CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans quatuor quae primae substantiae conveniunt, quod videlicet non est in genere, quod non habet universale et particulare, et quod multiplex est in resolutione, ei quod distinctior est ab aliis quanto perfectior aliis.
Ex his patet, quod duo sunt quae soli primae substantiae conveniunt, quorum unum est, quod ipsa non est in genere aliquo per omnem modum, sed ante omne genus. Secundum autem est, quod in ipsa non est aliquid universale., vel par- ticulare, vel commune, vel proprium. E^ huic addunt quidam alia duo, quorum, unum est, quod quanto simplicior est I11esscntia, tanto multiplicior est in relatione et effectibus. Secundum autem est, quod quanto simplicior est, tanto nobilitate sua ab aliis distinctior est et nulli habet aliquid commune. Horum autem primum sic probatur : omne quod est in genere, aut est in ipso sicut species, vel genus., aut sicut principium generis, aut speciei : constat autem quod prima substantia non est in genere sicut genus, vel species : ergo non est in genere. Si enim esset sicut genus, aut praedicaretur, aut apta nata esset praedicari de pluribus, ut ens de ratione diffinitiva eorum : de nullo autem tali potest praedicari prima substantia. Et constat quod non est species vel individuum : quia tunc esset compositum, aliquid ex genere et differentia, vel ex forma et materia :
quae omnia absurda sunt de prima substantia. Si autem esset principium, generis, tunc esset aliquod elementum constituens genus quod est substantia : igitur esset forma vel materia : et quodcumque eorum daretur, esset unibilis per essentiam multis, et componibilis cum illis :
quae omnia sunt absurda : ergo non est in genere substantiae. Et constat quod non est in aliquo genere accidentium : ergo in nullo est genere. Et cum dicatur substantia, alia ratione dicitur de ea substantia, et de aliis: dicitur enim substantia ab actu substandi, quando substat per se, vel per aliud : per se sicut materia et subjectum : per aliud sicut forma. Dicitur etiam substantia res per se existens, et hoc modo dicitur duobus modis. Si enim dicatur per se per oppositum ejus quod est per aliud, tunc habet duplicem intellectum : dicitur enim per aliud existere, quod in se non habet esse, sed in ejus diffinitione cadit aliud quod, ipsi est causa existendi : et sic accidens est res per se existens. Dicitur etiam per se existens per oppositionem ad id quod est per causam existens : et sic sola substare
Ii a divina prima est per se existens, quae sola ipsa penitus nullam habet causam in esse. Sic ergo scitur quod non est in genere substantiae, et aliquo modo ipsa sola est substantia : et hoc modo supra diximus in quinto hujus sapientiae libro, quod ipsa sola est ens, eo quod non habet aliquid potentiae dependentis ad quamcumque causam aliam.
Quod autem in ipsa non sit universale et particulare, posset quidem statim concludi per hoc quod non est in genere, cum nihil sit in genere directe, nisi universale vel particulare, tamen melius probatur sic : in quacumque natura est universale vel particulare, in illa sunt duae naturae, quarum una est communicabilis, et altera incommunicabilis : sed in eo quod est in fine simplicitatis, non est nisi unum simplex, ut habitum est : ergo non est ipsa universale et particulare : ubicumque autem est universale, inest particulare, et e converso : quia particulare non est particulare, nisi quia est communis naturae suppositumparticulans ipsum. Adhuc autem prima substantia cum sit prima, non est communicabilis pluribus, eo quod impossibile est esse primum in pluribus : quia prima non sunt plura : omne autem universale communicabile est pluribus : ergo prima substantia non potest esse universalis : igitur in prima substantia non est universale vel particulare.
Quod autem tanto multiplicior sit in relatione, quanto prior est et simplicior, sic probatur : quanto aliquid est simplicius, tanto sui ad plura indigetur, et in pluribus invenitur : simplicissima est autem prima substantia : igitur tanto sui ad plura indigetur, et in pluribus ut causa primaria invenitur : et quanto in pluribus invenitur, tanto relationem habet ad plura : cum igitur sit causa omnium prior, quanto prior est et simplicior, tanto multiplicior est in hoc quod plura referuntur ad ipsam : ipsa enim secundum suum esse ad nihil dependet, et nullo indiget, sed alia omnia, eo quod
causantur ab ipsa, dependent ad. ipsam, et referuntur ad eam, secundum quod sunt causata ipsius. Respectus autem secundorum ad primum non intelligitur, nisi cointelligatur etiam respectus primi ad secunda : sed respectus primi ad secunda rationis est, et non rei dependentia : sed secundorum respectus ad primum est dependentia secundum rem: et ideo respectus secundorum ad primum variat et impedit plenam ipsorum simplicitatem : quotquot autem sint respectus primi ad secunda, non obstant simplicitati : quia non sunt reales, sed sunt quorumdam respectuum rationes, et talia relativa in praecedentibus diximus esse in diversis generibus : quia unum tantum secundum rem est in genere relationis, alterum autem non, sicut scitum et scientia.
