CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans numerum motorum, ex propriis primae philosophiae et per rationem.
Ea autem quae magis coria sunt et ex his propriis istius primae philosophiae dicta sunt, quorum mentionem aliquam in primo et quinto istius sapientiae libro fecimus. Quatuor enim differentiae esse substantiarum inveniuntur : est enim essentiarum esse simplicissimum, sicut ostendemus in sequentibus hujus libri. Hoc autem esse tres accipit determinationes, et una quidem est per materiam. Secunda autem est per qualitatis figuram. Tertia autem per primarum qualitatum agentium et patientium commixtionem et complexionem. His autem necesse est respondere in causis et principiis naturae quamdam differentiam. Cum igitur primus motor sit essentia simplex et motus suus sit continuus et unus aqualis, oportet necessario quod ipse per suam substantiam et motum faciat esse in omnibus : et hic motus est aplanes et causa motus diurni in omnibus sphaeris, et sic ab uno simplici primo mobili est motus unus simplex. : consequens autem est ut in secundo mobili duo sint motus: et ideo sphaera stellata secundum mobile esse non potest, sicut alibi diximus : similiter autem et compositio esse cum materia non fit, nisi unum principiorum componentium moveatur ad alterum. Cum igitur motus primus qui causat esse, sit motus ab Oriente in Occidentem, oportebit secundum motum esse ab Occidente in Orientem contra primum motum : quia, illo motus est compositionis primae. : et per hunc modum unum principiorum componentium obviabit al- teri : et hic motus est secundi mobilis : et haec duo sunt caeli occulti, quorum unum habet motum diurnum propter esse : alterum autem motum planes propter compositionem causat in omnibus : consequitur autem hoc ejus quod compositum est determinatio per quantitatem et figuram, et hic effectus etiam secundum omnes astronomos est caeli stellati : propter quod etiam illi cado multae imagines constellationum attribuuntur, et hoc est tertium caelum tres habens motus, sicut in ante habitis determinatum est, et hucusque motus et mobilia sunt ordinata semper uno modo crescentia secundum recessum a, primo simplici. Omne autem quod determinatum est mixtione et complexione primarum qualitatum, est attributum septem sphaeris septem planetarum : et illae non adeo ordinatae abundant in motibus sicut mobilia superiora, sed positione et impositione in motibus disponuntur secundum quod mixtionem perficere possunt. In mixtione autem non est nisi frigidum cum sicco, et frigidum cum humido, et calidum cum sicco, et calidum cum humido : est autem frigidum cum sicco et neutra illarum qualitatum est vitae, sed utraque mortificativa : sed tamen in mixtura operatur potentiam bene tenendi, sed. male recipiendi : et cum potentia male recipiendi impediat mixturam, oportuit sphaeram per motum suum hoc operantem longissime poni a loco mixtionis : et tamen oportuit ipsam esse propter potentiam bene tenendi: et quia hoc habet perficere sphaera Saturni, ideo elongata est maxime a loco mixtionis, et suprema facta est tardissimi motus : quia aliter mixtura omnis solveretur. Frigidum autem cum humido est dupliciter : est enim humidum simplex quod est elementale, et est humidum complexionale quod est subjectum vitae : et illud quidem quod, est simplex, oportet habere fortem motum, ut miscibilibus ingeratur : et ideo propter illud est sphera lunae vicinissima loco mixtionis, ut
forti os moveat : propter quod etiam fluxus et refluxus maris sequitur motum Lunae : humidum autem complexionale habet movere sphaera Veneris, et ideo Soli conjuncta est qui est dator vitae. Calidum autem cum humido est et calidum, cum sicco : humidum autem cum calido esse non potest, nisi sit humidum spirituale, ex quo fiunt spiritus qui sunt vectores virtutum vitae : et ideo non potest esse excellens calidum : quia hoc non est nisi cum sicco : et ideo calidum est clini humido complexionale calidum et spirituale humidum, et hoc movet sphaera Jovis, propter quod altius post Saturnum locata est : quia ex temperamento sui non posset movere materiam mixtionis, sed motae jam et mixtae se influere potest. Calidum autem cum sicco dupliciter est : aut enim est motivum totius materiae, aut digestivum et maturativum materiae jam motae i et illud quidem quod est motivum totius materiae est fervens et furens calidum, quod movet sphaera Martis : propter quod elongata est moderate ut attingere possit et non incendat, et habet locum tertium. Siccum autem cum calido digesiivo et maturativo seminum et conceptuum est sphaera Solis movens : propter quod, in medio planetarum est posita sicut cor, et sibi attribuitur dare vitam. Cum autem isti sex planetae sic movere habeant principia mixtionis, unus solus est qui commiscibiiem et appiicabilem habet virtutem, qui est Mercurius, et ideo habet motus invokitos multos, et ponitur inter duos planetas qui movere habent frigidum et humidum, quod maxime est commiscibile, et isti sunt Luna et Venus. Secundum autem istam rationem, decem erunt ordines substantiarum moventium. Est autem attendendum, quod non puto unquam fuisse comprehensos ab aliquo mortalium omnes motus caelorum : et ideo etiam de substantiis immobilibus et praecipue de numero earum incertum est: sed id quod, rationabilius dici, poterit, ut videtur, jam a nobis dictum est : quia hoc certum est sphaeras esse causas esse et vitae, et differentias sphaerarum esse causas defcrentiarum quae sunt in esse et vita : et ideo videtur talis esse numerus earum qualis dictus est.