CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digrcssio declarans solutionem Joannis Grammatici.
Difficultatem tamen haec affert subtilis objectio Joannis Grammatici. Dicit enim quod omne corpus virtutem habet corpoream, et cum corpus sit finitum, necesse est illam virtutem finitam esse : caelum autem corpus finitum est : igitur habet virtutem corporis finitam : omne autem quod finitum est, finiti est motus et actionis : ergo virtus illa non movebit tempore infinito, nec caelum erit motus infiniti, ut videtur. Si enim diceretur propter hoc caelum esse corruptibile, non sequeretur, nisi hoc adderetur, quod cum caelum sit instrumentum motus universalis qui naturam totam salvat et continet, si non ponatur caelum moveri, sequitur quod non salvatur in esse : quia illud quod est frustra, non est in natura : et sic sequitur caelum esse corruptibile. Nec tunc valet solutio quam dant quidam hic qui concedunt caelum habere virtutem finitam, sed hanc non dicunt esse nisi potentiam ad motum localem et non ad. formam : et ideo cum corruptio sit motus ad formam, vel mutatio, non sequitur, ut dicunt, quod caelum sit corruptibile. Sequitur tamen inevitabiliter secundum modum jam prius inductum.
Sunt autem quidam qui hanc objectionem excludere et solvere volunt, concedentes quod caelum habet virtutem finitam ad motum : sed quia haec virtus non est movens caelum, quia illa virtus est sicut virtus instrumenti mobilis, vir-
tus autem separatae substantiae est quae movet, et virtus separata nec est finita nec Infinita, et habet actum infinitum, ideo caelum movetur tempore inlinito quantum de se est: et ideo concedunt quod caelum stabit tempore determinato quantum est de virtute conjuncta sibi, et quod habet principium standi in seipso : sed quod non stabit, hoc est de virtute exteriori separata. Si enim hoc est verum quod dicunt, tunc videtur quod caeli virtus ad moveri non sit propositio nata virtuti separatae ad. movere : sed. quandocumque non est proportio inter motorem et mobile, solvitur motus : ergo videtur quod caeli motus solvetur secundum naturam : et hoc nunquam aliquis dixit Philosophus. Quidam quidem inveniuntur dicere et dixisse, quod solvetur secundum Dei voluntatem, sicut Plato et theologi quidam : sed nunquam aliquis dixit quod solvendus esset secundum naturam.
Dicendum igitur videtur, quod caelum non habet virtutem corporis ad motum nisi eam quae est aptitudinis et instrumenti : et de hac virtute nihil concludit objectio Joannis Grammatici: quia cum probatur quod virtus finita corporis non movet motum infinitum et non agit actionem infinitam, hoc non tenet nisi de potentia virtutis activae et non passivae. Virtus autem instrumenti ad motum est virtus obedientiae et passiva. Et cum ponitur quod substantia instrumenti nullam recipit alterationem propter potentiam semper existendi quam habet, sequitur quod instrumentum semper est in eadem aptitudine ad motum : et cum motor sit immobilis et actus purus, sequitur quod semper movebit, et sic semper durabit motus secundum naturam principiorum motus quae sunt movens et id quod movetur. Nec est hoc mirum in corpore perpetuo : quia etiam in corpore corruptibili sic esset, si semper ma- neret habilitas eadem : et ideo dictum est in libro primo de Anima , quod si senior accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis : et si hoc dictum est de motore qui est virtus in corpore finitae actionis, multo magis est hoc verum de virtute caeli, quae est virtus obedientiae ad motorem separatum, qui nec est virtus finita, neque infinita, sed indivisibilis et simplex, sicut jam ante diximus. Haec igitur dicta iterum de prima substantia sufficiant. Iterum enim revertemur ad considerationem ipsius, postquam inquisiverimus de motoribus inferioribus caelorum inferiorum.