CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo probatur per modum generantium ei corrumpentium, quod unum est principium movens semper , ei actu existens, nihil habens de potentia.
Similiter autem dicunt omnes isti qui dicunt semper motum esse, sicut Leucippus et Democritus : et hoc est causa quod dicunt, quod chaos sive vacuum non fuit inlinito tempore chaos, neque nox infinito tempore remansit nox : quia per ea quae ponebant semper esse moventia, factum est ut generatis esset plenum chaos, et ut tenebrae noctis prorumperent in lucem, producto sole per intellectum vel amorem et odium moventia. Illa enim moventia semper sunt eadem in movendo, aut in circuitu aut aliter alio quocumque motu. Intellectus enim semper movet, et similiter amor et odium. Et ideo dixerunt jam nominati Philosophi, quod res semper circuierunt per generationem et corruptionem ex mixto in mixtum, et sic continue impletur chaos, et nox terminatur in diem, et dies in noctem : et hoc esse non posset, nisi actus prius sit quam potentia.
Si autem sic dicatur, quod eadem materia generatorum semper sic movetur in circuitu , oportet necessitate dicere quod aliquid est quod semper similiter agit et secundum modum unum. Jam enim in secundo Peri geneseos ostensum est quod in omni generatione et corruptione duo sunt, quorum unum est continua ipsius esse permanentia secun-
dum esse divinum : et altorum est diversitas generationis et corruptionis : et ideo oportet esse duos modos circuli primos, quorum unus sit uniformis, qui est primi
caeli divinus, qui causa est esse divini in omnibus : et alterum motus oblique afferens et differens astrum generans, qui est circulus obliquus, in quo moventur astra omnia secundum accessum et recessum, quorum sol est principium : propter quod Sol pater generationis vocatur ab Antiquis. haec autem licet hic supponantur, et in secundo Peri geneseos sint physice probata, in sequentibus probabuntur ex propriis istius primae philosophiae : hoc, autem quod hic sufficit ad praesens, est hoc, quod si secundum dicta praenominatorum Philosophorum Idem est quod semper movetur in circuitu accessum et recessum faciens generationem et corruptionem, sive illud sit amor et odium, sive intellectus distinguens, sive circulus obliquus, oportet aliquid esse supra hoc quod semper similiter agat aequaliter accedens et recedens. Et si ponatur quod odio movente semel inest entibus generatio et corruptio, oportet quod ponatur aliquid agens aliter et aliter : quia aliter non faceret diversam generationem videlicet, et corruptionem : et ex hoc sequitur, ut dictum est prius, quod super hoc sit aliquid agens uniformiter.
Ex his igitur duobus elicitur, quod necessarium est quod sit aliquid quod secundum se et essentialiter agat et uno modo, et quod aliquid secundo modo agat secundum aliud et aliud in accessu. Oportet igitur secundum hoc quod dictum est, quod aut agat semper secundum diversum, aut quod agat secundum motum primum primae substantiae, omne id quod perpetuum habet motum : totus enim et omnis motus superiorum dividitur in haec duo et non plura prima : quod enim secundum diversum accedit et re- cedit, et iterum et iterum et sic continue, non potest esse causa continuae permanentiae. Oportet ergo quod illi aliquid sit melius, quod sit vera causa : illius autem causa non est nisi illud quod semper et similiter se habet : quod autem aliter et aliter est diversum, et diversitas non est causa continuitatis in esse : quod autem semper est et agit et aliter, hoc complectitur ambo dicta : quia in quantum est semper, causatur ex motu primi : et In quantum est aliter et aliter, causatur ex motu obliquo. Palam igitur est quod motus primi in genere sic se habent ut . dictum est : et hoc est quod omnes Philosophi diviserunt motum caeli prima divisione In motum planes et in motum aplanes, sicut inferius ostendetur. Quia vero sic est ut dictum est, et ita res se habet : et si dicatur quod primus motus non sit essentialiter a primo motore, sequitur quod res generatae ex nocte erunt, et quod simul fuerunt omnia, sicut saepe dictum est, et quod res generatae solvuntur ex non ente : quae omnia impossibilia sunt secundum naturam.
Oportet Igitur dicere, quod primum erit sempiternum, et quod movet id quod in motu est sempiternum, et sempiternum movet motum : caelum enim est aliquod sempiternum, et quod movet id quod In motu est sempiternum, est substantia actu existens, nihil habens admixtum de potentia. Hoc autem jam in octavo de Physico auditu declaravimus , quod est aliquid compositum ex motore et moto, quod est medium duorum, scilicet ejus quod est movens tantum, et ejus quod est motum tantum. Si inveniatur unum componentium sine altero, quod etiam reliquum invenitur sine isto : in natura autem invenitur id quod est motum non movens, et Invenitur medium compositum quod est movens et
motum : igitur invenitur etiam substantia movens tantum, et semper in actu existens, quam impossibile est moveri : et haec propositio nunquam habet instantiam in his quorum utrumque componentium est substantia, et non accidens, et in quibus componentia sunt habentia modos oppositos, sicut movens tantum habet oppositum modum ad id quod est motum tantum et ad id quod est motum et movens : movens autem tantum erit sempiternum movens ".o in : et ideo oportet quod sit substantia semper actu existens, et nunquam in potentia : materia autem generabilium et corruptibilium est substantia quae est mota tantum non movens : circulus autem caelestis est substantia mota movens : igitur prima substantia quae est insensibilis, erit immobilis et movens tantum.