Multi autem et magni dubitaverunt de quarto : eo enim quod viderunt primam substantiam simplicem esse et in fine simplicitatis, et viderunt quod prima praedicata quae simplicia sunt, praedicantur de omnibus, et non distinguuntur ab aliquo, sicut unum et ens, putabant primam substantiam esse indistinctam et esse omne quod est, et putabant ipsam cum prima materia et prima intellectus natura esse idem penitus. Ratione autem parva persuasi sunt, sicut diximus : quia putabant omnia illa esse eadem quae non differunt differentia distinguente : prima autem materia et prima natura intellectus et prima substantia differentia distinguente non differunt: quia si differre dicantur, tunc habebunt differentiam qua distinguuntur : omnis autem differentia distinguens aliquid commune distinguit : igitur quodlibet istorum habet duo in se, distinguentem videlicet differentiam, et communem naturam distinctam : ergo quodlibet istorum, est compositum : et hoc est contra hypothesim, quia datum fuit quod quodlibet istorum esset simplex. Si autem demus quod sic sunt composita, per hoc non excusatur objectio : quia resolvamus composita ista in sua
simplicia, tunc sequitur quod primum divinum et primum materiale et primum intellectuale sunt unum. Ad hoc autem adhuc ratiocinanturper signum proprium, quod dicunt esse cum demonstratione et convertibile: dicunt enim quod quorum est unus et respectu ejusdem communis ambitus, illa sunt eadem : unus autem et respectu ejusdem est horum trium ambitus : quia quodlibet horum trium ambit omnes formas, et praehabet eas quodammodo : quia omnes formae sunt in prima substantia, propter quod etiam a Platone dicta est mundus archetypus, et omnes formae sunt in intellectuali natura: et omnes sunt in materia prima : videntur igitur haec tria esse unum secundum esse indistincta. A quibus si quaeramus quare materia non intelligit formas, sicut intellectus, cum intelligere formam nihil sit secundum eos, nisi quia est Intus ut forma est, et non ut est res, nihil penitus respondent, nec valent respondere, praecipue cum una natura sit intellectus et materiae. Et in hoc inconveniens de necessitate incidit etiam liber Avicebron, quem Fontem vitae vocavit: quia Ipse dixit quod una natura communis est materiae et intellectus, licet intellectus addat primam formam super materiam, et sic sit compositum primum : quia quamvis addere concedatur formam super materiam primam, tamen per hoc non Impeditur quin receptio formae in intellectu sit receptio materiae : et quae sunt unius rationis in receptione formarum, habent eumdem actum in communi : forma igitur sicut secundum esse dividit et distinguit materiam, et facit quod una est lapis, et alia est asinus : ita secundum esse in species distinguere debet intellectum et substantiam primam : quod est absurdissimum : et ideo ab homine omni horrenda est ista vilissima philosophia, quae nunquam processit de subtilitate Peripateticorum.
Unde sciendum, sicut et alibi diximus quod prima simplicissima distinguuntur ab invicem seipsis, et ideo maximam.
habent distinctionem : et substantia quidem prima est primissima et extra genus. Intelligentia autem compositum est primum in genere acceptum : et dico primum secundum esse et non secundum coelementationem categoriae praedicabilium. Qualiter autem Intelligentia composita sit, in sequentibus docebimus. Materia autem prima est primum subjectum secundum privationem formae acceptum, sicut in ante habitis ostendimus : unde patet quod cum haec tria prima dicimus, aequivoce et non univoce primum vocamus. Et cum dicunt quod distinguens distinguit aliquid commune, dicemus quod hoc nihil est dictu, nisi in eis quae sunt in genere, in quibus communitas generis per differentias distinguitur : sed quando simplicia a seipsis distinguuntur, sicut distinguuntur diffe rentiae primae ab invicem, unumquodque distinguitur ab exteriori quolibet, et non dividit naturam communem quae sit in ipso et in alio. Quod autem dicunt de ambitu formarum, dicendum quod ambitus ille est aequivocus : quia prima substantia praehabet formas sicut causans eas per seipsam, et non habet eas sicut subjectum : sed quia ipsa per suam essentiam est forma, et lux sua dat et fundit eas : et ideo intelligendo seipsam intelligit omnia quae sunt et quae esse possunt, et aequaliter intelligit ea dum sunt, et dum non sunt : quia quocumque modo varientur res secundum materiam, ipsa res remanet idem fons lumine suo replens omne quod suae lucis et bonitatis est perceptibile. Intelligentia autem ambit formas, eo quod est lumen lucis cau
sae primae et Imago : et ideo movetur ad ipsam, sicut in sequentibus erit manifestum : materia vero ambit eas sicut secundum esse recipiens : et sic plana est causa quare non Intelligit eas. Hujus enim nulla alia causa est, nisi quia sunt In Intelligentia sicut In loco specierum et in luce : In materia autem sunt, non sicut in loco, sed potius sicut in subjecto quod de potentia secundum esse exit
ad actiua. Et hujus causa est, quia intellectum non distinguunt, sicut ea quae sunt in loco non. distinguunt locum, sicut colores secundum esse speciei existentes in perspicuo pervio non distinguunt perspicuum : existentes autem in perspicuo terminato, distinguunt ipsum, sicut actus distinguit potentiam quae de privatione facit esse actum.