CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod secundum analogiam sunt eadem principia omnium sive extra sive intus, ei sive communicantia cum materia sive non communicantia.
Amplius adhuc alio modo et quinto ostendemus omnium principia esse eadem, secundum quod est principium id quod est proportionale in communitate sumptum analogiae, et non in communitate generis, vel speciei, vel ejusdem secundum numerum. Et hoc est sicut si sumamus principia quae constituunt compositam substantiam sensibilem, et hoc sunt actus et potentia : sed tamen, etiam hoc licet in. communi omnia vocentur actus et potentia, tamen proprie accepta sunt alia in aliis, et aliter huic et aliter alii convenientia. Sed. hic notandum est diligenter, quod in quibusdam idem quandoque est actus, et quandoque potentia : id enim quod est actus, aliquando est potentia unum numero existens, sicut vivum, caro, et homo : et omnia enim haec eadem penitus potentia sunt primo, et postea sunt actus : et ideo ista cadunt in dietas differentias ambas, et in dictas causas : et sic est de omnibus quae generantur. Adhuc autem observandum est in talibus, quod si species quae est in talibus actus est entis separabilis quod per se esse potest ut substantia, tunc etiam illud quod fit ex illis sicut ex principiis et elementis, est separabile et per se est existens : actus enim et potentia sunt in omni genere : praecipuo tamen sunt in his in quibus per se est motus, et principalissime sunt in substan-
tia : quia actus et potentia in substantia causa sunt actus et potentiae in omnibus aliis generibus : et sicut diximus jam, actus est species : privatio autem est id per quod res est deterius, et potentia
quae complectitur ambo : unde privatio est sicut tenebrae in aere, aut sicut labor sive infirmitas in corpore complexionato. Sed materia est hoc quod, est potestate : \materia enim potens est fieri ambo, tam actus quam privatio. Aliter autem adhuc quam dictum est, differunt actu et potestate ea quorum non est eadem species, sed diversa, sicut dicimus diversa specie esse causam hominis , sicut elementa quae sunt ignis et terra, dicimus hominis causam esse, sicut materia dicitur causa, et species hominis est causa formalis propria. Adhuc autem dicimus aliud aliquid esse causam hominis quod tamen est extra hominem conforme in specie, sicut est pater generans : et dicimus quod haec omnia sunt potentia et actu quandoque et communicantia homini in materia. Dicimus etiam., quod sol et circulus inclinatus sive declivus sunt causae moventes hominis et aliorum generabilium quae non sunt in potentia, neque communicant cum homine in materia, neque sunt species talis qualis est homo, neque privatio convenit ipsis neque sunt moventia conjuncta cum materia, neque univocationem neque conformitatem cum his habentia, quorum dicuntur esse causa. Hoc ergo modo iterum secundum analogiam eadem sunt principia omnium communitate analogiae, quae complectitur causas intrinsecas et extrinsecas, et communicantes in materia et privatione, et non. communicantes : et tamen, sic analogice eaedem acceptae valde sunt diversae si quaerantur singulorum causas propriae : quia tunc non erit eadem potentia, nec eadem privatio, nec eadem species, nec idem pater vel generans, nec idem sol, nec idem circulus : sed potius tunc unaquaeque res propria men-
suratur periodo solis et circuli inclinati i: et ideo etiam illa quae sunt eadem specie, et diversa numero, in. regimine sui esse habent diversitatem, etiamsi in uno tempore et in uno loco communi nascantur : quia circulus nativitatis unius alius est a circulo nativitatis alterius, quamquam in uno ventre simul concipiantur, et in una hora generentur. Sic igitur principia et causae sunt eaedem et non eaedem, ut dictum est supra.