CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod haec substantia est actus purus, nihil habens admixtum de potentia.
Si autem dicatur quod illa substantia quae motor est primi motus, non est secundum actum movens, sed est activus secundum aptitudinem, et est motor mobilis quod aptum est moveri, licet non. movetur : et dicatur quod non secun-
dum actum est agens aliquid, semper sequitur quod non sit motus semper. Hoc autem qualiter fiat, sic accipiatur. Sumamus enim id quod in secundo de Anima jam probavimus ^ et in secundo hujus sapientiae, quod videlicet duplex est mutatio : una quidem, quando de ignorante fit sciens, et alia quando de sciente secundum habitum fit considerans secundum actum : et supponamus ea quae per se manifesta sunt, quod videlicet primus motor nec per se mutatur, nec per accidens : si igitur detur quod primus motor est secundum habitum motor et non secundum actum, tunc oportet, quod de otio veniret ad actum: et cum ita sit quod primus motor per scientiam suiipsius et suam scientiam, moveat, oportebit quod ipse secundum habitum consideret se : et sic de habitu venit ad actum : et sic in primo motore est mutatio : et cum ita sit quod id quod exit de potentia ad actum, non exeat nisi per aliquid movens, oportebit quod habeat aliquem alium motorem : et hoc est inconveniens, quia nulla penitus potest esse mutatio in primo motore : quia,sicut inferius ostendemus, id quod per essentiam movet, nunquam cessat ab actu : primus autem, motor per essentiam suam, est motor, et motus est actus ejus, sicut lucere est actus lucis. Idem autem sequitur si mobilis est primum caelum et non secundum actum motum, quod tunc oportebit quod aliqua dispositio accedat, per quam fit motus secundum actum : et sic in primo mobili ante primum motum est motus : quae omnia sunt impossibilia, sicut in Physicis est ostensum : quodcumque enim horum duorum non ponatur esse in actu, sed in potentia ad motum, sequitur non esse primum motum) vel quod possibile est primum motum non esse : quia id quod est in potentia ut agat, contingit non agere : et si non agere ponatur, nihil sequitur impossibi-
. Sequitur autem primum motum non esse, quod est impossibile : ergo impossibile est primum motorem, quia est substantia prima, non esse aliquando moventem secundum actum. Si ergo ponamus substantias quae sunt motor et mobile, esse sempiternas, et non ponamus quod motor secundum actum movet, et mobile secundum actum movetur, nihil prodest praesenti intentioni : quia sequitur ex hoc motorem primum et mobile primum non esse substantias primas et sempiternas : et hoc modo etiam nihil prodest ponere species illis qui sunt auctores earum, nisi ponant illas species movere secundum actum, ita quod insit in eis potentia continue movendi materiam ad transmutationem : aliter enim speciebus existentibus cessabit generatio. Si enim ponatur non movens species, quamvis sit perpetua, tamen insufficiens erit ad causandum inquietam generationem : et similiter alia quaecumque substantia ponitur esse prima, causa transmutationis insufficiens erit, nisi ponatur secundum actum esse movens et semper. Sic igitur nec species nec quaecumque alia substantia ponatur esse prima, insufficiens erit causa generationis, nisi agat secundum actum semper : nam si detur quod non agat aliquando, vel non egerit semper, vel possibile sit ipsam aliquando non egisse, sequitur quod motus non erit sempiternus : quod enim in potentia est, contingit non esse : et si est possibile primam substantiam secundum actum non movere, si ponatur non movere, nihil sequitur impossibile. Sequitur autem motum non esse sempiternum : et hoc est impossibile : est ergo impossibile primam substantiam posse aliquando non esse in actu moventem. Oportet igitur primam substantiam esse tale principium, cujus substantia sit actus, nihil habens admixtum de potentia.
