CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod secundum eos qui fabulose loquuntur de caelestibus, numerus motorum accipitur secundum numerum mobilium, sicut secundum eos qui loquuntur de eis physice.
Quod autem de caelo et astris traditum est a senioribus et antiquissimis, in fabulae figura dimissum est a posterioribus. Est autem horum sententia, quod caelestia corpora sunt dii, et quod haec omnia continent universam naturam, et habent eam in potestate convertendi prout volunt ad libitum. Et reliqua quae de his dicta sunt ab Antiquis, jam a posteris sunt adducta ad persuasionem multorum vulgarium, et conversa sunt ad leges quibus coluntur religiones eorum, et ad conferens ad vitam hominum, ita quod colunt ea supplicationibus et sacrificiis, ut ad propitiationem et placationem inducant : dicunt enim caelestes substantias esse conformes et hominibus ad similitudinem transformant eas animalium aliorum. Circa hoc autem multa dicunt consequentia quadam similitudinis quae sunt similia dictis. Si quis autem separans et distinguens dicta eorum, id solum accipiat ab eis, quod ista dicunt esse deos, tunc etiam ab his accipimus aestimationem, quia substantiae separatae sunt quaedam divinae substantiae : et qui sic dicit, putabit duci ad. impossibile ea quae saepe per successiones Philosophorum inventa sunt. Quorum omnium opinio semper fuit, quod illae substantiae essent dii nobiles et in caelis habitationes haberent : quoniam et ante haec nostra tempora fuit philosophia, et forte secundum successiones saeculorum et temporum saepe corrupta, et iterum reiiiventa, sicut et
aliae artes : et easdem illorum opiniones
quae ex illis temporibus sibi successerunt, videmus usque nunc ad haec nostra tempora salvari. Omnes autem isti Philosophi sic succedentes per saecula concorditer posuerunt, ut diximus, has esse substantias divinas, et motores earum esse substantias separatas, et esse ipsa principia generationis : et ideo etiam secundum eos qui fabulose philosophiam tradiderunt, secundum superius inductum modum accipiendus est numerus motorum, et substantiarum immobilium : fabula enim aliquid philosophiae est, et ex miris quibus philosophari inceptum est, contexit philosophiam. Quamyis autem fabula ad hominum, similitudinem et aliorum animalium retorqueat caelestia, tamen hoc non intenderunt quod homines essent et animalia, sed potius ex similitudinibus quibusdam per proprietates quasdam, dissimiles faciunt vulgariter innostescere quaedam physica : nec intenderunt dicere, nisi quia talia corpora virtutem causandi in inferioribus habent, et substantiae quae movent ea, separatae sunt et immobiles et intellectuales, et sunt intellectus practici, quarum intellectus causa est entium omnium quaecumque in materiam causantur per generationem, sicut dicitur in libris de Natura et virtute deorum : quamvis enim saepe corrumpantur habitationes per intemperies qwae ex motu planetarum accidunt : et plaga
quae non est habitabilis, efficiatur habitabilis : et e contra plaga quae est habitabilis, convertatur ad inhabitationem, et in his successionibus destruantur terrae et scientiae, et iterum reaedificentur, sicut nos ostendimus in libro de Natura locati et loci : tamen hoc semper remansit quasi pro reliquis apud omnes, quod corpus quod movetur perpetuo motu, movetur non a natura, sed a motore quae est anima et intellectualis substantia separata, quae per intellectum est causa entis, et per motum suum exsequitur formas quas habet in seipsa. Et opinio igitur paterna quae a primis progenitori-
bus est derivata, non amplius manifesta est nobis de primis substantiis quam modo dictum est.