CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod primo motori et aliis motoribus caelorum motus sui sunt delectabilissimi.
Igitur secundum ea quae saepe diximus, si quid movetur quocumque modo moveatur, illud necessario contingit aliter se habere, cum omnis motus sit aut ubi post ubi, aut forma post formam : et ideo id quod movetur, ad minus contingit aliter se habere secundum locum, etsi non se habeat aliter secundum substantiam : et illius quod sic se aliter habet, oportet aliquid esse movens per se, sive per essentiam suam, quod sit ens et movens, ita quod entitas sua moveat, et sit actu ens absque omni potentia aliter se habendi : et hoc nullo modo contingit aliter se habere, et hoc movet primum motum, et hoc secundum locum : farentia namque circuii est prima mutationum omnium, et inter ferentias prima mutatio quae est in circulo primo : hanc igitur movet movens primum : tale ergo movens est ens movens ex necessario quod a nullo dependet, sed secundum suam essentialem bonitatem movet : et in quantum sic necessario est bene et optime, sic est principium movens, et est motus actus sibi essentialiter connaturalis. Sicut enim diximus in quinto hujus sapientiae libro, necessarium dicitur tot modis quot ibidem determinati sunt. Et uno quidem modo dicitur necessarium vi sive violentia, et hoc est contristabile, et motus animalium non est sine tali necessario in quantum materia organi movet in oppositum motus processivi : et ideo labor est in tali motu : esse enim quod est praeter naturalem impetum vincente motore alieno motorem naturalem. Aliud autem necessarium quod est necesse esse non dependens ab alio : et hic est actus purus, et nunquam est hoc sine bene et optime : et ideo illud est operatio essentialis dulcissima. Tertio autem modo est necessarium, quod simpliciter non contingit aliter se habere : quia licet causam habeat ex qua pendet, tamen illa immobilis est, et naturae suae proportionaliter profectiva et conformis, qualis necessitas est in secundis, quae toto desiderio ad primum moventur : et ex tali principio pendet caelum et tota natura : et ideo dulcissimus est caelo motus suus, et dulcissimum unicuique consequi per motum naturalem aliquid de esse divino primi moventis : propter quod sine quiete moventur caelum et natura, nec un-
quam laborant, vel laxantur. Hujus autem probatio pulcherrima est, quod unicuique finis connaturalis et proprius est delectabilissimus et dulcissimus : finis autem est attingere tale secundum effectum, quale est primum movens secundum naturam. Cum igitur primum movens intellectualia ad intellectualium esse secundum naturam sit intellectus purus, attingere illum secundum esse et veritatem est delectabilissimum et dulcissimum. Et hujus ratio est valde notanda, quia est necessaria. Et haec est causa, quod theoria sic attingens intellectum purum in homine., aufert taedium et tempus, licet non permaneat diu propter incommoda corporis et motum sensibilium. Est autem idem intellectus movens in tota natura : sed natura non attingit bonum efficientis primi in ratione intellectus, sed in umbra privationum et materiae : et ideo delectabiliter quidem movetur ad ipsum, sed non tantam in eo percipit dulcedinem. In caelestibus autem perfectissimo modo attingitur : et ideo motus eorum sunt in eximia dulcedine et delectatione.
Eminenter autem est in primo motore, in quo substantialiter idem est finis et principium : unde deductio et delectatio in caelestibus :est semper et continue talis, qualis est aliquando ad modicum in nobis, quando moventem per contemplationem attingimus intellectum. Quod, autem illa deductio semper perseveret sic in nobis, est impossibile in hac vita : sed tamen hoc est summum quod anima potest habere in corpore, ut mente saltem aliquando intellectum purum attingat : et si exuta corpore illi continuabitur quod in corpore raptim aliquando attingit, hoc erit summum gaudium et regnum caelorum. Quod autem verum sit quod diximus, probatur a signis in aliis animae operibus voluptuosis. haec enim omnia sunt in actu et agere, et non habitu vel quiete : voluptas enim, sicut in Ethicis dictum est, actus est talis : et ideo vigilia et sensus secundum actum, et intelligentia secundu m suum a,ctum sunt voluptuosa : quia voluptas sive delectatio faciens deductionem est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita. Si qua autem alia sunt voluptuosa et delectabilia, sunt voluptuosa quia referuntur ad actus et operationes, sicut spes in futurum, et exspectatum bonum secundum actum, et memoriae praeteritorum et connaturalium quae secundum actum afferuntur bonorum. Sed illa intelligentia quae est secundum seipsam intelligentia, et omnis boni fluvius indeficiens est ejus quod est secundum se optimum : quia ipsa est sui ipsius, et inter intelligentias quae maxime intelligentia et magis elongata a privatione est boni quod est maxime bonum : quia secundum, quod se melius et essentialius attingit, sic melius et essentialius attingit primum et purum intellectum : et quanto hoc sublimius attingit, tanto sublimius iucundatur et delectatur. Hoc autem sic fit : quotiescumque enim intellectus intelligit, aliis intelligit secundum intelligibile quod intelligit transumptionem : tunc ipsum intelligibile fit per resolutionem ordinans intellectum ad seipsum, et fit intelligibile ipsum intellectus secundum actum intelligens. Dico autem secundum transumptionem intelligibile intelligere, sicut supra dictum est de intellectu adepto, quando intelligibile in locum specierum transumptum, resolvitur in speciem, intelligibilium, hoc est, in ipsum intellectum : tunc enim sicut colores in perspicuum transumpti et in speciem colorum, resoluti, sunt lumen, et lumen et colores sunt idem, actu : ita intelligibilia resoluta in speciem intelligibilium sunt idem actu cum intellectu, et sic ordinant intellectum : et sic idem sunt intellectus et intelligibile. Susceptibile enim intelligibilis et substantiae ejus quod est intelligibile, est intellectus : quoniam est locus et species specierum intelligibilium. Dico autem substantiae
illius susceptibilem intellectum, quae est substantia intelligibilium, nec aliqua alia causa est : quia intellectus susceptibile est intelligibilium, nisi quia prima substantia quae substantificat omnium esse
et substantiam, est intellectus, cujus lumen est hypostasis formarum substantialium, sicut lumen solis est hypostasis colorum : et ideo intellectus habens intelligibilia eo modo quo dictum est, statim agit actionem connaturalem propriam, et delectatur : et si hoc est verum, igitur multo magis agit delectabiliter illud quod putat et scit sine fallacia se habere ut divinum intelligibile et optimum : et hoc fit quando sicut per resolutionem sive transumptionem intelligibilis adeptus est seipsum, ita per resolutionem et transumptionem sui proprii, luminis jam inventi per intelligibile adipiscitur primum et purum intellectum : hoc enim est in theoria dulcissimum et desideratissimum : et quod omne quod intellectum habet, habet naturaliter scire secundum actum et contemplari desiderat. Ex omnibus autem his quae dicta sunt, palam est, quod etsi Deus sive intellectus primus et purus sic se habeat, sicut nos habemus, nos aliquando quando mente attingimus eum, semper erit mirabilis et mirabilium delectationum plenus : quia cum sibi non desit, hoc semper habebit, quod nos aliquando habuimus, quando habemus mirabiliores et firmiores et puriores delectationes. Si autem habet sine mensura magis quam nos, tunc est mirabilior in delectatione pura sine mensura quam nos, vel aliquid causatum suum : et ita ista consideratio est melior
quae est in tota philosophia : quia pro certo sic se habet Deus, et homines divini efficiuntur quando sic se habent.