CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressu) declarans exitum intelligentiarum in esse a causa prima, ei exitum caelorum in esse ab intelligentia ei a prima causa.
Haec autem intelligentia secunda et deinceps ordinis se habet ad primam cau-'' sam, sicut causatum ad causam : licet enim causae efficientis non sit nisi educere formam de materia in his quae habent materiam, tamen in his quae nullam habent materiam, causalitas causae primae est substare secundam et fundare : quia cum intelligentia, sicut dicunt Peripatetici, sit forma caeli, et motor, non educitur de ipso ut de potentia, quia non est generabile caelum : et quamvis poneretur esse generabile, non tamen ex ipso educeretur, quia non est intelligentia forma et substantia quae sit in materia, sed potius corpus non aptatur ei nisi ut sit instrumentum motus, et non aptatur ei tamquam necessarium ad esse talis substantiae, quia intelligentia ad esse suum corpore non indiget. Est igitur intelligentia id quod in esse fundatur a luce primae causae, sicut lumina stellarum constituuntur a lumine solis : haec autem lux primae causae aptat sibi caelum secundum, super quod est irradiatio formarum ejus, et per ipsum et per se irradiat super omne illud quod continet caelum ejus : et ideo lux prima influit super secundam, et illuminatio illa fundat eam in esse : quia illuminatio illa cum sit activa et activi intellectus universaliter, est causa esse, et id quod convenit secum in esse, est causatum primum, quod ante fluit a causa prima secundum quod est
movens, et formam activam jam invexit mobili suo quod movetur ab ipsa, est caelum secundum quod movet intelligentia secunda. In omnibus enim his advertendum est, quod omnes Peripatetici conveniunt in hoc cum Stoicis, et maxime cum Platonicis, quod materia prima non exivit in esse per causam aliquam generantem vel moventem, sed quod sit perpetua. Peripatetici autem dicebant, quod movens primum dupliciter consideratur, in se videlicet, et sic est lux et intellectus activus, vel supra lucelli et intellectum, existens : consideratur etiam ut causans, et ex parte illa metaphorice attingit materiam, et quodam, modo incorporatur, sicut intellectus artificis in se lux est, et ex parte qua movet, incorporatur forma et lux artis corporeis instrumentis. Quod igitur est a causa prima prout ipsa est lux immensa in se existens et luces emittens, est intelligentia primi ordinis post eam : quod autem fit ab ipsa secundum quod est tangens materiam, est caelum primum, quod ipsa per suam formam agentem movet: primo enim considerata est ipsa actus, et secundo modo considerata est potentia activa mixta materiae. Et similiter intelligentia primi, ordinis sub causa prima habet hanc duplicem considerationem : et in se quidem prout est lumen causatum a causa prima, irradiat ab ea lumen intelligentia), cui jungitur irradiatio causae primae: et quod. sic fit duplici irradiatione, magis est determinatum et contractum, quam quod fit ab uno lumine simplici : unde quod sic fit a duplici lumine, est intelligentia secundi ordinis, quae secunda est sub prima : et ex illa ex parte illa quae contingit materiam, iterum, procedit suum caelum : quia ex parte illa est potentia, sicut ante dictum, est i et sic causant omnes intelligentias et omnes orbes. Hunc autem modum causandi Peripatetici de natura accipiunt: quia, sicut dicitur in VIII Physicorum ,m his quae per se mo-
vontur, Id quod fit in mundo majori, simile est ei quod fit in minori mundo, hoc est, in animali perfecto, quod movetur per se motu locali. In animali autem illo videmus quod virtus formativa quae est In semine, et est similitudo animae et Intellectus activi, In quantum est ab anima patris, et est seminis humori mixta, in quantum est materialis : es ex Ipsa In quantum est quidem lux et similitudo animae J patris, secundum omnes vires animae patris procedit et educitur anima nati quae est lux corporis : in quantum autem est materialis, quod, fit ab ipsa, est corpus secundum diversitatem organorum.
Et si quis objiciat, quod in caelo non proceditur a potentia ad actum, eo quod caelum est ingenerabile : dicunt Peripatetici quod non obstat hoc, quin talis sit ordo causandi. Si enim demus quod sol semper stetit fft stabit In hemisphaerio, tamen per hoc non tolleretur quin sit sol causa diei: et similiter vestigium pedis semper causatur a pede, quamvis positio pedis in pulvere non praecedat vestigium : et sic est in multis : unde licet status talis mundi in intelligentiis et orbibus qualis illinc est, secundum omne tempus fuerit sicut nunc, tamen per hoc non excluditur causalitas, quin unum secundum esse causetur ab alio, et semper inferius causatur a suo superiori.
Adhuc autem si quis objiciat, quod prima causa quae supra nomen est, non reflectitur supra se, sicut dictum est in ante habitis : et ita videtur quod nusquam attingit materiam : quia si attingit, videbitur duplex esse habere, sicut habent aliae intelligentiae i et hoc supra negatum est. Dicendum, quod hoc est verum secundum Platonicos, et etiam secundum illos qui ponunt Intelligentias alias esse substantias quam animas caelorum : sed secundum illos qui dicunt easdem esse substantias et animas caelorum et intelligentias, non est ita : quia lux primae cau sae simplex est et pura : et ideo cum attingit materiam, non recipit obumbratio-
nem, sed vincit eam, et vincendo terminat ad esse instrumenti sui, quod est caelum primum. Cum autem irradiat ad constitutionem intelligentiae primi ordi-
nis, hoc fit per actum qui est compositi, et est actus primae causae in orbe primo: et ideo fit, quod id quod, fit per hujus irradiationem, est ordinis inferioris quam ipsa sit: sicut in. homine actus generationis est actus conjuncti, et tamen id quod, in genitura est similitudo animae, pertingit in esse animae : et quod in genitura est mixtum cum humore et Inviscatum ei, facit constitutionem membrorum : et idco fit quod filius frequenter dissimilis est patri ex parte corporis.
Iste igitur est modus quo et intelligentiae et orbes causantur a causa prima : et ex isto ordino patet qualiter prima causa irradiat super omne quod est : quia universitatem materiae continet suus orbis : et tamen lumen ejus est illud cui conjungitur radius intelligentiae secundi orbis, et tamen ille inferior sic jungitur sibi et determinat Ipsum : et iste sic duplicatus radius jungitur inferiori, et iterum magis determinatur : et sic fit processus descendendo usque ad materiam generabilium, in qua per qualitates et formas materiales maximam recipit determinationem. Talis igitur secundum Peripateticos est exitus In esse Intelligentiarum et orbium. Et per hoc patet qualiter quaelibet intelligentia individuatur per suum orbem, et non per aliud.