Hoc autem aliter et fortius demonstratur. Revocetur enim nobis id quod in secundo hujus sapientiae libro habitum est , omnes videlicet causas in quolibet genere causae resolvi ad unam primam, quae est causa omnium aliarum, eo quod secunda causa a prima causa habet et quod est, et causa est. Omnes igitur moventes causae resolvuntur ad causam primariam moventem. Causa autem prima movens non potest esse nisi illa quae per essentiam movet, et cujus actus essentialis est ipse motus quem movet. Et hoc jam saepius probatum est :quia si detur quod non per essentiam movet, sequitur quod movet per aliquid additum essentiae suae : et sic est per accidens movens: nullum autem per accidens movens est primum : igitur primum movens non est primum movens : et sic contradictoria verificantur de eodem. Oportet igitur quod primum movens sit per essentiam movens, sed quod est per essentiam movens, ejus actus essentialis est motus quo movet : nunquam autem destituitur essentia essentiali actu quamdiu manet essentia, sicut lux semper lucet et non destituitur actu lucendi quamdiu est lux: ergo si prima substantia est perpetua, oportet quod perpetuum sit ei quod moveat.
Si quis autem dicat, quod per essentiam movens non est per voluntatem et scientiam movens, nec facit multa motu suo, sed unum. Dicemus quod istae instantia , procedunt ex ignorantia philosophiae : quia jam ostendimus quod id quod est principium in genere aliquo, similitudinem habens intellectus per essentiam, multa facit, sicut spiritus et calor qui est in semino hominis : prima, autem substantia movet per modum agentis intellectus : et sic instantiae non valent quae inducuntur : de voluntate autem ejus inferius tractabimus. Quamvis autem sic secundum veritatem dicamus,
tamen osten demus quod motoris simplicis et primi est actus simplex et primus, et per diversitatem corporis quod movet, inducitur in tota materia diversitas, cum tamen sit ipsa substantia simplex : quanto enim prior est illa substantia, tanto relationem habet ad plura, et tanto est virtutis multiplicioris.
Forte autem dicet aliquis, quod si per essentiam movet, tunc non potest non movere, et sic ad movendum est coactus, quod est valde inconveniens dicere de prima substantia. S.ed ad hoc et hujus non oportet nos studere, si bene sciretur quid est coactum : coactum enim, violentum est, et hujus principium est in altero : et hoc non est in prima substantia : et ideo non cogitur ab aliquo. Si autem aliquis dicat quod ad minus est naturae ad motum obligatio, et quod obligatum est facere aliquid, non habet libertatem in illo : et sic prima substantia obligata movet, et non habet libertatem in movendo. Sed hoc nihil est penitus. Communicare enim se per essentiam, et communicare bonitates suas per essentiam, summae est libertatis : liberum enim, hoc dicimus, quod causa sui est, et non causa alterius : et ideo cum suae fontalitatis causa communicet se motu sue et propter se, non est obligata alicui, sed potius derivationis suae alias dominationis suae, quod restringi non potest, quin perfundat motum, qui est actus talis, quod per ipsum perfunditur omnis bonitas nobilis in esse, quod secundum est post eam : et si voluntas illam restringeret, sequeretur quod illa voluntas minoraret perfusionem bonitatum : et hoc esset individua minorari primam substantiam : et ideo bene dixit Plato invidiam relegatam esse a Deo, quando voluntas essentialis non restringit essentialem perfusionem bonitatum. Et attende, quod quando dico quod est per se et secundum ipsum et essentialiter movens, et tamen movet ut intellectus agens, non potest intelligi quod moveat nisi per essentiam, et non per aliquam formam, quae sit non essentia sua, sicut movetur intellectus statuarii quando facit statuam per formam statuae, sed potius sicut quando calidum calefacit et non movet nisi propria essentia, ita per essentiam propriam movet primus motor, et ipse est forma omnium eorum quae sunt per ipsum unus et simplex indivisibilis, sicut virtus formativa in semine per essentiam est forma omnium membrorum in corpore
quae intus et extra facit. Et hoc hic sufficienter exemplo explanatum est, quia hoc in sequentibus per demonstrationem erit manifestum.