideo intellectus iste secundum actum unum manet post compositi resolutionem, et secundum alium non manet : et tunc si quis proprie loquatur, non corrumpitur intellectus adeptus, sed quaedam actio ipsius corrumpitur : quia hanc non habet nisi in conjuncto. De agente autem constat quod non corrumpitur. Similiter autem nec possibilis corrumpitur, ex quo locus ipse est specierum, et subjectum agentis, et non differt ab eo nisi sicut perspicuum a luce : et compositio horum. intellectuum est sicut compositio solis, et intellectus adeptus in his est sicut com-. prehensio .solis in omnibus effectibus, suis substantialibus : et reductio ipsius intellectus est in. . intellectu intelligentiae, sicut reductio illustratorum a sole ad solem :.et perfectio ejus in intellectu, primo, est sicut recordatio resultationis et umbrae speculi ad faciem .ejus cujus objecta facta est imago resultans : et sic planum est qualiter non tota anima est manens post compositi resolutionem, sed intellectus, et intellectus etiam non totus manet, sed in parte corrumpitur secundum quamdam actionem ipsius.
Ex his etiam patet, cum omnes formae educantur de potentia ad actum, sicut diximus, et solus intellectus adeptus sit ingrediens ab extrinseco, quod non oportet species ideales esse propter illam causam, quod omne quod generatur, fiat ab.
univoco generante : quia in generatione univoca homo generat hominem secundum se, et in particulari hic generat hunc, et quilibet generat aliquem particularem. Similiter autem etiam est in artibus : ars enim medicinalis in intellectu medici ratio est univoca sanitatis quae est in humoribus. Alia autem quaecumque sunt generantia aequivoce, ad univoca reducuntur. Et virtus formativa quae est in materiis eorum, est sicut ars in intellectu artificis, sicut patet quod calor qui est in semine hominis, virtutes divinas accipit a caelo et anima, quibus format : et ideo dicitur intellectus et artifex a Peripateticis. haec autem omnia dicta sunt secundum opinionem Peripateticorum : quia nec in his nec in aliis in hac via philosophiae dicimus aliquid ex proprio : quia propriam interitionem quam in philosophia habemus, non hic suscepimus explanare, sed alibi dicetur.