CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod sensibilium substantiarum principia quae dicuntur causae et elementa, sunt secundum analogiam eadem, et secundum appropriatum modum diversorum sunt diversa.
Nos autem ut perfectam faciamus doctrinam, non tantum determinabimus principia transmutabilis substantiae secundum quod est transmutabilis, sed adhuc addemus determinantes principia substantiae sensibilis, secundum quod ipsa est sensibilis : haec enim sunt in communi loquendo tria, vel quatuor, vel quinque : licet etiam ista diversorum sint diversa. Quod autem hoc verum sit, sic declaratur. Sicut enim, saepe diximus, illae causae quae insunt rebus, aliae sunt ab illis, quae quidem causae sunt, sed non insunt. Illae enim quae insunt, sicut forma et materia, dicuntur elementa, et materia magis proprie est elementum quam forma : aliae autem quae non insunt, ut efficiens et finis, dicuntur principia : et causa est nomen commune ad elementa et principia, licet quaedam dicantur principia quae non sunt causae : sed de illis non intendimus hic. Palam igitur ex dictis est, quod diversa sunt principia et elementa in omni re quae habet principia et elementa, et quod causa sua communitate complectitur ambo haec, et in istis quae sic dicuntur extra res esse cau sae rerum, dividitur principium. : unde patet quod id quod est quasi movens aut stans, hoc est, causa motus et quietis, in rebus est unum, de principiis : et ex hoc concluditur quod elementa eorum
quae habent elementa, communiter lo-
quendo secundum analogiam sunt tria,
quae sunt materia, et forma, et cum his finis in quibusdam quae est forma : quia haec duo in substantia sensibili in idem incidunt. Principia autem et causae, extenso vocabulo accepto principio, sunt quatuor : quia principium, extenso vocabulo, convertitur cum causa. Sed unumquodque istorum aliud et aliud est in alio et alio : hoc enim modo sunt diversa. Extra autem haec omnia est prima causa universalis, quae omnium est causa movens : et sic sunt quinque princpia, scilicet movens extra genus, et movens in genere, et materia, et forma, et finis. Et si nos primam causam ponamus esse ante primum movens et caelum, tunc erit causa efficiens non movens unum principium, et causa prima movens universalis, et causa movens in genere, et materia, et forma, et finis : et hoc secundum analogiam accepta erunt eadem omnium: sed contracta et appropriata erunt alia aliorum, et diversa. Sicut si dicam, gratia exempli, quod, hoc sunt sanitas, infirmitas, corpus, et movens medicina. Medicina enim est species talis ordinationis: quia cum in anima medici actum proprium non habeat, ut s anam iaciat animam, tamen inordinationem quae est materiae sub privatione existentis, educit ad ordinem : infirmitas enim est privatio, et corpus materia et subjectum, sanitas finis et forma, et medicina movens universaliter. Sumpta autem medicina cum virtute naturae est sicut movens conjunctum mobili. Hoc etiam modo unum movens est primum universaliter. In genere movens est ars aedificatoria in architectis : in hoc enim et in hujus dividitur principium in communi sumptum.
Quoniam autem, sicut diximus in Physicis, movens quoddam est univocum, sicut homo movens in generatione ho-
.minis i et iterum in ipsis artificialibus
quae fiunt a mente artificis movente, est etiam movens univocum aliquo modo : et haec est species artis, vel contrarium speciei, quando movetur ad corruptionem, sicut diximus, secundum aliquem modum principia sunt tria, et secundum aliquem, modum quatuor. Et si quidem tres sunt causae, dupliciter possunt accipi. Si enim sunt principia conjuncta et causae conjunctae sunt tres, scilicet movens conjunctum, sicut semen in physicis, et materia, et forma. Alio autem modo sunt tria, materia, et forma, et finis. causae autem sunt aliquo modo quatuor, et secundum quosdam quinque, efficiens videlicet non movens et movens, et materia, et forma, et finis. Sed secundum Aristotelem, non sunt nisi quatuor : quia ipse non ponit efficientem non moventem : movens enim sanitatis sive ad sanitatem est medicina : et est movens non conjunctum, et movens domus sive ad domum non conjunctum, est aedificator : movens antem conjunctum sanitatis, est medicina sumpta : et movens domum conjunctum, est ars in manibus et instrumentis architecti secundum actum aedificantis : et in physicis homo generat hominem, et est movens non conjunctum : movens autem conjunctum est sperma hominis. Amplius autem id quod est praeter omnia
haec et non ordinabile cum ipsis, et primum omnium id quod est movens omnia per motum caeli primi et mundi, et secundum Platonem ante hoc id quod est causa efficiens omnium, quod sine motu quo moveat, efficit Deus deorum in caelestibus, et largitur eis sementem generationis, quem exsequuntur per motum caelorum. Sic igitur loquendo iterum alio modo quam in priori capitulo dictum sit, principia et causae et elementa substantiarum et omnium aliorum sunt et eadem secundum analogiam : et tamen diversorum numero, specie, et genere, sunt diversa genere, et specie, et numero. In omnibus tamen his adver- tendum est, quod, unumquodque fit a sui generis motore univoco, sicut supra ostendimus. Hoc tamen Aristotelis dictum formidat Alexander objiciens, quod corrigia in flagra facit livorem, et in se non habet livorem : et serra in ligno facit incisionem, et non habet incisionem : et sol generat hominem, et non habet formam hominis : et casu fiunt multa et per accidens, quae non sunt univoca : et ideo dicit Alexander et consentit ei Themistius, et cum his videtur sentire Averroes, quod cum dicitur quod omne quod fit, fit a movente univoco, quod haec propositio verificatur tribus adfectionibus, quod videlicet intelligatur de causa, et non de instrumento : et quod intelligatur de conjuncta, et non de separata : et intelligatur de causa per se, et non de causa per accidens. Nos autem non putamus hoc esse ita sicut isti dicunt, sed propositionem generaliter intelligimus eo modo quo superius per disputationem verificata est.