CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter movet ut bonum, et per id quod movet ad aliud quod est motum, movet omnia alia.
His autem sic determinatis, revertamur, ad propositum de modo motus motoris. Resumamus autem, quod movet ut optimum simpliciter, ut unicuique optimum secundum quod est capax sui unumquodque. Sic enim bonum, in qualibet una coelementatione, quod est finis coordinatorum, sic est semper optimum coordinatorum. Sic et quod sic est proportionale omnibus coordinatis, est primum. bonum illius coordinationis : et sic est in motoribus et caelis. Et ideo prima substantia in eis est optimum et movens primum. Quia vero illud est cujus causa est totum quod est illius coelementationis, et causa finalis omnium, ostenditur per divisionem bonorum. Est enim bonum alicui, et hoc est, quod est huic vel illi bonum : et est bonum simpliciter, quod est, sicut diximus, omnis boni bonum et substantialiter bonum. Bonum huic et illi est bonum particulare et distinctum ab eo cujus est bonum : quia hoc bonum bonificat id cujus est bonum per informationem. : et in omni informatione aliud, est quod informat, et aliud quod informatur i et ideo tale quid non est substantialiter bonum, sed est sicut non ens bonum, sed factum, bonum per formam boni sibi advenientem : et ideo illud movetur ad formam boni. Id autem quod simpliciter est bonum, est essentialiter bonum, et substantia sua est ipsum bonum : et ideo non est sicut non ens bonum per formam boni factum, bonum : propter quod sequitur necessario, quod ipsum immobile ad bonum omnia alia movet ad bonum suum, per hoc quod sua essentialis bonitas et proportionalis est omnibus, et perficiens in esse et bene esse omnia, et vincens unumquodque, et non movens intellectum per aliud, sicut movet sensibile bonum, sed influens ei per seipsum i participatur tamen aliter et aliter ab intellectualibus et aliis, sicut diximus : et tunc cadit in diversum esse bonorum : movet autem, illud bonum quasi desideratum et per motum desiderantium ipsum movet omnia alia, ita quod bonitas ejus per universum esse rerum causatarum diffunditur : et sic omnia descendunt ab ipso, ita quidem quod intelligentiae intellectualiter capiunt ipsum., et quaelibet intelligentia bonum, quod sibi influitur per motum sui orbis exsequitur et explicat: et id quod intelligentia per motum explicat, materiae generabilium et corruptibilium infunditur : et sic semper tota impletur naturae capacitas : et quod intelligentia recipit intellectualiter, explicatur a caelesti circulo corporaliter, et materialiter recipitur a materia activorum et passivorum. Adhuc autem quod intem.poraI.itcr et indivisibiliter est in causa prima et immensurabiliter, hoc in intelligentia quidem est immaterialiter, non tamen omnino indivisibiliter, et est in ea mensurate secundum quod, sibi competit : et hoc in circulo caelesti est mobiliter et distenso, non simul : in materia autem est omnino temporaliter et diminute et materialiter : et sic primum, quod omnino est necesse diffunditur in id quod est necesse ex alio : et necessarium ex alio, distenditur in id quod est necessarium ex ordino motus in circulo :. et hoc deficit in id quod est
frequenter, et hoc deficit In casum et Id quod fit raro.