CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De exclusione erroris Pythagoricorum
et jSpeusippi, Quicumque non sufficiunt in praehabitis quaestionibus unicuique satisfacere volentes ad similitudinem eorum quae in generabilibus vident, sicut fecerunt Pythagorici, et ex posterioribus nepos Platonis Speusippus, Iii non dicunt sicut nos diximus, sed potius omnia quae inducta sunt negantes, dicunt quod optimum et nobilissimum non est in primo principio rerum : et hujus dicti sui persuasionem adducunt a simili in generatione : quia vident quod et plantarum et animalium quaedam sunt principia et causae, quae sunt semina et spermata, in quibus non est naturae bonum et perfectum, cum in ipsis non sunt plantae et animalia nisi in potentia : et sicut ostendimus in nono hujus sapientiae libro , secundum potentiam non determinatur bonum et perfectum, sed secundum actum : unde bonum et perfectum potius est in plantis et in animalibus secundum actum existentibus et principiatis, quam in principiis eorum. Isti autem tales sic dicentes non rectam habent aestimationem-: sicut enim determinatum est in ante habitis, omnem potentiam praecedit actus : unde spermata sunt ex actu existentibus quae diversa sunt asperitatibus, sicut diversus est actus a potentia : et illa priora moventia et finalia, quia finis est similis principio : nec movens quiescit a movendo, nisi deducat ad simile sibi quantum similitudo sua proportionalis est ei quod, movetur : unde primum
non est sperma, sed potius finalis spermatis, quod ultimo fit ex ipso, hoc est movens primum : sicut si aliquis dicat hominem priorem spermate : et quia sperma similitudinem habet animae hominis quae agit in spermate sicut ars, ideo ex spermate generatur homo. Et ideo sperma diversum ab homine est ex homine, nec aliter posset producere hominem : et cum generans primum non est univocum, sicut cum sol generat hominem, informatur forma qua , est in materia generationis a forma caelesti : et haec caelestis corporea informatur ab illa
quae est motoris caeli, quae est semper separata et immaterialis : et haec est prima forma generans et perfectissima : nec generatio est delectabilis omni naturae, nisi propter illam formam primam : tota enim mortalium natura refloret et in delectatione diffunditur, quando induit illam : et tota natura movetur, ut illa quantum potest imbuatur : et de hoc quidem multa jam diximus in praecedentibus, sicut etiam actus perfectissimus est primorum naturae principiorum. Sed Pythagorici et Speusippus non consideraverunt naturae principia nisi proxima quae sunt in potentia : et ideo decepti sunt. Manifestum est ergo satis ex. his quae dicta sunt, quia est aliqua prima substantia sempiterna et immobilis a sensibilibus separata.