CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Utrum eadem sint principia et elementa diversorum numero, vel genere, vel specie, an diversa ?
Quod autem praecipue sciendum de principiis sensibilium, corruptibilium, hoc est, quod aliorum secundum numerum sunt principia etiam alia secundum numeraui., licet forte conveniant in specie : et diversorum secundum speciem, convenientium tantum in genere, diversa sunt principia specie, sed in genere convenientia : et diversorum in genere principia sunt diversa in genere : sed eadem possunt esse analogia sive proportione. Hoc autem qualiter sit verum, sic est declarandum : licet enim principia sint diversa, diversorum tamen haec eadem diversa principia nihil prohibet secundum ana-
logiam et proportionem esse eadem omnium. Tamen de hoc forte dubitando objicit aliquis dicens, quod si eadem sunt principia et elementa substantiarum, et eorum quae ad aliquid, et cujuslibet cate-. goriarum, quod hoc mirum videtur, praecipue de ad aliquid, quod ita debilis est essentiae, quod multi Antiquorum esse hujus praedicamenti non dixerunt esse rem, sed comparationem quae in sola existit ratione. Impossibile autem videtur, quod eadem sint principia et elementa omnium categoriarum. Si enim, eadem sint principia, tunc ex eisdem principiis et elementis erit ad aliquid, et substantia. quaeramus igitur quod est illud principium, et quod est illud elementum, ex quo communiter est substantia et ad aliquid : et non erit assignare, quia nihil est commune secundum rem substantiae et ad aliquid, quod possit esse utriusque principium et elementum : oporteret autem si substantia et ad aliquid haberent idem principium et elementum, quod illud esset commune utrique et prius utroque illorum : quia elementum est prius eo cujus est elementum. Adhuc autem dici non potest, quod substantia sit elementum ejus quod est ad aliquid : nec e converso id quod est ad aliquid, potest esse elementum substantiae : quia elem.ent.um est de intrinsecis et essentialibus et constituentibus rem cujus est elementum : et si substantia esset elementum ad aliquid, oporteret quod esset ad aliquid in genere substantiae : et e converso si ad aliquid esset elementum substantiae et proprium principium, oporteret quod substantia esset in genere ejus quod est ad aliquid : quorum utrumque est falsum : et eadem ratio est de aliis generibus.
Amplius quaeramus, quomodo contingit quod omnium elementa sint eadem ? non enim est possibile quod aliquod elementum sit penitus idem cum eo quod, componitur ex elementis, quia nihil com- ponitur ex uno simplici : et si idem esset elementum cum eo quod componitur ex elementis, tunc idem esset compositum cum simplici, et oporteret quod omnia elementa componentia essent idem et unum simpliciter : quod non potest esse. Syllabae enim compositae quae est ba, non potest idem esse elementum componens eam, sive sit b, sive a, nec ipsa simplicia sunt inter se eadem : quia a non potest esse b, et haec omnia contingerent, si eadem essent elementa cum ipsis elementatis. Si autem omnium elementa essent eadem, sequeretur quod omnia essent eadem, et elementa inter se essent eadem, sicut jam ostensum est.
Adhuc autem non potest dici, quod elementa omnium quae sunt eadem, sunt unum et ens, et quod hoc sint elementa omnium.: quia unum et ens secundum quod sunt, non sunt aliud ab ipsis quorum dicuntur elementa : ista enim quae sunt unum et ens, insunt singulis simplicibus, et his quae sunt de numero compositorum, et non habent differentiam ad illa, sicut elementum ad elementatum, sicut saepe ostendimus : et hoc si sint elementa, cum elementum et.elementatum non. sint idem, oporteret quod unum et ens nec essent substantiae, nec ad aliquid : cum tamen hoc sit necessarium, quod unum sit substantia et ens, et similiter ad aliquid est unum et ens : et eadem ratio est de omnibus praedicamentis.
Videtur igitur, quod propter istas rationes non sunt omnium eadem elementa et principia : hoc igitur aut oportet concedere, aut oportet dicere, sicut dicere consuevimus in hac sapientia de multipliciter dictis, quod est quidem uno modo quod est verum omnium esse eadem elementa et principia i et quidem est modus alius secundum quem non est ve-
rura. Modus autem secundum quem est dicere elementa et principia esse eadem in communi valde et remote, quo principia et elementa sunt eadem, sicut si forsan diceremus, quod sensibilium corporum sunt eadem principia et elementa : et diceremus quod in talibus transmutationibus sensibilium sunt duae qualitates agentes primae, et quod una illarum quae est calor, est quasi species, et eadem alio modo est principium, sicut privatio est frigus : et quod materia est potestate ambo ista, non sicut materia propria sensibilium, sed sicut subjectum primum. Sic enim dicendo non assignamus principia et elementa sensibilium, nisi valde in communi : et haec communitas per analogiam uniuscujusque appropriata facit alia et alia esse elementa et principia hujus et illius. Substantia autem communiter accepta, sicut in praehabitis diximus, est et ea quae sunt principia substantiae, et etiam illa composita substantia quae est ex. his, et tales sunt substantiae omnes illae et omnia illa quorum ista sunt principia. Et hoc quidem determinatur dupliciter : aut enim quidem determinatur prout est substantia composita solum, aut prout est substantia sensibilis. Si determinatur prout est substantia composita solum, tunc est substantia cujus sunt principia materia et forma. Si autem determinatur prout substantia sensibilis et mutabilis, tunc est substantia illa quae fit unum ex calido et frigido, sicut est caro, et os, et alia mixta per actionem primarum qualitatum : necessarium enim est, quod id quod factum est ab illis quae sunt transmutationis et mutationis principia, sit diversum ab ipsis principiis. Horum Igitur quae dicta sunt, ea sunt principia et elementa
quae inducta sunt : aliorum vero elementorum sunt alia. Et si alia sunt secundum numerum convenientia in specie, sunt elementa eorum alia secundum numerum et in specie convenientia. Si vero alia sunt in specie, convenientia in genere : et elementa sunt alia in specie, convenientia in genere : et si alia sunt in genere non convenientia in aliquo nisi per analogiam dicto de illis, tunc et principia sunt alia In genere, non existentia eadem nisi secundum analogiam. Hoc autem dico de substantia prout determinatur haec substantia, et non prout determinatur ut sensibilis : omnium autem quaecumque sunt quocumque modo differentia, ut ita dicatur, de propriis principiis non est accipere eadem esse principia, sed potius hoc est irrationale, sed in proportionis communitate potest dici omnium esse eadem principia. Et hoc est sicut si aliquis dicat, quia in communi principia sunt tria, quae sunt species, et privatio, et materia In communi. Sed haec si comparentur ad specialia vel Indivisibilia singula,sunt diversa principia secundum diversitatem uniuscujusque generis principiatorum, sicut in colore quaerentes principia compositorum colorum non primorum, dicemus quod principia sunt prima simplicia, ut album quod est species, et nigrum quod est quasi, privatio, et superficies terminati quasi materia. Deinde quaerentes prin- . cipja diei, dicunt quidam principia assignantes propria, quod sunt tenebrarum quidem privatio ex qua fit dies, et lux species, et aer qui potestate est ambo : ex his enim sunt nox et dies : et sic est de singulis. Hoc igitur modo accipiunt principia substantiae sensibilis prout Ipsa est transmutabilis : quia, sicut diximus, transmutationis sunt principia tria, quae In communi sunt quidem materia, privatio, et forma : et sunt omnium transmutabilium secundum analogiam eadem, sed diversorum genere, vel specie, vel numero, sunt diversa genere, specie et numero.