CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans dubitationes
quae oriuntur circa praedicta. Oritur autem hic quaestio gravis quam licet in secundo caeli et Mundi tetigerimus, tamen etiam hic solvenda videtur esse. Est autem haec, quare primi duo
caeli nullam penitus habent stellam, tertium autem habet multas valde, et septem alii caeli quodlibet habet unam tantum? Et causa hujus est procul dubio, quia sphaera quae uniformitatis est causa, non potest esse difformis in habendo stellas vel stellam : est autem esse in se uniforme quod est effectus primae sphaerae. Similiter autem compositio quae tantum est ex principiis substantiae, non habet difformitatem : et ideo secundum etiam non habet stellam aliquam : sed cum. figurae sint plurimae et propriae quibus distinguuntur entia quanta, oportuit quod steilata multis stellis esset sphaera tertia : propter quod etiam ab Astronomis isti sphaerae attribuitur movere terram, quae producit figuras plantarum et animalium : et cum aliae sphaerae non moveant nisi principia simplicium et complexionantiuiii, et illa sunt singula, non potuit quaelibet aliarum sphaerarum habere nisi stellam unam pro unaquaque et tali ordine dispositas, ut dictum est. Hoc etiam solvitur id quod in Caelo ei Mundo est tactum, quod cum motus gradatim crescant ex. prima sphaera usque ad tertiam, postea non crescunt gradatim usque ad quartam ultimam: quia Sol secundum observationes probabiliores
non habet nisi duplicem motum, et Saturnus et Jupiter et Mars habent plures : hujus enim causa est, quod in veritate planeta habet motus tot, quot potest perficere motum ad quem est : quia, sicut jam in sequentibus probabitur, motus est propter id quod movetur per ipsum : et ideo oportet quod quilibet planeta tot habeat motus, quot exiguntur ad effectum ejus perficiendum : et cum Sol simplicissimi sit effectus, quia est dator vitae, ideo motus habet pauciores omnibus aliis planetis : quamvis enim digerat semina et maturet, hoc magis perficit magnitudine corporis sui quam multitudine motus. Adhuc autem cum istae qualitates planetarum et stellarum, referuntur ad vitam, oportuit quod stellae omnes illuminarentur a Sole, et per lumen suum in suis corporibus informatum moveant materiam, sicut dictum est : et hoc quidem quod omnes a Sole illuminentur, probabilior dicit opinio Astronomorum. Sed dubitabit fortassis aliquis, quod cum motor praesideat sphaerae, et utatur ea sicut instrumento motus sui, utrum praesideat stellae vel toti sphaerae, aut alicui alii parti ipsius ? Et quod rationabilius de hoc dici potest, est, quod in sphaeris simplicibus quarum lumen adeo simplex est quod visui non subjicitur, intelligentia movens toti sphaerae praesidet. In stellatis autem praesidet stellae magis, ita tamen quod sine hoc et nunc sit in sphaera et stella, licet major virtus ejus sit in una parte quam in alia. In stella autem propter substantiae spissitudinem magis lumen calcatur et multiplicatur : et cum stella lumine suo faciat quidquid facit, oportet quod ipsa stella principale sit instrumentum intelligentiae exsequentis formas suas per stellas et orbes. Sicut enim intelligentia agens quae in nobis est, per spiritus invehit manibus et instrumentis formam quam, inducere vult in materiam, ita intelligentia agens quae movet orbem et stellam vel stellas, luminari invehit formas, et per lumen luminaris traducit eas in materiam
quam movet : et hoc sic tangens materiam, educit eam de potentia ad actum. Et hujus signum est, quod sapientes astronomi per haec principia quae sunt loca stellarum, pronosticantur de effectibus qui luminibus stellarum inducuntur rebus inferioribus. haec ergo quae dubitari possunt circa praedicta, sic determinata sunt.