CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod necesse est planetarum motus a diversis esse motoribus, quorum quilibet est substantia quaedam separata et immobilis motu quem movet.
Videmus autem etiam oculis corporalibus praeter illam ferentiam circularem quam diximus motum, sive ferentiam universi quae est simplex et uniformis, et dicimus eam. moveri a prima substantia immobili alias multas ferentias, sive motus circulares, sempiternas, sicut sunt motus planetarum, qui sunt sempiterni circuli : corpus enim caeleste sempiternum est et instabile, quod, nunquam quietem interponit in regyrationes sicut facit reflexus motus in recto, sicut ostendimus in octavo Physicorum , Quod enim planetarum motus et circuii diversi sint, probatur ad visum : quia videmus quod non possunt in una continua superficie esse mota, quorum unum est tardius alio : eo quod sicut in VI Physicorum probatum est , tardum dividit magnitudinem. Motus autem planetarum. sunt in tarditate vaJ.de diversi De causa autem hujus tarditatis, sive hoc sit ideo quia motor velocioris nobilior sit quam tardioris, sive ideo sit quia tardior est majoris quantitatis circuii quam velocior, non curamus hoc : quia non quaeri- mus hic causam, sed solum hoc quod inferiores videmus velociores superioribus : et ideo in orbe uno revolvi omnes planetae non possunt, sed in multis et in tot vel pluribus, quot sunt ipsi planetae qui revolvuntur. Necessarium, est autem quamlibet harum ferentiarum, sive circuiationum, moveri a quadam substantia separata, quae sit immobilis secundum se et sit sempiterna. Et hujus quidem necessitatis causa et ratio est : quia si astrorum ipsorum natura sempiterna quaedam natura est, oportet quod et movens ea sit sempiternum : quia sempiternae natura) sempiternus est motus : aut oporteret ponere quod esset otiosa ex quo facta est ad motum, et salus ejus sit in motu, sicut in ante habitis ostensum est : hoc autem natura movens est prius moto, sicut omne movens prius est quam id. quod movetur ab ipso, non prius tempore, sed prius est sicut causa prior est causato : quia motor est causa motus et mobilis quod movetur, quamvis duratione temporis simul sit cum ipso. Hoc autem in sequentibus ostendetur.
Eadem autem necessitate probatur quod motor ille qui est prior eo quod movetur, si id quod movetur est substantia, quod et ipse necessario est substantia : quia substantia non causatur nisi a substantia : nec unquam potest esse accidens principium substantiae, sed e converso substantia est principium accidentis, sicut saepe in ante habitis probatum est. Ex quo igitur hoc sit necessarium esse, tunc palam est quod tot necesse est esse substantias moventes, et secundum naturam sempiternas et immobiles secundum se : et quae sint sine dimensione, eo quod nec sint corpora, nec virtutes in corpore quot sunt perpetua mota corpora propter jam inductam causam. Haec enim demonstratio sumitur ab effectu primo essentiali et convertibili. Palam igitur est ex his quae
dicta sunt, quia sunt in quodam numero substantiae separatae plures, et quod harum quaedam est prima, et quaedam sunt secundae, et quaedam tertiae, et sic sunt in diversis ordinibus, sicut ordinantur sphaerae eorum quae moventur,